 |
BENEDICTUS PP. XV
EPISTULA APOSTOLICA
MAXIMUM ILLUD*
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ORBIS CATHOLICI:
DE FIDE CATHOLICA
PER ORBEM TERRARUM PROPAGANDA.
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Maximum illud sanctissimumque munus quod, suo iam instante ad Patrem reditu,
Dominus Noster Iesus Christus discipulis demandavit, cum dixit: Euntes in
mundum universum praedicate evangelium omni creaturae (1), non erat
sane Apostolorum vita terminandum, sed apud eorum successores perpetuandum usque
ad consummationem saeculi, quoad scilicet futuri essent in terra homines, quos
veritas liberaret. Ex quo igitur illi profecti praedicaverunt ubique verbum Dei
(2), ita quidem ut in omnem terram exierit senus eorum: et in fines orbis
terrae verba eorum (3); divini mandati memor, Ecclesia nunquam, labentibus
saeculis, cessavit adhuc traditae divinitus doctrinae partaeque humano generi
per Christum salutis aeternae nuntios et administros in omnes partes mittere.
Illo ipso enim trium saeculorum spatio, quo ad Ecclesiam recens natam
opprimendam, alia ex alia, excitata ab inferis persecutio desaeviit, cum omnia
Christianorum sanguine redundarent, vox tamen Evangelii praeconum late Romani
imperii fines pervagata est. Postquam vero pax et libertas publice est Ecclesiae
data, multo maiores in apostolatu progressus toto orbe fecit: quo in genere
praeclari vitae sanctimonia viri utilissime elaborarunt. Ex his Gregorius
Illuminator Armeniam christiano nomini adiungit, Styriam Victorinus, Aethiopiam
Frumentius; tum parit Hibernos Christo Patritius, Anglos Augustinus, Columba
Palladiusque Scotos; deinde illustrat Evangelii luce Hollandiam Clemens
Willibrordus, primus ille Ultraiectensium Episcopus, Germaniae populos
Bonifacius et Ausgarius, Slavoniae autem Cyrillus et Methodius ad catholicam
Fidem traducunt. Deinceps multo latior campus hominibus apostolicis patere
coepit, cum Gulielmus de Rubruquis Fidei facem Mongolis intulit, cumque beatus
Gregorius X primos missionales legavit in Sinam: quos subinde Francisci
Assisiensis alumni consecuti, non exiguam ibi constituerunt fidelium ecclesiam,
quam haud inulto post persecutionis orta tempestas dissipavit. America autem
detecta, virorum apostolicorum agmen, in quibus praecipue commemorandus est
Bartholomaeus Las Casas, Dominiciani Ordinis decus ac lumen, miseros indigenas
cum ab hominum dominatu improbo tuendos, tum ex daemonum durissima servitute
eripiendos suscipiunt; intereaque Franciscus Xaverius, dignus is quidem qui
Apostolis ipsis comparetur, cum in Indiis Orientalibus et in Iaponia pro Christi
gloria animarumque salute mirifice desudasset, ad Sinensis limen Imperii, quo
iam tendebat, em.oritur, quasi discessu suo aditum patefaciens novae Evangelii
praedicationi in illam regionum immensitatem, in qua erat futurum ut e tot
inclytis religiosorum Ordinibus et Missionalium Familiis homines Fidei
propagandae studiosi, tantas per vicissitudines rerum ac temporum, apostolatum
obirent. Postremo continens ea quae ultima patuit, Australia, itemque Africae
interiores tractus, audacia constantiaque recentiorum explorati, christianae
Fidei nuntios acceperunt; ac fere iam nulla est intra vastissimum mare Pacificum
tam remota insula, quo non Missionalium nostrorum virtus actuosa pervaserit. Ex
iis autem plurimi exstiterunt, qui cum fratrum salutem quaererent, ipsi,
Apostolorum exemplo, ad sanctitatis fastigium pervenerint, nec pauci, qui,
apostolatum martyrii laude cumulantes, Fidem profuso sanguine confirmarint.
Iam vero tot tantosque labores a nostris in Fidei propagatione exantlatos,
tanta studia posita, tanta invictae fortitudinis exempla edita considerantibus,
vehementer demirari licet, innumerabiles tamen esse adhuc qui in tenebris et in
umbra mortis sedeant; siquidem ethnicorum habita recenter ratione, ad decies
millies centena millia numerantur.
