The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO GUIDONI MARIAE CONFORTI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Quaerebam excellentissimum Guidonem Mariam Conforti tamquam episcopalem effıgiem in Italia maxime conspicuam illius felicis missionalis motus, quem concitaverunt Benedicti XV Litterae encyclicae Maximum illud. Ipsum quaerebam veluti illius plenitudinis ministerii sacri animarum participem, quod episcopum coniungit cum missionario: Parmensis is quidem Episcopus, sed per terrarum orbem missionarius (Angelus Card. Roncalli, postea beatus Ioannes XXIII).

Beatus Guido Maria Conforti inter praecipuos homines annumeratur qui missionalem spiritum promoverunt in Ecclesia quique inter mediatum saeculum XIX et priorem partem saeculi XX vixerunt. Natus est in pago Ravadese nuncupato apud Parmam die XXX mensis Martii anno MDCCCLXV. Eodem die Baptismi aqua est ablutus eique nomen Guido Iosephus Maria est inditum. Anno MDCCCLXXVI Seminarium Parmense ingressus est ubi diligenter, pie, oboedienter curricula absolvit. Tempore illo Seminarii rector erat beatus Andreas Ferrari. Eo quod morbo ad speciem comitiali afficiebatur, ordinatio sacerdotalis est procrastinata. Guido suam sanationem Beatae Virginis Mariae intercessioni tribuit. Die XXII mensis Septembris anno MDCCCLXXXVIII presbyteralem ordinationem recepit. Seminarii alter a rectore nominatus, educatoris eximias dotes prae se tulit, sed iuvenes ad sanctitatem per probae vitae, fide imbutae, testificationem potissimum direxit. Anno MDCCCXCII Cathedralis ecclesiae Parmensis renuntiatus est canonicus atque anno MDCCCXCIII offıcium recepit Moderatoris Piae Operae Propagandae Fidei . Interea Vicarius Generalis est nominatus, quod offıcium octo per annos sustinuit. Valetudinis causa cum missionarii vocationem, ad quam vocari se animadvertebat, persequi non posset, Congregatione de Propaganda Fide suffragante et Episcopo Parmensi, cogitavit ut Societatem S. Francisci Xaverii pro Exteris Missionibus conderet, eo uno proposito ut non christianos evangelizaret. Anno MCMII beatus Guido a Summo Pontifice Leone XIII Episcopus Ravennatensis est renuntiatus, ubi duos annos omnes suas vires applicavit. Ut se Christo omnino devoveret animarumque bono, episcopalis consecrationis die vota religiosa perpetua nuncupavit. Ravennae ob morbum lecto per hebdomadas est retentus. Erga concreditum gregem officii conscius, a munere Episcopi sese abdicavit, annuente Papa sancto Pio X. Ad suum igitur Institutum rediit, ubi quadam recuperata valetudine, studiose missionariis instituendis operam dedit. Anno MCMVII a Pio X Episcopus Coadiutor Parmensis cum iure successionis est electus. Tribus post mensibus huius nominationis ob repentinum obitum Ordinarii Parmensis, eius Successor factus est. XXIV annos ipse illius dioecesis bonus fuit Pastor. Religiosam institutionem promovit, pastoralis operis praecipuum officium; Catechistas viros feminasque opportunis curriculis curavit, atque primus in Italia hebdomadam catecheticam constituit. Compluribus cum laboribus quater visitationes pastorales usque ad longinquos pagos confecit. Quinta visitatio propter mortem intermissa est. Synodos binas dioecesanas celebravit; catholicas consociationes, religionis scripta, congressiones eucharisticas, Mariales, missionarias, Actionis Catholicae conventus promovit. Peculiarem in modum presbyteros coluit.

Continenter evangelizationi ad gentes subvenit, tum missionariam familiam a se conditam curando, tum omnia in Italia missionaria incepta iuvando. Unioni Missionariae Cleri condendae potissimum operam dedit, cui decem annos praesedit. Feliciter contigit, ut ad hoc propositum efficiendum ipsi (scilicet Paulo Manna) praesto adesset piissimus Praesul Vido Maria Conforti, Parmensis Episcopus idemque conditor Missionalis Instituti a S. Francisco Xaverio. Qui quidem non solum consilio et opera nascentem Unionem egregie iuvit, sed etiam auctoritatem suam interposuit, ut orta Unio approbatione pontificia donaretur (Paulus VI, Graves et increscentes). Anno MCMXXVIII in Sinas se contulit suos filios missionarios visurus, quorum Superior Generalis erat. Die V mensis Novembris anno MCMXXXI laboribus pastoralique opera correptus Guido Maria obdormivit in Domino.

Tanta fuit virtutum fama ut populus Parmensis eius obitum flevit et ad eiusdem funera maxima frequentia accucurrit. Publica opinione sanctus est habitus, quae statim diffusa est, quaeque usque ad longinquos eius missionarios pervenit. Annis MCMXLI-MCMXLIII Processus Informativus Ordinarius de sanctitatis fama est constitutus. Anno MCMLXI Processus Apostolicus est celebratus et die XI mensis Februarii anno MCMLXXXII virtutes heroum in modum exercitae agnitae sunt a beato Ioanne Paulo II. Anno MCMXCIII in dioecesi Bururiensi in Burundia dioecesana inquisitio de iuvenis cuiusdam Afrae sanatione effecta est. Eventus a Medicis Peritis felici cum exitu est conquisitus, deinceps a Consultoribus Theologis et tandem a Patribus Cardinalibus Episcopisque. Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II facultatem fecit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro ederet. Idem in basilica Petriana die XVII mensis Martii anno MCMXCVI eundem in Beatorum catalogum rettulit. Pro canonizatione dioecesana de sanatione alicuius infantis, gravissimo morbo affecti, inquisitio est constituta, quae in archidioecesi Bellohorizontina in Brasilia mense Augusto anno MMIII accidit. Medici Periti die XVIII mensis Februarii anno MMX unanimiter putarunt sanationem secundum scientiam esse inexplicabilem. Peculiaris Congressus Consultorum Theologorum diei XXIII mensis Aprilis MMX eadem fuit sententia. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die V mensis Octobris anno MMX illum casum verum miraculum iudicaverunt, beati intercessioni tribuendum. Nos Ipsi igitur facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro die X mensis Decembris MMX evulgaret. In Consistorio die XXI mensis Februarii anno MMXI statuimus ut beatus Guido Maria Conforti in Sanctorum catalogum die XXIII mensis Octobris anno MMXI referretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Guidonem Mariam Conforti, Aloisium Guanella et Bonifatiam Rodriguez De Castro Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit religiosae pietatis operositatisque testificationes, cum suam vitam inpenderet in beneficium animorum et in salutarem Evangelii nuntium inter gentes diffundendum. Exoptamus igitur ut eximia eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi Christi vultum clarius conspiciant.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 3, pp. 159-162.

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top