 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
IN AFRICAM*
VENERABILIBUS DEI FAMULIS CAROLO LWANGA, MATTHIAE MURUMBA ET
SOCIIS EORUM, VULGO « DE UGANDA », MARTYRIBUS,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — In Africam quisnam christianam fidem primus
invexerit, disceptatur adhuc ; constat tamen, inde ab aevo apostolico religionem
ibidem eftloruisse ac viguisse, et, quam puram Christifideles Afri vitam
agerent, Tertullianus ita describit, ut legentium animos vehementer commoveat.
Quae quidem regio nulli cedere videtur inlustrium virorum martyrumque copia. Ex
his vero martyres Scillitanos commemorare placet, qui Carthagine, Publio
Vigellio Saturnino proconsule, sanguinem pro Christo profuderunt; e conscriptis
autem iudicii quaestionibus, quae hodie quoque feliciter exstant, colligitur qua
constantia, quam generosa animi simplicitate proconsuli responderint fidemque
suam professi sint. Recolere item libet Potamienas, Perpetuas, Felicitates,
Cyprianos et « multos fratres martyres », quos Acta generatim percensent;
Uticenses praeterea, nomine etiam Massae Gandidae idcirco nuncupatos, aut quod
calce viva obruti sint, ut hymno XIII enarrat Aurelius Prudentius, aut ob causae
fulgorem, uti Augustinus opinari videtur. Haud ita multo post, primo haeretici,
deinde Vandali, postremo mahumetani Africam christianam adeo vastarunt atque
everterunt, ut, quae tot ínclitos heroas Christo pepererat, quae sedibus
episcopalibus plus trecentis gloriabatur et Concilia tam multa fidei
disciplinaeque tuendae congregaverat, ea, christiano sensu deleto, paene omnem
gradatim exuerit humanitatem et ad barbariam desciverit. Recentiore tamen
aetate, quemadmodum non defuerunt qui, scientiae cupiditate incensi, interiores
explorare regiones ausi sint, ita, nec minore sane studio, Missionales,
spiritibus plene imbuti quibus Apostoli animabantur, nullis armis nisi Cruce
instructi, nulla arte nisi invicta in Deum fide confisi, in abditos illos
tractus pervaserunt. Eos inter evangelicae sapientiae praecones,
honorificehtissimum sane obtinent locum Missionarii Africae, qui, Patres quoque
Albi vulgo nuncupati, conditorem patremque legiferum habuerunt fel. rec. Carolum
Martialem Lavigerie, primum restitutae Carthaginiensis Sedis Archiepiscopum et
S.R.E. Cardinalem. Quibus, in ipsis Instituti sui primordiis, id auspicato
contigit, ut, Vicariatu Nili Superioris sibi ab Apostolica Sede commisso, anno
MDCCCLXXVIII in Ugandae regnum, in media Africa situm, ingrederentur, ubi,
octavo post anno, nigritae duo et viginti, quorum plerique adhuc adulescentes,
tam admirabile martyrium fecerunt, ut merito dici queat, eos non modo priscis
Africae christianae heroibus aemulatos esse, sed etiam, duplici pudoris et
religionis martyrio, suavissimam beatae Agnetis memoriam revocasse. Sed rem
praestat ordine exponere, et eventus narratione delibare, qui Ecclesiae Christi
gloriam, eandemque ob rerum condiciones novam ac splendidam, peperere. Cum
igitur Missionales, quos memoravimus, stationem Sanctae Mariae de Rubaga
constituassent et rex Ugandae Mtesa christianae fidei provehendae minime
refragaretur, is animorum ardor excitatus est, tot centena catechumenorum se
divini verbi satoribus instituendos tradiderunt, ut laetam tota illa regio
uberrimorum fructuum spem atque exspectationem de se cottimo veret. Verumtamen,
paulo post, rex Mtesa, mahumetanis impulsoribus, qui, si christiana religio plus
valuisset, metuebant ne quid mercatura servorum detrimenti caperet, quam libere
agere consueverant, commutata sensim voluntate atque opinione, id animo denique
intendit, ut fidei propagatione vi quoque illata, si opus esset, Obsistere! Qua
rerum condicione prudenter perpensa, missionales interim cessere loco; sed cum,
brevi post, rex vita functus esset, Muanga eius filius, quo familiari ac