Nos igitur, tam immensae anim.arum multitudinis lacrimabilem sortem
miserantes, cum, pro Apostolici sanctitate officii, nihil habeamus antiquius
quam ut beneficia eis divinae Redemptionis communicemnus, equidem plurifariam in
orbe catholico increbrescere illa, Dei nimirum Spiritu commota, studia bonorum
in Missionibus exteris`provehendis et explicandis, libenti sane gratoque animo
videmus. Itaque ad ea ipsa studia fovenda usque quaque et incitanda, ut Nostro
est muneri summisque votis consentaneum, lumine auxilioque Domini magnis
precibus implorato, has vobis, venerabiles Fratres, mittimus litteras quibus vos
vestrosque cleros ac populos hortamur, significantes quemadmodum huic
gravissimae causae prodesse possitis.
Primum omnium ad eos Nostra spectat oratio, qui, ut Episcopi aut ut Vicarii
Praefective Apostolici, sacris praesunt Missionibus: ipsis enim cura omnis
proxime. incumbit Fidei propagandae, in iisdem praesertim spem amplificationis
suae habet Ecclesia repositam. Quamquam non ignoramus quo fere sint ardore
apostolatus, probeque novimus quae quantaeque iis vincendae difficultates
fuerint, subeundaque discrimina, his maxime postremis annis, non modo ne de suis
praesidiis stationibusque decederent, sed ut regnum Dei etiam dilatarent.
Ceterum, eorum erga hanc Apostolicam Sedem observantia ac pietate perspecta,
confidenter ipsis, ut filiis pater, animum Nostrum aperimus. Hoc igitur ante
omnia cogitent, se suae quemque Missioni tamquam animam, ut aiunt, esse debere.
Quamobrem suis sacerdotibus ceterisque sui muneris adiutoribus bono sint, verbis
factisque, documento, animosque, ac stimulos addant ad sequenda usque meliora.
Quotquot enim quoquo pacto in hac vinea Domini operantur, experimento cognoscant
oportet, planeque sentiant Missioni praesidere patrem, vigilem, diligentem,
caritatis plenum, omnes et omnia summo studio complectentem, qui suorum rebus
gaudeat prosperis, condolescat adversis, conatus coeptusque laudabiles secundet
atque adiuvet, qui de nique subditorum quaecumque sunt, ut sua propria
respiciat. Omnino, prout una quaeque gubernatur, ita varia est conditio et
fortuna Missionum: quibus proinde valde perniciosum evenire potest, si quis
ineptus minusve idoneus praeponatur. Plerumque enim quisquis patriam carosque
propinquos deserit, christiani nominis propagandi causa, is longo saepiusque
periculoso itineri se committit, alacer et promptus ad durissima quaeque
toleranda, dum quam plurimas Christo animas lucretur. Qui si diligenti
praeposito utitur, cuius sibi omnibus in rebus adsit prudentia et caritas, non
est dubium, quin fructuosissima futura sit eius opera; sin autem, valde est
timendum ne, laboribus incommodisque paulatim defatigatus, ad extremum deficiat
animo desidiaeque se dedat.
Praeterea qui Missioni praeest, curare in primis debet ut eam usque promoveat
pleneque explicet. Etenim, cum ea regio cuius terminis sua Missio
circurrtscribitur, omnis quam longe lateque patet, ipsius sit mandata curae,
profecto omnium quotquot eadem in regione incolunt, ipsi omni.no quaerenda est
salus sempiterna. Quamobr.em si ex ingenti multitudine aliquot millia ethnicorum
ad Fidem traduxerit, non ei fas erit in hoc acquiescere. Accuret quidem, tueatur
et foveat eos quos iam Iesu Christo peperit, nec sinat ex eis dilabi quemquam et
interire. Verum ne putet se fungi, ut oportet, officio, nisi ceteros etiam,
quorum fere est nimio maior numerus, veritatis vitaeque christianae compotes
facere pro viribus et sine ulla intermissione contendat. Itaque ut ad aures
singulorum eo celerius meliusque Evangelii praedicatio perveniat, multum
proderit alias subinde missionalium stationes et sedes constituere, futuras
tamquam totidem centra Vicariatibus aut Praefecturis novis, in quas, cum
opportunitas adfuerit, eadem Missio dividatur. Quo loco debitas tribuimus laudes
Vicariis Apostolicis, quotquot sunt qui ea ratione, quam diximus, regno Dei nova
semper incrementa parant: eamque in rem si doinesticorum adiutorum copia sibi
non suppetat, eos ex aliena religiosorum familia vel societate libentissime
accipere consueverunt.
