The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTI PP. XVI
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE ENCYCLICAE
DEUS CARITAS EST

EPISCOPIS
PRESBYTERIS ET DIACONIS
VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS
OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS
DE CHRISTIANO AMORE

 

PROOEMIUM

1. « DEUS CARITAS EST, et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet » (1 Io 4, 16). Haec Primae Epistulae Ioannis verba singulari quidem perspicuitate veluti fidei christianae centrum aperiunt: christianam Dei imaginem atque etiam congruentem hominis imaginem eiusque itineris. Praeterea eodem hoc in versiculo nobis concedit Ioannes compendiariam, ut ita dicamus, christianae vitae formulam: « Et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis ».

Nos Dei caritati credidimus — sic praecipuam vitae suae electionem declarare potest christianus. Ad initium, cum quis christianus fit, nulla est ethica voluntas neque magna quaedam opinio, verumtamen congressio datur cum eventu quodam, cum Persona quae novum vitae finem imponit eodemque tempore certam progressionem. Suo in Evangelio iam notaverat Ioannes hunc eventum hisce verbis: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum... habeat vitam aeternam » (3, 16). Cum medio puncto amoris suscepit christiana fides id quod fidei Israel fuerat nucleus simulque eidem nucleo novam addidit altitudinem atque amplitudinem. Credens enim Israelita cotidie vocibus precatur Libri Deuteronomii, ubi includi is novit suae vitae nucleum: « Audi, Israel: Dominus Deus noster, Deus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua » (6, 4-5). In unicum aliquod praescriptum coniunxit Iesus amoris Dei mandatum cum amoris proximi praecepto, quod quidem continetur in Libro Levitico: « Diliges proximum tuum sicut te ipsum » (19, 18; cfr Mc 12, 29-31). Quoniam prior nos Deus dilexit (cfr 1 Io 4, 10), nunc non est iam tantum « praeceptum » amor, verum est responsio erga amoris donum, quo Deus nobis occurrit.

In orbe, ubi cum Dei nomine nonnumquam etiam vindicta quin immo officium odii et violentiae coniunguntur, hic nuntius magnum habet in praesentia pondus atque certam quandam significationem. Hac de causa in his Nostris primis Encyclicis Litteris de amore cupimus loqui quo Deus nos replet quique a nobis cum aliis communicari debet. Sic harum Encyclicarum Litterarum duae magnae demonstrantur partes, quae inter se arte nectuntur. Earum prima pars prae se magis indolem speculativam fert, quandoquidem in ea — Nostri Pontificatus initio — quaedam de Dei amore praecipua extollere volumus, quem ipse arcana gratuitaque ratione homini praebet, una cum intrinseco vinculo illius Amoris cum humani amoris natura. Altera pars certiorem habet speciem, quoniam amoris in proximum mandati ecclesiale exercitium tractat. Argumentum peramplum exhibetur; attamen longior quaedam tractatio propositum excedit harum Litterarum Encyclicarum. Nostra est voluntas in quibusdam praecipuis elementis perstare, sic ut in mundo renovata quaedam operositatis vis excitetur uti amori Dei humanum responsum.

PARS PRIMA

AMORIS UNITAS
IN CREATIONE ET SALUTIS HISTORIA

Loquelae quaestio

2. Dei amor nobis quaestio est de vita principalis atque interrogationes fert decretorias quid sit Deus quidque simus nos. Hac de re nos ante omnia vocabulorum impedit difficultas. Verbum enim « amoris » nostra aetate factum est unum ex maxime adhibitis vocabulis et etiam pessime tractatis, cui videlicet interpretationes addimus prorsus inter se adversantes. Etiamsi harum Litterarum Encyclicarum argumentum in ipsam intelligentiam atque usum amoris dirigitur apud Sacras Litteras et Ecclesiae Traditionem, non possumus tamen simpliciter recedere a significatione quam idem verbum varias apud culturas et in hodierno sermone obtinet.