benevolo utebantur, vix regno potitus, iis institit, ut in urbem principem
regrederentur. Idem vero, cum reversos benigne excepisset, palam spopondit,
quandoquidem in patris locum, Deo christianorum precibus conciliato, suffectus
erat, fore ut non modo ex hisce optimos ad se arcesseret atque ad regni
dignitates eveheret, sed etiam ethnicos omnes imperio suo obnoxios ad religionem
amplectendam ipsemet inci taret. Iussit sane complures ex christianis vel
catechumenis in regia aula circumsistere, et quidem non sine sua ipsius
utilitate; cum enim optimates, rebus novis adversi, de rege interimendo clam
decrevissent, nonnulli ex christianis aulicis, re cognita, Muanga occulte
monuerunt ut sibi caveret, addideruntque, posse ipsum, cum christianis omnibus,
tum hominibus qui in eorum dicione essent, idest duobus armatorum millibus,
plene confidere. Primus interea regis administer, idemque praecipuus
coniurationis auctor, etsi veniam sibi sociisque a Muanga impetravit,
vehementiore tamen, quam antea, odio in christianos exarsit; quid, quod audivit,
se magistratu destituendum, et in sui locum Iosephum Mkasa, christianum,
subrogatum iri? Itaque, omnes nanctus occasiones, insusurrare ille regi, qui
Christi religionem profiteantur, eos capitales hostes habendos esse; fidem regi
utique servaturos, donec parvo essent numero; at, si quando ceteris numero
praestitissent, eum de medio sublaturos ut aliquem e suis ad regiam dignitatem
proveherent. Sed alia huc accessit, eaque potior, invidiae caussa, qua rex
Muanga ad christianos insectandos impelleretur ; cum enim, detestabili
mahumetanorum opera, vitiis contra naturam indulgere coepisset, quod conatus
omni contentione est, id nunquam consequi potuit, ut christiani ex aula regia
pueri morem sibi gererent. Ita, quod religioni in honorem verti debuit,
facessivit religioni periculum. Ventum denique est ad caedes, et Muanga primo
administro denuntiavit, velle se omnibus qui orarent mortem inferri : qua
pulcherrima verborum figura nostri designabantur. Quot hac in persecutione
hostiae Deo gratae immolatae sint, haud satis constat; inlustre vero prae
ceteris fecere martyrium, uti ante diximus, nigritae duo et viginti, quos, pro
mortis genere, in duo agmina distinguere iuvat: alterum eorum, numero tredecim,
qui vivi combusti; alterum eorum, numero novem, qui vario suppliciorum genere
interempti sunt. E priore agmine, aulici seu pueri regii fere omnes, sunt
Carolus Lwanga, Mbaga Tuzindé, Bruno Séron Kuma, Iacobus Buzabaliao, Kizito,
Ambrosius Kibuka, Mgagga, Gyavira, Aehilles Kiwanuka, Adulphus Ludigo Mkasa,
Mukasa Kiriwanvu, Anatolius Kiriggwajjo, Lucas Banabakintu. - Carolus Lwanga, in
oppido Bulimu ortus et die xv mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismo ablutus,
ob egregias animi laudes omnium admirationem ac benevolentiam sibi conciliavit;
quem Muanga ipse magni habebat, quod munera a se commissa perdiligenter
expleret. Cum autem pueris regiis praeesset, eos ad fidem et castitatem
servandam, contemptis impii atque impudici regis illecebris, confirmavit;
vinculis constrictus, catechumenos quoque, ut in religionis studio
perseverarent, palam hortatus est et ad supplicii locum admirabili animi
fortitudine contendit, cum annum ageret vicesimum. - Mbaga Tuzindé, puer regius,
filius Mkadjanga, praecipui et crudelissimi ex carnificibus, adhuc catechumenus
cum persecutio exarsit, a Carolo Lwanga paulo ante communem condemnationem
baptismo ablutus est. Quem pater cum quoquo pacto a morte eripere vellet, iterum
iterumque deprecatus est, ut religionem catholicam eiuraret, aut saltem se abdi
pateretur et promitteret se orare desiturum. Verum magnanimus adulescens
respondit, se caussam mortis suae nosse et probare, regis autem iram in patrem
conflare nolle : rogavit, ne sibi parceretur. Tunc Mkadjanga, ut filium, vix
annorum sedecim, ignis cruciatibus subduceret, uni ex minoribus carnificibus