At contra, quam non probandus ille foret qui Dominici agri partem, sibi
assignatam ad excolendum, tamquam suam propriam possessionem haberet, quam
prorsus nollet alienis manibus attingi. Quanta vero subeunda ei esset divini
iudicii severitas, praesertim si — quod saepius contingere memoravimus —
christianis non ita multis circumfusa esset multitudo ethnicorum, quibus quidem
erudiendis quum ipse cum suis verbi ministris non sufficeret, nollet aliorum
operam advocatam adhibere. Atqui catholicae Missionis praeses, cui nihil aliud
cordi sit nisi Dei gloria et salus animarum, undique ad sanctissimum munus
adiutores, cum opus fuerit, conquirit, nec ii qui sint, suae an alienae familiae
aut nationis, quidquam pensi habet, dum omni modo ... Christus annuntietur
(4): nec solum adiutores, sed adiutrices etiam, idest sorores religiosas adhibet
ad scholas, ad orphanotrophia, ad nosocomia, ad domus hospitales, ad cetera
caritatis instituta, in quibus novit, Dei providentis nutu, incredibilem quamdam
vim ad fidem latius proferendam inesse..
Ad haec bonus Missionis praefectus non se intra suos fines continet, quasi
aliena ducat omnia quae foris fiunt, sed, urgente caritate Christi, cuius ad
gloriam quidquid intersit, sua multum interesse putat, cum collegis finitimis
amicitiam et necessitudinem studet habere. Multa enim saepe exsistunt communia
negotia ad eamdem regionem pertinentia quae, ut patet, nisi communiter, expediri
non possunt. Sed praeterea magno cum Religionis emolumento Missionum praesides,
quotquot poterunt, in unum statis temporibus convenient, ut consilia inter se
conferant, mutuisque alloquiis confirmentur. Denique illud est quo quicumque
Missionem regunt, ii suas praecipue curas oportet habeant conversas, ut sacrorum
ministros de gente ipsa, in qua versantur, educent atque instituant: id quod
novarum ecclesiarum spem maxime continet. Nani sacerdos indigena, utpote qui
ortu, ingenio, sensibus studiisque cohaereat cum suis popularibus, mirum quantum
valet ad Fidem eorum mentibus insinuandam: multo enim melius, quam quisquam
alius, novit quibus modis quidpiam eis persuaderi queat. Ita salpe fit ut illuc
faciles aditus habeat, quo advenae sacerdoti pedem inferre non licet.
Iam vero clerum indigenam, ut speratos fructus afferat, omnino necesse est
bene conformare et fingere. At nequaquam satin erit ad hoc institutio quaedam
inchoata et rudis, talis videlicet ut quis ad sacerdotium ineundum evadat
idoneus, sed piena debet esse perfectaque et numeris omnibus absoluta, qualis
sacerdotibus cultarum gentium tradi solet. Neque enim clerus indigena eatenus
parandus est, ut missionarios advenas, humilioribus ministeriis addicti,
adiuvent, verum ut ipse, par divino muneri obeundo, rette possit populi sui
gubernationem aliquando suscipere. Nam ut Ecclesia Dei catholica est nullamque
apud gentem vel nationum extranea, ita consentaneum est ex una quaque gente
sacrorum administros exsistere quos divinae legis magistros viaeque ad salutem
duces sequantur populares sui. Ubicumque igitur adsit quantum sat est indigenae
cleri eiusque bene instituti et vocatione sua sancta digni, ibi Měssionarii opus
feliciter expletum ecclesiamque praeclare esse fundatam iure dixeris. Quod si
forte ad eam labefaciendam procella dein persecutionis oriatur, non verendum est
ne, eo fundamento iisque radicibus, non sit hostiles impetus latura.
