The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLORIANENSIS*

IN BRASILIA FLORIANENSIS DIOECESIS CONDITUR ATQUE TERESIANAE
ET RAYMUNDIANAE SEDIUM FINES MUTANTUR.

 

 

Brasiliensium fidelium spiritales pastoralesque necessitates diligenter dum intuimur, studiose petitionem consideramus Venerabilis Fratris Augusti Alves da Rocha, tunc Episcopi Oeirensis-Florianensis qui, audita Conferentia Episcoporum Brasiliensium, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Nosmet Ipsi, favorabili praehabito voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus libentesque excipiendas decrevimus. Quapropter, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi Oeirensi-Florianensi territorium distrahimus, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: AntŰnio Almeida, Baixa Grande do Ribeiro, Bertolžnia, Canavieira, ColŰnia do Gurguťia, Elizeu Martins, Flores do Piauž, Floriano, Guadalupe, Itaueira, Jerumenha, Landri Sales, Manoel Emždio, Marcos Parente, Nazarť do Piauž, Pavussu, Porto Alegre do Piauž, Ribeiro GonÁalves, Rio Grande do Piauž, S„o Francisco do Piauž, S„o Josť do Peixe, Sebasti„o Leal, UruÁuž, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim Florianensem appellandam iisdemque circumscriptam finibus quibus praefata municipia simul sumpta ad praesens lege civili terminantur, erigimus ac constituimus.

Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo nuncupata Floriano statuimus, et concathedralem, ibi exstantem, Deo in honorem sancti Petri ab Alcantara dicatam, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam dioecesim Florianensem Metropolitanae Ecclesiae Teresianae suffraganeam constituimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus.

Ut Pastori novae dioecesis in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Collegium Presbyterale, Collegium Consultorum et Consilium a rebus oeconomicis quam primum instituantur. Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem, praescripta iuris communis serventur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Cum fas erit, selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Simul ac Florianensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum offı`cium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi dioecesi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte respiciunt a Curia Oeirensi-Florianensi ad Curiam Florianensem quam primum transmittantur. Ceterum de omnibus rebus Codicis Iuris Canonici leges serventur.

Ad dioecesim vero Oeirensem, uti post hanc dismembrationem eadem appellabitur, cum ecclesia Cathedrali vulgo dicta ę Nossa Senhora da Vitoria Ľ, in urbe Oeiras, spectabunt municipia vulgo dicta: Bela Vista do Piauž, Cajazeiras do Piauž, Campinas do Piauž, ColŰnia do Piauž, Conceic„o do Canindť, Floresta do Piauž, Isažas CoÍlho, Oeiras, Santa Rosa do Piauž, Santo Inŗcio do Piauž, S„o Francisco de Assis do Piauž, S„o Jo„o da Varjota, S„o Miguel do Fidalgo, Simplicio Mendes, Tanque do Piauž (e dioecesi OeirensiFlorianensi); Paes Landim et Socorro do Piauž (a dioecesi Raymundiana); Arraial, Barra D’Alcantara, Francisco Ayres, Vŗrzea Grande do Piauž (ab archidioecesi Teresiana). Ad haec omnia perficienda praefatum Apostolicum Nuntium deputamus vel ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 585-587

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 

top