imperavit, ut caput eius fuste percuteret et exanime corpus igni tradendum cum
aliis componeret. - Bruno Séron Kuma, in pago Mbalé natus et die xv mensis
novembris anno MDCCCLXXXV baptizatus, e fratris sui contubernio discessit, quod
hic acatholicam sectam sequeretur. Regi Mtesa famulatus, postquam Muanga patri
successit, officium abdi cavit ut stipendia mereret. Cum christianis aulicis
comprehensus, sex et viginti annos natus, verbo atque exemplo gloriosi
certaminis socios roboravit. - Iacobus Buzabaliao, die xv mensis novembris anno
MDCCCLXXXV baptismi aquis ablutus, singulari religionis provehendae studio
incensus, alios, ipsumque Muanga, nondum in paterno solio collocatum, ad Christi
fidem amplexandam allicere atque excitare omni ope nisus est ; id ipsum rex
fortissimo iuveni exprobravit, cum eum, viginti annos natum, occidi iussit. -
Kizito, candidula anima, ceteris iunior, utpote qui aetatis suae anno tertio
decimo martyrium fecerit, filius unius e regni proceribus et innocentia ac
firmitate animi praeclarus, paulo ante quam in vincula coniectus est, a Carolo
Lwanga baptismum accepit. Fortissimum puerum libidinosus rex, acrius quam
ceteros, frustra ad se pellexit. Quosdam vero christianos, quod fugam ceperant,
Kizito ita obiurgavit, ut ii se regi Muanga, metu deposito, stiterint; et cum in
eo esset ut ad supplicium duceretur, sociis, ne quis animo deficeret, auctor
fuit ut coniunctis inter se manibus omnes simul procederent. - Ambrosius Kibuka,
ipse quoque ex aulicis, die xvir mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismo
tinctus, , fidem ardenter constanterque retinuit ad atrocissimam usque necem,
quam pro Christo oppetiit annos natus duodeviginti. - Mgagga, puer regius, adhuc
catechumenus, regi obscena suadenti fortiter restitit, et, se christianum
professus, cum aliis in carcerem coniectus est: ante quam detineretur, a Carolo
Lwanga baptismum accepit, et, haud secus ac ceteri, martyrium tranquillo animo
fecit, anno aetatis suae sexto decimo. - Gyavira, ex iisdem aulicis, pulcher
adspectu, a rege Muanga diligebatur, qui tamen nequiquam eum ad explendam secum
libidinem illexit. Catechumenus adhuc cum, post fidei professionem, a Muanga
morte damnatus est, noctu a Carolo Lwanga baptismo tinctus et cum ceteris ad
supplicii locum, annos natus septemdecim, a carnificibus deductus est.- A
chilles Kiwanuka, puer regius, Mitiyanae natus, die xvii mensis novembris anno
MDCCCLXXXV baptizatus est. Postquam firmo animo fidem suam coram rege confessus
est, cum sociis catena vinctus et in carcerem contrusus, denuo asseveravit se
nunquam a catholica religione desciturum et ad ultimum supplicium progressus
strenue est, anno aetatis suae decimo septimo. - Adulphus Ludigo Mkasa, aulicus,
morum integritate itemque assiduitate patientiaque laborum enituit. Baptismo die
XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV suscepto, catholicam fidem, cum sancte
retinuit, tum constanter cum ceteris professus est ad mortem usque, quam, annos
natus quinque ac viginti, pro Christo pertulit. - Mukasa Kiriwanu, puer regius
cibariis in aula partiendis, cum carnifices Carolum Lwanga eiusque socios ad
collem Namugongo perducerent, rogatus num christianus esset, affirmavit, e,t cum
aliis ad supplicium raptus est. Catechumenus nondum baptismum fluminis adeptus,
baptismo sanguinis, annos duodeviginti natus, aeternam gloriam consecutus est. -
Anatolius Kiriggwajjo, regius puer, die XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV
baptismo ablutus, christianae vitae praecepta ea animi firmitate retinuit, ut
oblatam sibi a rege dignitatem, quae aeternae saluti aliquid detrimenti afferre
posse videbatur, sine cunctatione respuerit. Catholicam vero fidem cum ceteris
aperte professus, communem cum iisdem mortem oppetiit sexto decimo aetatis anno.