Hoc enimvero tam grave muneris officium ut ex veritate aestimarent
diligenterque exsequerentur, semper apud Missionum rectores institit Apostolica
Sedes: cuius quidem in hoc genere studium Ilare indicant vetera et recentia
huius Urbis Collegia clericis exterarum nationum instituendis, praesertim
Orientali ritu. At, post hanc instantiam Pontificum, dolendum est, regiones
esse, in quas abhinc pluribus saeculis catholica Fides illata sit, atque ubi
tamen clerum indigenam, nisi deterioris notae, non reperias: item populos esse
nonnullos, mature Evangelii luce illustratos, qui ex barbaria ad eum iam
humanitatis gradum emerserint, ut in omni civilium artium varietate praestantes
viros habeant, quique, cum multa iam saecula salutari Evangelii Ecclesiaeque
virtute sint affecti, tamen adhuc nec Episcopos, a quibus regerentur, nec
sacerdotes, quorum disciplina civibus imperitaret, efferre potuerint. Apparet
igitur mancam mendosamque esse rationem ad hunc diem alicubi usitatam in
educando clero qui se ad Missiones applicet : cuius quidem incommodi removendi
causa, Sacro Consilio Propagandae Fidei mandamus, ut quae variis regionibus
opportuna sint, constituat, et Seminaria, quae regionibus singulis pluribusque
simul dioecesibus usui sint, vel condenda curet vel condita iam recte
gubernanda, praesertim vero sollicitum sit quexnadmodum novus in Vicariatibus
ceterisque Missionum locis clerus adolescat.
Iam vos alloquimur, dilectissimi Nobis Filii, quotquot estis, Dominicae
vineae cultores, quorum in manibus proxime posita est, cum christianae
sapientiae propagatione, tot salus animarum. – Principio versetur vobis semper
ante oculos excellentia magnitudoque muneris, in q uod vester insumitur labor.
Divinum est prorsus longeque ab humanarum rationum exiguitate remotum, quod
vobis propositum est, ia centibus in mortis umbra lucem admovere et ruentibus in
interitum caeli viam aperire. Intelligentes igitur vestrum unicuique dictum a
Domino: obliviscere populum tuum,, et domum patris tui (5), memineritis
non hominum debere vos imperium propagare, sed Christi, nec patriae quae hic
est, sed patriae quae sursum, cives adiicere. Ac miserum sane foret, si qui ex
Missionariis ita suae dignitatis immemores viderentur, ut potius de terrena
patria quam de caelesti cogitarent, eiusque plus aequo studerent potentiam
dilatare gloriamque super omnia extendere. Esset haec quidem apostolatus pestis
teterrim.a, quae in Evangelii praecone omnes caritatis animarum nervos elideret,
ipsiusque vulgo debilitaret auctoritatem. Homines enim, quantumvis barbari et
immanes, satis bene intelligunt quid sibi velit, quid ab eis quaerat
Missionarius, sagacissimeque odorando perspiciunt, si quid aliud, ac ipsorum
spirituale bonum, expetat. Fac vero eum terrenis aliqua ex parte inservire
consiliis, nec se virum undique apostolicum gerere, sed suae quoque patri.ae
negotia procurare videri: continuo omnis eius opera in suspicionem veniet
multitudini: quae quidem facile adduci poterit in eam opinionem ut christianam
religionem putet propriam cuiusdam externae nationis esse, quam religionem qui
amplexus sit, subiecisse se tutelae imperioque civitatis exterae, propriaeque
civitatis ius exuisse videatur.
Magnae Nobis quidem aegritudini illa sunt de rebus Missionum commentaria,
quae hisce postremis annis vulgari coepta sunt, in quibus non tam studium
apparet Dei regnum dilatandi, quam propriae civitatis amplitudinem augendi:
miramurque in eis nihil curari quantum haec abalienent a religione sancta animos
ethnicorum. Haud ita Missionarius catholicus, hoc dignus nomine: sed is,
perpetuo recogitans, se nequaquam pro sua ipsius natione, verum pro Christo
legatione fungi, ita se gerat ut quilibet sine ulla dubitatione agnoscat eius
ministrum religionis quae, cum omnes complectatur homines, in spiritu et
veritate Deum adorantes, nulli est nationi extranea, atque ubi non est
Gentilis, et Iudaeus, circumcisio, et praeputium, Barbarus et Scytha, servus, et
liber: sed omnia, et in omnibus Christus (6). Alterum autem perdiligenter
Missionario cavendum, hoc est ne alios quaestus velit facere quam animarum.
Verum hac de re non attinet plura dicere. Nam quem cupiditas teneat lucri,
quomodo ille divinae gloriae studebit unice, ut oportet, in eamque promovendam,
alios revocans ad san itatem, paratus erit sua omnia vitamque ipsam impendere?
