 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
CUM IURIS CANONICI*
COMMISSIO INSTITUITUR AD CODICIS CANONES
AUTHENTICE INTERPRETANDO.
Cum iuris canonici Codicem, fel. rec. decessoris Nostri Pii X iussu digestum,
non multo ante, exspectationem totius catholici orbis explentes,
promulgaverimus, Ecclesiae bonum ipsiusque natura rei profecto postulant ut,
quantum fieri potest, caveamus, ne aut incertis privatorum hominum de germano
canonum sensu opinionibus et coniecturis, aut crebra novarum legum varietate,
tanti operis stabilitas in discrimen aliquando vocetur. Quapropter propositum
Nobis est utrique incommodo occurrere; quod ut efficiamus, Motu proprio, certa
scientia atque matura deliberatione Nostra, haec quae infra scripta sunt
statuimus atque decernimus:
I. Exemplum decessorum Nostrorum secuti, qui
decretorum Concilii Tridentini interpretationem proprio Patrum Cardinalium
coetui commiserunt, Consilium seu Commissionem, uti vocant, constituimus, cui
uni ius erit Codicis canones authentice interpretandi, audita tamen, in rebus
maioris momenti, Sacra ea Congregatione cuius propria res sit, quae Consilio
disceptanda proponitur. Idem vero Consilium constare volumus ex aliquot S. R. E.
Cardinalibus, quorum unus coetui praesit, Auctoritate Nostra et successorum
Nostrorum deligendis; his accedent tum vir probatus, qui sacri Consilii erit ab Actis, tum aliquot
Consultores ex utroque clero iuris canonici periti, eadem Auctoritate designandi; sed Consilio ius erit Consultores quoque Sacrarum Congregationum, pro sua
quemque re, sententiam rogandi.
II. Sacrae Romanae Congregationes nova Decreta
Generalia iamnunc ne ferant, nisi qua gravis Ecclesiae universae necessitas
aliud suadeat. Ordinarium igitur earum munus in hoc genere erit tum curare ut
Codicis praescripta religiose serventur, tum Instructiones, si res ferat, edere,
quae iisdem Codicis praeceptis maiorem et lucem afferant et efficientiam
pariant. Eiusmodi vero documenta sic conficiantur, ut non modo sint, sed
appareant etiam quasi quaedam explanationes et complementa canonum, qui idcirco
in documentorum contextu peropportune afferentur.
III. Si quando, decursu
temporum, Ecclesiae universae bonum postulabit, ut novum generale decretum ab
aliqua Sacra Congregatione condatur, ea ipsa decretum conficiat, quod si a
Codicis praescriptis dissentiat, Summum Pontificem de eiusmodi discrepantia
moneat. Decretum autem, a Pontifice adprobatum, eadem Sacra Congregatio ad
Consilium deferat, cuius erit, ad Decreti sententiam, canonem vel canones
redigere. Si decretum e .praescripto Codicis discrepet, Consilium indicet cuinam
Codicis legi nova lex sufficienda sit; si in decreto res vertetur de qua Codex
sileat, Consilium constituat quo loco novus canon vel novi canones sint in
Codicem inserendi, numero canonis, qui proxime antecedit, his, ter, etc.
repetito, ne canon sede sua moveatur ullus aut numerorum series quoquo pacto
perturbetur. Quae omnia, statim post Sacrae Congregationis Decretum, in Acta
Apostolicae Sedis referantur. Quae Nobis videmur utiliter in hac causa
decrevisse, ea omnia et singula, uti decreta sunt, ita rata et firma esse et
manere volumus ac iubemus: contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die XV mensis septembris anno MCMXVII,
Pontificatus Nostri quarto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. IX (1917), n. 10, pp. 483-484
|