- Postremum ex hoc agmine recensemus Lucam Banabakintu, qui, in pago Ntlomo
natus, optimati cuidam, Mukwenda nomine, perdiligenter famulabatur. Die xxvni
mensis maii anno MDCCCLXXXII, cum baptismo et confirmatione donatus est, tum ad
sacram synaxim primum accessit: quo faustissimo ex die, integritate morum
praeceptorumque observatione ceteris in exemplum praeluxit, et nihil habuit
antiquius quam ut de divinis rebus cum amicis colloqueretur. Is, cum mortem
facile effugere posset, maluit, ad necem conquisitus, se domino sistere, a quo
hominibus a rege missis traditus est. In carcerem detrusus, laetissimo ibi animo
degit, donec cum ceteris, tricesimum agens annum, pro Christo vitam profudit. -
Hi omnes, quos nominavimus, die III mensis iunii anno MDCCCLXXXVI, orto iam
sole, ad collem Namugongo feruntur. Quo cum pervenissent, manibus post tergum
devinctis pedibusque colligatis, crate unusquisque eorum involvitur arundinibus
texta; rogus struitur, in quem fasces eiusmodi humani imponuntur. Admoto pedibus
igni, ut grex ille immolatorum tener lentius ac diutius torqueretur, crepitare
flamma, quae sanctis corporibus aleretur; e rogo murmura precum in aera diffundi
et pro vi cruciatuum crebrescere; mirari carnifices, non questura, non gemitum a
morientibus fieri, quorum similes adhuc nullos sibi videre contigisset. Sic
castissimos fortissimosque heroas ignis unus omnes simul consumpsit, una patria
simul omnes caelestibus sedibus excepit. — In altero novem nigritarum agmine
numerantur venerabiles Dei servi Matthias Kalemba Murumba, Athanasius
Badzekuketta, Pontianus Ngondwé, Gonzaga Gonza, Andreas Kagwa, Noë Mawgalli,
Iosephus Mkasa Balikuddembé, Ioannes Maria Muzéi (Iamari), Dionysius Sebuggwao,
- Matthias Kalemba Murumba quinquagesimum agebat annum cum martyrium fecit. Ad
munus iudicis delectus, cum ex mahumetana. ac protestantica secta ad catholicam
religionem transiisset, baptismo die xxvni mensis maii anno MDCCCLXXXIÍ
suscepto, ventus ne cui, iure dicendo, iniuriam inferret, se officio abdicavit.
Modestia ac lenitate animi praeditus, religionis propagandae studio sic erat
incensus, ut non modo liberos suos ad sancte vivendum instituent, sed quoscumque
potuit, christianam doctrinam docuerit. Primus regis administer, coram quo
productus est, gravissimo homini, fidem animose professo, iussit manus pedesque
praecidi, et carnis fragmenta e tergo evelli, ante oculos eius adurenda.