Accedit quod ob eam causam multum ei decederet auctoritatis apud infideles,
maxime si, quod proclive factu est, studium rei qu aerendae in avaritiae vitium
iam abiisset; cuius quidem sordibus nihil est nec hominibus contemptibilius nec
Dei regno magis indignum. Bonus igitur Evangelii propagator perstudiose in hoc
etiam sequetur gentium Apostolum, cuius non solum est illa ad Timotheum
hortatio: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus (7),
quandoquidem usque eo laudem abstinentiae magni fecit ut, operosissimi muneris
distentus curis, tamen labore et manu sibi victum compararet.
Sed enim Missionario, priusquam ad apostolatum accedat, adhibenda est
praeparatio diligens: quamquam quispiam dicat non esse tot rerum scientiam ei
necessariam qui gentibus ab humanitate remotissimis sit Christum nuntiaturus.
Nam, licet controversia esse non possit quin ad salutarem animorum conversionem
plus virtutum ornamenta valeant quam litterarum, tamen si qui bono tamquam
commeatu doctrinae non sit instructus, multum sibi saepe sentiet deesse
praesidii ad sancti ministerii fructum. Neque enim is raro et librorum copia
caret et doctorum, quos consulat, consuetudine, cum tamen respondere rogantibus,
quidquid contra fidem obiecerint, quaestionesque dissolvere, vel perdifficiles,
debeat. Ad haec, quo is se eruditiorem ostendet, eo maior eius erit vulgo
opinio, praesertim si in populo versabitur, apud quem in honore et in pretio
sint studia doctrinae; quo quidem in genere nimium sane dedeceret veritatis
nuntios a ministris errorum superari. Itaque, dum alumni sacrorum, quos Dominus
advocet, ad apostolicas expeditiones rite instituentur, omnino eos in omnibus
disciplinis, tum sacris tum profanis, quae Missionariis opus sint, erudlri
oportebit. Id ipsum fieri, uti par est, in scholis Pontificii Collegii Urbaniani
christiano nomini propagando, volumus: in quibus etiam proprium magisterium
scientiae rerum quae ad Missiones pertinent, tradendae posthac esse iubemus.
In iis vero quae Missionarius percepta et cognita habeat necesse est,
praecipue est numerandus, ut apparet, sermo populi, cuius se saluti devovebit.
Nec enim contentus esse debebit levi quadam huius cognitione sermonis, sed tanta
ut expedite atque emendate loqui possit. Siquidem omnibus, imperitis aeque ac
doctis, debitor est, nec ignorat quam facile quis possit, bene loquendo,
allicere ad benevolentiam animos multitudinis. Ac praesertim explicationem
doctrinae christianae non catechistis committat diligens Missionarius, sed hanc
provinciam, velut sibi propriam, atque adeo ut potissimam sui muneris partem,
ipse retineat, qui non est aliam ob causam missus a Deo, nisi ut Evangelium
praedicaret. Eidem autem interdum continget ut, tamquam religionis sanctae
nuntius et interpres, primoribus populi se sistere debeat, aut in coetus
doctorum hominum invitetur : tum vero qua ratione is suam tuebitur dignitatem,
si sermonis inscitia exprimere sua sensa prohibeatur? — Nos igitur hoc ipsum
attendimus nuper, cum, catholici nominis apud Orientales incremento et
propagationi consulentes, peculiare in Urbe studiorum domicilium instituimus,
ubi qui apostolatum in iis regionibus obituri essent, gnari scientesque
linguarum morumque Orientis, ceterisque praesidiis instructissimi evaderent.
Quod quidem Institutum cum magnae opportunitatis Nobis videatur, hac utimur
occasione ad exbortandos, quotquot sunt, moderatores religiosarum familiarum,
quibus Orientales Missiones sunt demandatae, ut suos alumnos, iisdem Missionibus
destinatos, ea disciplina excolendos expoliendosque curent.
At, qui se ad apostolicum munus recte accingit, unum necesse est ante omnia
sibi comparet, utpoto maximi momenti ac ponderis, videlicet, quod supra
memoravimus, vitae sanctimoniam. Etenim homo Dei sit oportet, qui Deum
praedicat; oderit peccatum, qui odisse peccatum iubet. Maxime apud infideles,
qui sensu potius, quam rationibus, ducuntur, multo plus proficitur fidem
exemplis praedicando quam verbis. Esto igitur Missionarius omnibus mentis
animique laudibus praeditus, omnibus doctrinis excultus, omni humanitate
politus; nisi haec cum morum innocentia cohaereant, parum aut nihil
efficacitatis habebunt ad salutem populorum, imo plurimum et ipsi et ceteris
obesse possunt.