In primis meminimus Nos latissimae verborum provinciae quam occupat vox « amoris »: de amore patriae agitur, sicut et de amore in proprium vitae munus, de amore inter amicos, de amore erga proprium opus, de amore inter parentes filiosque, inter fratres ac familiares, de amore in proximum deque amore in Deum. Hac profecto in significationum multitudine tamen excellit amor inter virum ac mulierem, ubi corpus animaque inseparabiles concurrunt et ubi etiam promissio felicitatis hominibus recluditur quae recusari videtur non posse, perinde ac amoris per excellentiam imago perfecta, ad quam primo intuitu cetera universa amoris genera deflorescunt. Hinc oritur quaesitum: omnesne amoris hae formae tandem consociantur et amor ille, etiam ipsa in varietate propriarum demonstrationum, denique unicus et solus est, an contra eodem uno vocabulo utimur ad res prorsus diversas significandas?

« Eros » et « agape » – diversitas et unitas

3. Amori inter virum ac mulierem, qui non ex cogitatione nascitur neque ex sola voluntate verum certo quodam modo homini imponitur, Graecia antiqua nomen tribuit eros. Iam in antecessum fatemur Vetus Testamentum Graecum bis tantum, Novum contra Testamentum numquam vocabulum eros adhibere: tribus enim ex vocibus Graecis ad amorem spectantibus — eros, philia (amicitiae amor) et agape — Novi Testamenti scripta concedunt quoddam fere privilegium extremo nomini, quod in Graeca lingua potius ad marginem remittebatur. Quod amicitiae ad amorem (philia) attinet, is repetitur et in Ioannis Evangelio altiorem accipit significationem, quatenus necessitudinem inter Iesum eiusque discipulos declarat. Haec exclusio verbi eros atque simul novus amoris prospectus qui per vocem exprimitur agape eo usque quasi exclusam sine dubitatione in christianae vitae novitate aliquid necessarium omnino ad amorem comprehendendum designat. In censura christiani nominis quae ad ab illuminismi tempore profecta processit maiore usque vehementia, haec novitas modo plane negativo est aestimata. Ad mentem Friderici Nietzsche christiana religio dicitur venenum bibendum dedisse ipsi eros, qui licet non inde moreretur, impulsum accepit ut in vitium corrumperetur.[1] Ita philosophus Germanicus communem late diffusam sententiam testabatur: nonne suis mandatis atque vetitis Ecclesia rem vitae pulcherrimam fortasse reddit nobis amaram? Nonne fortasse nuntios prohibitionis attollit Ecclesia ibi omnino ubi laetitia nobis a Creatore praeparata felicitatem nobis praebet quae praegustare nos etiam sinit aliquid de Divina natura?

4. Num ita revera sese res habent? Delevit revera christiana religio amorem — eros? Respiciamus mundum ante aetatem christianam. Certissime congruentes cum aliis culturis, viderunt Graeci in illo eros ante omnia aliquam ebrietatem, nempe rationis ipsius oppressionem per « divinum furorem » qui hominem ad ipsius vitae limitem abripit et, quod sic potestate quadam divina percutitur, quam maximam beatitudinem facit ut ipse experiatur. Reliquae omnes inter caelum terramque potestates sic videntur minoris cuiusdam momenti: « Omnia vincit amor », ait in Bucolicis Vergilius atque addit: « et nos cedamus amori ».[2] In religionibus habitus hic in fertilitatis cultus inductus est, ad quos etiam « sacra » pertinebat prostitutio quae florebat multis in templis. Sic celebrabatur eros veluti divina quaedam vis, tamquam communio cum divina natura.

Huic religionis formae, quae uti validissima invitatio dissidet a fide in unicum Deum, Vetus Testamentum firmissime est adversatum, quam tamquam religionis perversitatem oppugnavit. Hinc vero minime eros repudiavit in se, sed quasi bellum indixit eius eversioni deletoriae, quoniam falsa divinizatio eros, quae hic contingit, destituit eum dignitate, eripit ei humanitatem. Nam in templo meretrices, quae ebrietatem Divini concedere debent, non tractantur uti homines ac personae, sed adsunt tantummodo uti instrumenta ad « furorem divinum » excitandum: non sunt ipsae revera deae, verum humanae personae, quibus alii abutuntur. Hanc ob rem eros ebrius et immoderatus non est ascensio, « exstasis » adversus naturam Divinam, sed prolapsus hominisque dignitatis imminutio. Sic manifestum evadit eros indigere disciplina et purificatione ut homini concedat non alicuius momenti voluptatem, sed quandam culminis vitae praegustationem, illius nempe beatitudinis quam tota nostra natura appetit.