Garnifices igitur in collem incultum ac desertum, ne a spectatoribus in
atrocissimo officio fungendo perturbarentur, venerabilem Dei famulum, alacrem
laetitiaque gestientem, abducunt; iussa ad unguem perficiunt; ut inclitus martyr
diutius cruciaretur, ea arte sanguinem ex artubus fluentem coërcent, ut, triduo
post, servi quidam, illuc ad reddendas arundines coëuntes, languidam ac remissam
vocem audierint Matthiae aquae haustum poscentis: quem cum tam foede detruncat
um conspexissent, ferriti inde aufugiunt et Christi morientis imitatorem omni
destitutum solacio relinquunt. - Athanasius Badzekuketta, inter regiae domus
adulescentes adlectus et die XVII mensis novembris anno MDCCCLXXXV baptismo
ablutus, perdiligenter Dei Ecclesiaeque praecepta exsequebatur. ita vero
martyrii desiderio flagrabat, ut carnifices, a quibus ad statum locum cum aliis
perducebatur, impense rogaverit ut se ilico caederent. Itaque strenuus
adulescens, die xxvi mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae duodevicesimo,
iteratis ictibus dilaniatus est. - Pontianus Ngondwé, in vico Bulimu ortus et
regis Mtesa aulicus, Muanga in huius locum suffecto, stipendia meruit et,
catechumenus adhuc, christianis spiritibus adeo animatus apparuit, ut asperum ac
morosum ingenium, sui victor, commutaverit. Persecutione autem instante,
baptismum die xviu mensis novembris anno MDCCCLXXXV suscepit: quare, haud ita
multo post, in carcerem cum aliis coniectus est. Cum vero carnifex Mkadjanga, a
quo, supplicio mulctandus, ad collem Namugongo ducebatur, eum in itinere iterato
rogasset num christianam religionem sectaretur, bis affirmantem, bis lancea
confodit, abscissumque eius caput in viam proiecit, die xxvi mensis maii anno
MDCCCLXXXVI. - Gonzaga Gonza, regius puer, die XVII mensis novembris anno
MDCCCLXXXV baptizatus, religionis officia sedulo explevit et caritatis virtute
praecipue enituit. Qui cum ad supplicii locum progrederetur et compedibus, quae
distrahi nequiverant, impediretur, quominus pleno gradu incederet, a
carnificibus iterum iterumque lancea traiectus, martyrium fecit, die XXVII
mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae duodevicesimo. - Andreas Kagwa, in
oppido ßünyoro natus et Muánga cum principe tum rege usus familiarissimo, die
xxx mensis aprilis anno MDCCCLXXXII baptismi, confirmationis et Eucharistiae
sacramenta percepit. Ob egregias animi laudes omnibus carus, non modo quotquot
se adibant, ad christianam sapientiam informabat, sed etiam, cum olim pestis
regionem invasisset, omnibus omnia factus, singulari infirmos caritate complexus
est, satis multos, aquis baptismi ablutos, Christo peperit et vita functos
sepultura aftecit. Cum vero primus regis administer molestissime ferret, liberos
suos ab eo christiana imbui doctrina, rege tandem consentiente, eum comprehendi
et occidi iussit, addens, se non ante cenaturum quam carnifex praecisam Andreae
demortui manum ad se attulisset. Ita, die XXVI mensis maii anno MDCCCLXXXVI,
aetatis suae tricesimo, venerabilis Dei famulus ad caelestia gaudia, martyrio
facto, convolavi!. - Noè Mawgalli, proceris Mukwenda famulus vasis escariis
conficiendis, virtutum christianarum laude magnopere floruit Calendis
novembribus anno MDCCCLXXXV baptismo ablutus, ab hominibus, quos rex Muanga ad
diripiendas Christifidelium domos circum miserat, lancea confossus, occubuit die
XXXI mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae tricesimo. - Iosephus Mkasa
Balikuddembé, natus in pago Buwama, ob spectatam fidem a rege Mtesa delectus
est, qui ei diu noctuque inserviret atque aegrotanti mederetur. Eius filius
Muanga, haud secus ac pater, venerabili Dei servo plenissime confidebat; quare
non modo eum omnibus aulae regiae famulis praefecit, sed voluit quoque -ut se
numeret, si quid fecisset reprehensione dignum. Die xxx mensis aprilis anno
MDCCCLXXXII baptismo et confirmatione donatus est et primum ad sacram synaxim
accessit, quam crebro deinde percepit. Animi suavitatem, caritatem religionisque
studium prae se ferens, non modo iuvenes satis multos Christo lucratus est, sed
etiam pueris regiis ceterisque aulicis consilio, hortationibus institit, ut
regis Muanga libidini ne obsequerentur. Quod cum rex didicisset, coepit
venerabilem Dei famulum aversari, donec, primi administri, qui Iosepho
invidebat, sollicitationibus expugnatus, morte eum plecti iussit. Iosephus,
caelesti epulo recreatus, in locum Mengo abducitur, ubi, postquam denuntiavit,
se regi et veniam dare et paenitentiam consulere, prima persecutionis victima, a
carnifice, capite abscisso, in ignem conficitur, die xv mensis novembris anno
MDCCCLXXXV, aetatis suae sexto et vicesimo. - Ioannes Maria Muzéi (Iamari), in
pago Minziro natus, tantam prae se ferebat gravitatem ut cognomine Muzéi, idest
senis, honestatus sit; prudentia quoque, caritate, suavitate animi, largitate in
pauperes, aegrorum amore insignis, pecuniam operamque suam in captivos
redimendos contulit, quos christiana fide imbuebat. Is fertur uno die universam
catechesim didicisse ; baptismo autem ablutus est calendis novembribus anno
MDCCCLXXXV et sacro chrismate periinitus insequenti anno, die III mensis iunii.