Sit ille igitur in exemplum humilis, obediens, castus, sit praecipue pius,
sanctaeque orationi ac perpetuae cum Deo coniunctioni deditus, sedulo apud eum
causam agens animarum. Quanto enim fuerit Deo coniunctior, tanto plus ei divinae
gratiae et adiumenti impertietur. Audiat autem Apostolum sic hortantem:
Induite vos ergo sicut eletti Dei, sancti, et diletti, viscera misericordiae,
benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam (8). Harum ope virtutum
patens planusque in animos hominum est veritati aditus, quibusvis submotis
impedimentis; neque enim ulla est adeo contumax voluntas quae eis facile.
obsistat. Ergo Missionarius, qui quidem ad similitudinem Iesu Domini flagret
caritate, cum vel perditissimos ethnicorum numeret inter filios Dei, utpote
eodem divini sanguinis pretio redemptos, non eorum vel inhumanitate irritatur,
vel morum perversitate percellitur, non eos despicit aut fastidit, non acerbe
atque dure tractat, verum omnibus christianae benignitatis officiis studet
allicere, ut ad complexum Christi, Pastoris Boni, aliquando perducat. In quo
illud Scripturae Sanctae meditaci consuevit: O quam bonus, et suavis est,
Domine, spiritus tuus in omnibus! Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis:
et de quibus peccano, admones et alloqueris, ut relicta malitia, credant in te,
Domine.... Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas, et cum magna
reverentia disponis nos (9). Quid vero est aut difficultatis aut molestiae
aut discriminis, quod talem Iesu Christi legatum ab incoepto remoretur? Nihil
sane: nam, gratissimus in Deum qui se tam Gelso muneri destinavit, omnia
quaecumque inciderint adversa et aspera ad tolerandum, labores, contumelias,
inopiam, famem, mortem ipsam quamvis crudelem, magno complectitur animo, dum vel
unam ex infernorum faucibus animam eripiat.
Ita affectus animatusque, Christi Domini et Apostolorum exemplo, ad suum
munus fungendum fidenter Missionarius aggrediatur: sed omnem fiduciae suae
rationem in Deo collocabit. Divinum est hoc totum, ut diximus, christianam
propagare sapientiam, cum solius Dei sit penetrare in animos, ut et mentes
splendore veritatis illustret, et voluntates igniculis virtutum inflammet, et
idoneas vires homini, ad sequendum efficiendumque id quod verum bonumque
cognoverit, adiiciat. Quare, nisi ministro elaboranti Dominus adfuerit, is
frustra contendet. Idem nihilo minus tamen strenue pergat pro instituto
contendere, auxilio nimirum fretus divinae gratiae, quae nunquam, eam roganti,
defutura est. – Quo loco praetereundae silentio non sunt mulieres, quae iam inde
a rei christianae primordiis egregiam operam studiumque Evangelii praeconibus
navare consueverunt. Ac dignae sunt quae praecipua cum laude hic commemorentur
virgines illae Deo devotae, quae in sacris Missionibus frequentes versantur,
puerorum educationi, pietatisque et beneficentiae multiplicibus institutis
addictae; volumusque haec suorum commendatio meritorum illis ad bene de Ecclesia
sancta merendum animos addat et alacritatem. Illae autem pro certo habeant tanto
suam operam fore utiliorem, quanto magis suae ipsarum perfectioni spiritus
studuerint.
Affari iam libet universos omnes, quicumque, magno Dei miserentis munere,
verae sunt Fidei compotes et innumerabilia, quae inde manant, beneficia
participant. Ac primum attendant oportet quam sancta teneantur lege sacris ad
infideles Missionibus opitulandi. Etenim mandavit (Deus) unicuique de proximo
suo (10); quod mandatum eo quidem urget gravius, quo proximum premit maior
necessitas. At vero quod genus hominum magis fraternae opis indiget, quam
infidelium, qui, cum Deum ignorent, caecis effrenatisque cupiditatibus devincti,
pessimam omnium, sub diabolo, serviunt servitutem? Quotquot igitur his
illuminandi ~ opem pro facultate attulerint, praesertim Missionalium operam
adiuvando, ii et maxima in re officii partes expleverint et grates Deo
acceptissimum in modum de Fidei beneficio persolverint.
