Seminaria clericorum usque ab initio tantae esse utilitatis ad
Ecclesiae disciplinam visa sunt, ut patres Tridentini cum de iis constituendis
in sessione XXIII, cap. XVIII decretum confecissent, affirmare non dubitarint et
sacrosanctam Synodum, hac re una peracta, si nihil aliud egisset, bene meruisse
de Ecclesia, et ipsos communium laborum suorum pretium tulisse. Itaque ii
sacrorum antistites, praeeunte quidem S. Carolo Borromaeo, ut a Concilio domum
reversi sunt, atque omnes deinceps diligentissimi Episcopi, quos inter
commemorandus est B. Barbadicus, Patavinae ecclesiae lumen, in reformatione
vitae christianae curanda nihil habuerunt antiquius quam ut, hanc salutarem
Concilii praescriptionem exsequentes, sacris Seminariis in sua quisque dioecesi
condendis operam darent, eaque condita optimis legibus instruerent. Apostolica
vero Sedes quanti hoc ipsum faceret, praeclare ostendit non modo quum Seminarium
roman um excitare maturavit, quod quidem praecipua fovere cura non desiit, sed
etiam quum propriam Cardinalium Congregationem constituit sacris Seminariis toto
terrarum orbe tuendis.
Quod munus, etsi postea divisum partim Sacrae Congregationi
Concilii, partim Episcoporum et Regularium attribuerunt, nihil tamen Romani
Pontifices de pristina Seminariorum cura remiserunt; quin immo vel dioecesibus
post legitimas relationes consulendo, vel quorumdam religiosorum sodalium leges
approbando, vel episcopos Romam ex praescripto adeuntes alloquendo, nunquam non
de Seminariis eorumque statu rationem habuerunt. In id maxime incubuit postremus
decessor Noster sanctae memoriae Pius X, qui in Constitutione « Sapienti
Consilio » de Romana Curia ordinanda, cum alia statuit, tum « ea omnia
quae ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum
» pertinerent, ei Sacrae Congregationi attribuit cui Summus ipse Pontifex
praeest, et cuius est vigilare in ea, « quae ad singularum dioecesium,
regimen universim referuntur », hoc est Sacrae Congregationi Consistoriali.
Verum cum apud hanc Sacram Congregationem negotiorum moles
praeter modum excreverit, et Seminariorum cura maiorem in dies operam postulet,
visum est Nobis ad omnem eorum disciplinam moderandam novum aliquod consilium
inire.
Alias quidem, cum Romanae Curiae nova pararetur ordinatio, de
peculiari S. Congregatione instituenda cogitatum est, quae Seminariis praeesset;
quod consilium cum temporum adiuncta prohibuerint quominus efficeretur, Nos
revocandum censemus, non ita tamen ut tractatio rerum quae de Seminariis sunt,
detracta ac omnino seiuncta a Sacra Congregatione Consistoriali habenda sit, cum
unam et alteram Congregationem aliquo nexu velimus inter se coniungi.
Re igitur mature considerata, exploratisque aliquot Cardinalium
sententiis, haec apostolica auctoritate decernimus ac statuimus quae infra
scripta sunt.
I. De Seminariis propria iam esto Sacra Congregatio, ad formam
ceterarum Romanae Curiae, ad eamque omnia pertineant quae usque adhuc de
Seminariorum rebus apud Congregationem Consistorialem agebantur, ita ut eius
posthac sit clericorum t um mentes t um animos fingere.
II . Huius Sacrae Congregationis muneribus munera accedant
Congregationis Studiorum; itaque haec eadem Congregatio « De Seminariis et de
studiorum Universitatibus » appelletur.
III. Praefectus huius Congregationis anus esto e S. R. E.
Cardinalibus: cui secretarius cum idoneo administrorum numero operam navet.
IV. Qui Sacrae Congregationi Praefectus dabitur, is ex officio
inter S. Congregationis Consistorialis Cardinales numerabitur: qui Secretarius,
inter Consultores. Vicissim autem Cardinalis Sacrae Congregationis
Consistorialis Secretarius inter Cardinales novae Congregationis ex officio
cooptetur, et Adsessor inter Consultores.
V. Qui in praesens inter Sacrae Congregationis Studiorum
Cardinales numerantur, iidem novae de Seminariis et de Studiorum
Universitatibus Congregationi ipso iure adscripti censeantur. His accedet
Noster in spiritualibus Generalis Vicarius, durante munere.
VI. Leges pro Seminariis t um dioecesanis t um regionalibus, a
decessore Nostro sanctae memoriae latas a Nobisque approbatas, in omnes partes
diligenter servari volumus et iubemus, ita ut in Seminariorum regimine,
disciplina ac studiis nihil immutatum censeatur.
Haec statuimus et praecipimus contrariis quibuslibet, etiam
peculiari mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die IV novembris MCMXV, in festo
S. Caroli Borromaei de clericis Ecclesiae instituendis praeclarissime meriti,
Pontificatus Nostri anno secundo.
BENEDICTUS PP. XV