Postquam iosephus Mkasa, amicissimus suus, immolatus est, cum se a rege
interemptum iri intellexisset, occultare se noluit, nedum fugam caperet; immo
etiam, comitante quodam Kulugi, regi in conspectum se dedit, a quo, causa quadam
interposita, primum administrum adire iussus est. Fecit, etsi insidias
suspicabatur, quod religionis caussa pavere atque extim escere a se alienum
putaret. Primus vero regis administer eum in stagnum, quod in praedio suo situm
erat, proiici iussit die xxvii mensis ianuarii anno MDCCCLXXXVII. - Dionysius
Sebuggwao, in pago Bunono natus,, puer regius, die XVII mensis novembris anno
MDCCCLXXXV baptismum accepit morumque integritate floruit. Quem cum rex Muanga
rogasset num duos áulicos christianae fidei rudimenta doceret, affirmantem,
lanceae ictu confodit, eiusque caput abscindi iussit. Ita Dionysius die XXVI
mensis maii anno MDCCCLXXXVI, aetatis suae sexto decimo, martyr occubuit. —
Quisquis horum omnium Acta martyrum perlegerit, mirabitur profecto qua
sapientia, quam tranquilla animi constantia et quo fidei spiritu ii, cum regis,
tum primi administri et carnificum percontationibus responderint, in iisque
divinum Christi promissum « dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini »
plane servatum animadvertet. Constat etiam, gloriosum Venerabilium Dei Famulorum
martyrium signa esse consecuta. Etenim non modo persecutores omnes tam misero
mortis genere interierunt, ut liqueat, iustissimas ab iis poenas, quae culpae
mirandum in modum responderent, Deum repetere voluisse, sed etiam, ilico post
eorundem duorum et viginti nigritarum supplicium, adeo animorum ardor ad
catholicam fidem amplectendam auctus est, ut sit effuso martyrum sanguini
tribuendum, testibus indigenis ipsis, quod, voluntatibus commutatis, latius in
dies religio propagata sit atque adhuc propagetur. Et sane, post quattuor et
triginta ab iis eventibus annos, plura centena millia catechumenorum et
baptizatorum in ea regione numerantur. Hisce vero de caussis factum est, ut de
viginti duorum nigritarum martyrio canonicae inquisitiones instituerentur:
quibus rite peractis, fel. rec. decessor Noster Pius Pp. X, die xiv mensis
augusti anno MCMXII, decretum signavit de introducenda Causa beatificationis seu
declarationis martyrii venerabilium Dei famulorum Caroli Lwanga, Matthiae
Murumba et Sociorum vulgo « de Uganda ». Postquam vero facultatem Nosmetipsi
fecimus, die xix mensis decembris anno MCMXVIII, ex qua de martyrio et causa
martyrii, itemque de signis seu miraculis, disceptari iiceret, quamvis nondum
elapsi essent quinquaginta anni a Venerabilium Servorum Dei nece, denique, cum
in Congregatione Generali, coram Nobis habita, omnes qui convenerant, cum
Reverendissimi Cardinales S. Rituum Congregationi praepositi, tum Patres
Consultores, sententiam quisque suam protulissent, Nos dominico die secundo
Quadragesimae, idest nono ac vicesimo mensis februarii, hoc anno, sollemniter
decrevimus, constare de martyrio et causa martyrii venerabilium famulorum Dei
Caroli Lwanga, Matthiae Murumba et Sociorum. Illud unum supererai ut iidem VV.