5. Duae quidem res manifesto oriuntur in hac celeri contemplatione ipsius imaginis eros in historia atque hoc praesenti tempore. Ante omnia inter amorem et Divinum existit quaedam quasi necessitudo: infinitatem enim aeternitatemque promittit amor — rem scilicet maiorem et aliam omnino atque cotidianam vitae nostrae condicionem. Eodem autem tempore perspectum est viam hunc ad finem in eo simpliciter non consistere quod quis se sinat instinctu vinci. Necessariae purificationes sunt et maturationes quae per abdicationis quoque tramitem progrediuntur. Hoc non est repudiatio ipsius eros neque eius « venenatio », sed sanatio propter veram illius magnitudinem.

Hoc pendet in primis ab ipsa hominis constitutione qui corpore constat atque anima. Homo revera sui ipsius proprius evadit, quotiens corpus et anima penitus coniunguntur; haec eros concertatio revera evincitur, cum haec efficitur coniunctio. Si vero solus spiritus homo esse studet cupitque carnem reicere veluti hereditatem ut ita dicamus tantum animalis propriam, tunc dignitatem suam tam spiritus quam corpus amittunt. At si altera ex parte ille spiritum repudiat iudicatque materiam, nempe corpus, tamquam unicam veritatem, aequabiliter suam perdit magnitudinem. Per iocum Epicureus Gassendi salutatione illa Cartesium appellavit: « O Anima! ». Cui Cartesius respondit: « O Caro! ».[3] Verumtamen neque solus spiritus neque corpus solum amat: homo enim est, persona videlicet, quae uti creatura composita amat, ad quam pertinent corpus et anima. Tunc tantum, cum in unum quiddam ambo revera coalescunt, plene sui ipsius fit homo. Uno hoc modo amor — eros — veram ad suam maturescere valet magnitudinem.

Non raro hodie christianis praeteritis obicitur quod corporeae veritatis fuerint adversarii; reapse in hanc partem proclivitates semper fuerunt. Verumtamen corporis extollendi via, cuius hodie sumus ipsi testes, prorsus decipit. Deiectus enim eros merum ad « sexum » merx aliqua evadit, « res » nuda quam emi licet vendique, homo immo vero ipse fit mercimonia. Re vera non est haec omnino magna illa hominis affirmatio proprio de corpore. Ille contra nunc corpus aestimat atque sexum tamquam materiam dumtaxat sui ipsius quam iudicio quodam adhibet et penitus lucratur. Haec tamen pars est quae ei non sicut provincia libertatis videtur, sed aliquid potius quod suo modo reddere ille simul conatur iucundum et innocens. Reapse consistimus hic ante corporis humani depravationem quod non amplius totum ingreditur vitae nostrae libertatem, quod non iam viva demonstratio est totius summae vitae nostrae, at in regionem abicitur dumtaxat biologicam. Quae videtur corporis esse honoratio cito transire potest in odium naturae corporalis. Ex contrario hominem semper iudicavit christiana fides tamquam ens unum et duplex, in quo spiritus et materies mutuo miscentur, dum ita profecto alterutrum novam experitur nobilitatem. Sic est: studet eros attollere nos « in exstasi » versus divinum, extra nos perducere nos ipsos; verum hanc ob rem poscit ascensionis cursum et abnegationum, purgationum ac sanationum.

