 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
QUANDOQUIDEM IN IIS*
QUAENAM INDULGENTIARUM CONCESSIONES
S. CONGREGATIONI S. OFFICII SINT EXHIBENDAE.
Quandoquidem in iis exsequendis quae decessor Noster sanctae memoriae Pius X
Motu Proprio Cum per apostolicas die VII aprilis MCMX praescripsit de
concessionibus Indulgentiarum a S. C. S. Officii recognoscendis, plures
gravesque iam dubitationes extiterunt, Nos ut eas omnes praecidamus in posterum,
Motu Proprio pariter et certa scientia, secundum decreta a Nostris decessoribus,
Benedicto XIV die XXVIII ianuarii MDCCLVI, Pio IX die XIV aprilis MDCCCLVI edita
et ab ipso Pio X in Constitutione Sapienti consilio confirmata,
decernimus et declaramus, illarum tantummodo sub poena nullitatis Supremae
Congregationi exhibenda esse documenta Indulgentiarum, quae universi catholici
orbis christifidelibus concessae sint.
Itaque nec Indulgentias particulares, quantumvis late pateant, nec facultates
benedicendi pia obiecta eisque Indulgentias et privilegia adnectendi, quibusvis
sacerdotibus tributas, iam nunc necesse erit Congregationis eiusdem recognitioni
subiicere.
Haec autem statuimus, sancimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali
mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XVI septembris MCMXV, Pontificatus Nostri
anno secundo.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. VII (1915), n. 16, pp. 457-458
|