FF. NN. et Patres Consultores rogarentur, utrum tuto procedi posse censerent ad
beatorum honores iisdem venerabilibus Dei famulis decernendos. Quod fecit
Venerabilis Frater Noster Cardinalis Vincentius Vannutelli, Episcopus Ostiensis
et Praenestinus, Sacri Conlegii Decanus et Causae Relator, in generali conventu
coram Nobis habito die tertio ac vicesimo mensis martii vertentis anni; omnesque
cum Reverendissimi Cardinales tuendis Ritibus praepositi, t um qui aderant
Patres Consultores tuto procedi posse responderunt. Attamen in tanti momenti re
Nostram aperire mentem distulimus, donec impensis precibus a Patre luminum
auxilium posceremus. Quod cum interea fecissemus, tandem die dominico in Albis,
idest XT mensis aprilis, sacris pientissime operati, accitis Reverendissimis
Cardinalibus Antonio Vico, Episcopo Portuensi et S. Rufinae, S. Rituum
Congregationi Praefecto, et Vincentio Vannutelli, Episcopo Ostiensi et
Praenestino, Sacri Conlegii Decano et Causae Relatore, nec non Angelo Mariani,
Fidei Promotore generali, et Alexandro Verde, S. Rituum Congregationis
Secretario, sollemni decreto ediximus tuto procedi posse ad venerabilium
servorum Dei Caroli Lwanga, Matthiae Murumba et Sociorum Martyrum vulgo « de
Uganda » sollemnem Beatificationem. Quae cum ita sint, precibus permoti
complurium Archiepiscoporum, Episcoporum et religiosorum Ordinum, necnon totius
Congregationis Missionariorum Africae, auctoritate Nostra Apostolica, harum
Litterarum vi, concedimus ut Venerabiles Dei Famuli Carolus Lwanga, Matthias
Murumba eorumque viginti Socii, Martyres, quos supra singillatim enumeravimus,
Beati in posterum appellentur, eorumque lypsana seu reliquiae, non tamen in
sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae venerationi proponantur, atque
imagines radiis decorentur. Praeterea, eadem apostolica Nostra auctoritate,
concedimus, ut de illis recitetur Officium et Missa singulis annis de Communi
Plurimorum Martyrum cum Orationibus propriis per Nos adprobatis, secundum
rubricas Breviarii et Missalis Romani. Hanc vero Officii recitationem et Missae
celebrationem fieri dumtaxat concedimus in omnibus et singulis domibus
Missionariorum Africae, qui vulgo Patres Albi nuncupantur, et in omnibus
Praefecturis et Vicariatibus Apostolicis eidem Congregationi commissis vel in
posterum committendis, ab omnibus Christifidelibus, qui Horas canonicas recitare
teneantur, et, quod ad Missam attinet, ab omnibus sacerdotibus cum saecularibus
tum regularibus ad tempia, in quibus festum agitur, confitentibus. Denique
concedimus ut Sollemnia Beatificationis eorundem Venerabilium Dei Famulorum in
domibus et Praefecturis et Vicariatibus supra dictis, die per Ordinarios
praefiniendo, peragi queant, intra annum postquam eadem sollemnia in Basilica
Vaticana celebrata erunt. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis, ac decretis de non cultu editis ceterisque contrariis quibuslibet.
Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu
Secretarii S. Rituum Congregationis subscripta sint et sigillo Praefecti munita,
eadem prorsus in disceptationibus etiam iudicialibus fides habeatur, quae
Nostrae voluntatis significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die VI mensis iunii
anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 7, pp. 272-281
|