6. Quomodo fingere nobis in re possumus hoc ascensionis et purificationis iter? Quo pacto amor vivi valet, ut eius humana divinaque promissio plane compleatur? Primam magni ponderis indicationem reperire possumus in Cantico Canticorum, videlicet uno Veteris Testamenti librorum, bene cognito a mysticis. Secundum hodie vigentem interpretationem carmina hunc in Librum inclusa primitus fuerunt cantus amoris, fortasse principio dedicati Hebraeorum nuptiarum celebritati, ubi coniugalis efferendus erat amor. His in adiunctis plurimum id ipsum docet quod per eundem librum duae diversae voces « amorem » indicantes deteguntur. Ante omnia vocabulum habemus « dodim » — pluralis forma qua amor adhuc incertus profertur, nempe in condicione generalis cuiusdam inquisitionis. Huic autem vocabulo deinceps sufficitur verbum « ahabą », quod in Veteris Testamenti interpretatione Graeca vox similis sonitus « agape » substituit, quae, prout iam vidimus, indicium proprium amoris est facta pro biblica rerum conceptione. Contra amorem indefinitum et adhuc inquirentem, hoc verbum experimentum exprimit amoris qui nunc vere fit alterius hominis inventio, excedendo indolem personalem, ad proprium commodum proclivem, quae antea manifesto dominabatur. Nunc alterius hominis curatio fit amor et sollicitudo pro eo. Non se ipsum amplius quaerit, immersionem in felicitatis ebrietatem; verum amati hominis quaerit bonum: abdicatio evadit quae ad sacrificium parata est quin immo illud conquirit.

Partem amoris efficit progredientis ad altiora stadia, ad suas extremas purificationes, ut manentem statum inquirat et quidem duplici intellectu: sensu exsclusionis — « sola praesto est unica haec persona » — atque sensu « sempiternae condicionis ». Summam enim vitae complectitur amor omni quidem in ipsius aspectu, etiam temporis. Non aliter se res habere potest, quoniam promissum eius spectat ad rem definitam: prospicit in aeternitatem amor. Ita, amor est « exstasis », attamen non aliqua exstasis veluti tempore ebrietatis, sed exstasis uti iter, tamquam stabilis exodus de persona in se ipsa clausa adversus propriam liberationem in dono sui ipsius, atque omnino sic versus novam sui detectionem, quin immo versus Dei inventionem: « Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam » (Lc 17, 33), ait Iesus — cuius afirmatio apud Evangelia reperitur pluribus in variationibus (cfr Mt 10, 39; 16, 25; Mc 8, 35; Lc 9, 24; Io 12, 25). Sic iter proprium suum describit Iesus quod per crucem ad resurrectionem illum perducit: est iter grani frumenti quod decidit in terram ac perit et sic multum profert fructum. Ab sui personalis sacrificii ipso principio atque amoris qui in illo suam attingit perfectionem proficiscens, his verbis ipse describit etiam amoris essentiam et hominum in universum vitae.

7. Deliberationes nostrae, initio potius philosophicae, de amoris essentia per interiorem vim ad fidem usque biblicam nos nunc perduxerunt. Principio enim quaestio est posita utrum variae, immo contrariae, vocabuli amoris significationes subaudiant quandam altiorem unitatem an contra manere debeant solutae, una iuxta aliam. Ante omnia tamen quaestio emersit habeatne nuntius amoris nobis a Sacris Bibliis adlatus nec non ab Ecclesiae Traditione aliquid commune cum universali hominum amoris experientia an fortasse illi potius opponatur. Huius rei causa incidimus duas in principales voces quae sunt: eros uti titulus amoris « mundani » significandi atque agape tamquam amoris declaratio qui fide nititur eaque conformatur. Hi duo conceptus crebro inter se opponuntur ut « ascendens » amor et amor « descendens ». Aliae quoque praesto sunt similes definitiones, verbi gratia distinctio inter amorem possesivum atque amorem oblativum (amorem concupiscentiae — amorem benevolentiae), cui interdum etiam amor subiungitur qui ad propriam spectat utilitatem.