Iamvero triplicis generis sunt adiumenta quae Missionibus afferri possunt,
quaeque Missionales ipsi rogare non desinunt. Primum est, quod quidem cuique
praestare Iicet, ut propitius eis Deus invocetur. Semel iterumque iam diximus
inanem atque irritum, a Missionariis insumptum, laborem fore, nisi eum divina
gratia fecundarit, Paulo testante qui ait : Ego piantavi, Apollo rigavit, sed
Deus incrementum dedit (11). Fluius autem gratiae impetrandae una via est eaque
in perseverantia humilium precum consistit, nam de omni re, quamcumque
petierint, fiet illis a Patre meo (12) dicit Dominus. Quae preces, si unquani
alias, sane effectu carere non possunt in hac causa, qua nulla praestantior,
nulla gratior Deo est. Quemadmodum igitur dum Israelitae cum Amalec
praeliabantur, interea Moyses in summo colle divinam eis opem sublatis manibus
impetrabat, ita Evangelii propagatoribus laboriose in vinea Domini se
exercentibus omnes debent Christifideles sanctarum precationum ope suffragaci.
Cui quidem officio rite exsequendo cum proprie institutus sit Apostolatus
precationis qui dicitur, eum hic vehementer bonorum universitati commendamus,
optantes ut nemo se ab eius consortione abstineat, sed velini, quotquot sunt,
apostolici laboris si non re at studio esse participes.
Secundo loco, Missionalium paucitati medendum est; quae cum antea non exigua
esset, summa iam fatta est confetto bello, ut multae Dominici agri partes a
cultoribus vacent. In quo vestram praecipue, venerabiles Fratres, advocatam
desideramus diligentiam; vosque rem fatturi estis vestro religionis amore in
primis dignam, si et in clero et in Seminario dioecesano apostolatus semina,
quae quis forte sibi inesse ostenderit, studiose foveatis. Nec vos ulla species
retti decipiat aut humana aliqua ratio permoveat, quasi, quod exteris
Missionibus permiseritis, id de utilitate dioecesis vestrae detraxisse
videamini. In locum enim unius quem dimiseritis foras, plures domi sacerdotes
perutiles Deus vobis suscitabit. Qui vero Ordinibus Institutisve religiosorum
praesunt exteras colentibus Missiones, oramus et obsecramus, ne ad tantum opus
nisi sodalium lectissimos destinent, eos scilicet qui et vitae innocentia et
devotionis ardore et animarum studio praestare videantur. Iidem autem cum
Missionarios suos cognoverint in aliquo populo ab impura superstitione ad
christianam sapientiam traducendo feliciter esse versatos, ecclesiamque ibi
satis firme fundasse, eos, ut electos milites Christi, ad aliam gentem ex
diaboli manibus eripiendam transferant, et quicquid ab illis iam quaesitum
Christo sit, aliis, cultura promovendum in melius, haud inviti relinquant. Quo
pacto, opimam facientes tamquam messem animarum, uberrima quoque suis Familiis
divinae bonitatis munera acquirent.
Denique opes et eae non ita tenues requiruntur ad Missiones tuendas, maxime
cum earum necessitates ex bello in immensum creverint, tot scholis et nosocomiis
et domibus hospitalibus et gratuitis rerum diribitoriis aliisque sublatis
exstinctis. Hic enimvero bonos omnes appellamus, ut liberales pro facultatibus
exsistant. Nam Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum
necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo charitas Dei manet
in eo ? (13) Ita quidem Ioannes Apostolus, de illis loquens qui rerum
externarum necessitate premantur. At quanto est sanctius observanda caritatis
lex in hac causa, cum agitur non solum ut inediae et inopiae ceterisque miseriis
infinitae multitudinis subveniatur, sed etiam et in primis ut tam ingens
animarum numerus e superbo Satanae dominatu in filiorum Dei libertatem
vindicetur? Quare illa praesertim quae in sacrarum Missionum commodum sunt
instituta, adiuvari catholicorum liberalitate cupimus. Primum est Opus quod
appellatur a Propagatione Fidei, pluries iam a decessoribus Nostris dilaudatum;
ex quo ut vel maior fructuum optimorum ubertas exsistat in posterum, volumus
sacrum Consilium christiano nomini propagando diligentissime curet. Maxime enim
ex eo copiae suppetant oportet unde Missiones tum quae iam sunt conditae tum
quae posthac condendae erunt, sustententur: confidimus autem non permissurum
catholicum orbem ut, cum alii ad errore s diffundendos abundent affluantque
opibus, nostri verum disseminantes cum inopia luctentur. Alterum, quod etiam
vehementer omnibus commendamus, est Sanctae Infantiae Opus, cuius est vigilare
ut infidelium parvulis decedentibus baptismus ministretur: idque eo est
commendabilius, quia pueri quoque nostri ipsum participare possunt, itaque,
mature intelligentes quanti sit Fidei donum, suam operam ad illud cum aliis
communicandum discunt conferre. Nec vero praetermittendum est Opus Sancti Petri,
ut aiunt, quo educationi atque institutioni cleri indigenae Missionum
consulitur. — Ad haec diligenter observari volumus quod est a decessore Nostro
fel. rec. Leone XIII praescriptum, ut in festo Epiphaniae Domini in omnibus
orbis terrarum sacris aedibus stipes « pro redimendis captivis ex Africa »
corrogentur, et quantum collectum erit pecuniae, ad S. Consilium Fidei
Propagandae mittatur.
Sed quo certius uberiusque optata Nostra eveniant, debetis omnino,
venerabiles Fratres, vestri cleri disciplinam peculiari quodam modo ad Missiones
dirigere. Vulgo enim fideles ad opitulandum hominibus apostolicis inclinane et
propendent; vosque hac animorum propensione sapienter utamini, ut quam maximo
Missionibus sit emolumento. Scitote igitur Nos cupere, in omnibus orbis
catholici dioecesibus eam quam vocant Missionalem cleri consociationem,
institui, quae in dicione sit Sacri Consilii christiano nomini propagando, cui
quidem Sacro Consilio omnem iam huius rei fecimus facultatem. Orta ea nuper in
Italia, brevi in alias regiones diffusa est; Nostroque studio cum fioreat,
multis iam est a Nobis pontificalis indulgentiae muneribus ornata. Et merito;
nam eius instituto clericorum actio optime ordinatur, cum ad iniiciendam
christianis curam de tot ethnicorum salute, tura ad opera ea cuiusvis generis
provehenda, quae in Missionum utilitatem Apostolica haec Sedes iam probarit.
Haec, venerabiles Fratres, de fidei catholicae toto orbe propagatione scribere
ad vos habuimus. Iam vero, si suo quisque officio, uti par est, omnes
satisfecerint, Missionarii foris, Christifideles domi, bona nitimur spe, futurum
ut, ex maximis belli vulneribus damnisque refectae, celeriter sacrae Missiones
revirescant. Atque hic, tamquam hortante Nos, ut olim Petrum, ea Domini voce:
duc in altum (14), quanto urgemur paternae caritatis ardore, ut
innumerabiles, qui nunc sunt, homines ad ipsius complexum adducamus. Etenim
alitur vigetque semper Dei Spiritu Ecclesia; nec suo possunt effectu carere tot
hominum apostolicorum studia, qui ad eam amplificandam laboraverunt adhuc et
laborant. Horum autem exemplis excitati, exsistent subinde plurimi, qui, bonorum
et pietate et munificentia suffragante, laetissimam parient Christo copiam
animarum.
Faveat communibus votis Magna Dei Parens, Regina Apostolorum, Evangelii
praeconibus effusionem Sancti Spiritus conciliando; cuius auspicem et
benevolentiae Nostrae testem, vobis, venerabiles Fratres, et clero populoque
vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die XXX Novembris MCMXIX, Pontificatus
Nostri anno sexto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. XI (1919), n. 18, pp.
440-455.
(1) MARC., XVI, 15.
(2) Ibid., 20.
(3) Ps. XVIII, 5.
(4) Philip., I, 18.
(5) Ps. XLIV, 11.
(6) I Colos., III, 11.
(7) I, Tim., VI, 8.
(8) Colos., III, 12.
(9) Sup., XII, 19, 18.
(10) Eccli., XVII, 13.
(11) I, Cor., III, 6.
(12) MATTH., XVIII, 19.
(13) 1, Io., III, 17.
(14) Luc., V, 4.
|