In philosophica atque theologica disceptatione haec discrimina saepius ad extremum deducebantur, usquedum inter se opponebantur: amor proprie christianus esse dicebatur descendens, oblativus, id est agape; cultura autem non christiana, praesertim Graeca, amore signabatur ascendente, cupido et possessivo, qui nempe est eros. Si quis autem voluerit hanc oppositionem ad ultima producere, christianae rei essentia separabitur a principalibus vitae rationibus ipsorum hominum atque in se iam alium orbem constituit, qui fortasse mirabilis erit, at penitus ab ipsa summa vitae humanae segregatus. Re quidem vera eros et agape — amor ascendens atque amor descendens — non se sinunt umquam inter se seiungi. Quo enim plus etiam aliis modis rectam unitatem reperiunt in una amoris veritate, eo sane plus vera amoris natura in universum completur. Etiamsi principio ipse eros in primis est studiosus, ascendens — quod fascinum ex magna felicitatis pollicitatione procedit — appropinquans deinde alteri, minus usque interrogabit de se atque beatitatem alterius plus usque inquiret, magis semper de illo sollicitabitur, sese donabit atque cupiet « pro altero se esse ». Sic tempus agape in eum inseritur; alioquin eros decidit perditque suam ipsius naturam. Aliunde vero homo non potest vivere tantummodo de amore oblativo, descendente. Non valet semper solum donare, etiam recipere debet. Quicumque amorem donare vult, illum tamquam donum ipse recipiat oportet. Quemadmodum ipse ait Dominus — profecto fieri potest homo fons et origo unde aquae vivae flumina erumpunt (cfr Io 7, 37-38). At ut talis fiat ipse fons, ipse usque denuo bibat oportet ex primigeno illo et primo fonte qui est Iesus Christus, cuius ex transfixo corde amor Dei scaturit (cfr Io 19, 34).

Viderunt Patres Ecclesiae variis modis figuratam, in Iacob scalae narratione, hanc coniunctionem inseparabilem inter ascensionem et descensionem, inter eros qui Deum conquirit et agape qui receptum transmittit donum. In illo biblico scripto narratur patriarcha Iacob in somno vidisse supra petram, quae illi fuit uti pulvinus, scalam quae ad caelum usque pertingebat, per quam ascendebant descendebantque Dei angeli (cfr Gn 28, 12; Io 1, 51). Percellit maxime animum interpretatio quam Pontifex Gregorius Magnus sua in Regula Pastorali huius facit visionis. Dicit enim ille: in contemplatione radices agere debet pastor bonus. Hoc dumtaxat modo valebit ipse aliorum intra se suscipere necessitates, ita ut ipsius propriae evadant: « Per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat ».[4] Hoc loco se refert sanctus Gregorius ad sanctum Paulum qui sublime abripitur summa in Dei arcana sicque descendens omnia omnibus fieri potest (cfr 2 Cor 12, 2-4; 1 Cor 9, 22). Exemplum praeterea Moysis indicat qui in sacrum tabernaculum denuo semper ingreditur cum Deo colloquens ut sic, a Deo recedens, utilis suo populo esse possit. « Intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur ».[5]

8. Primam ita repperimus responsionem, adhuc potius universalem, duabus superius positis quaestionibus: « amor » denique unica res est, variis quamvis cum aspectibus; unus interdum vel alius aspectus magis emergere potest. Ubi vero duo eius aspectus penitus inter se seiunguntur, nascitur ridicula quaedam imago vel utcumque est forma reductiva amoris. Et in summa vidimus etiam biblicam fidem non efficere quendam mundum parallelum vel mundum illi primigenio eventui humano contrarium qui amor est, sed totum suscipere hominem eiusque adiuvare amoris inquisitionem ut is purificetur eodemque tempore novi aspectus ei aperiantur. Haec biblicae fidei novitas duobus ante omnia commonstratur in locis, qui digni sunt ut extollantur: videlicet in Dei imagine et imagine hominis.

De biblicae fidei novitate

9. De nova imagine Dei in primis agitur. In culturis quae circa Sacra Biblia versantur, dei deorumque imagines, usque ad finem, parum perspicuae et inter se perstant discrepantes. Biblica autem progrediente fide, magis usque id fit manifestum univocumque, quod praecipua Israel precatio, Shema scilicet, his verbis summatim prestringit: « Audi Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est » (Dt 6, 4). Unus est Deus, qui caelum terramque creavit ideoque omnium hominum quoque est Deus. Duo in hac disceptatione sunt singularia, omnes ceteros deos non esse Deum et omnes item res, in quibus vivimus, a Deo manare, ab Eo esse creatas. Creandi certe notio etiam alibi reperitur, sed hic tantummodo prorsus patet non quemlibet deum, at unum verum Deum, ipsum omnium rerum esse factorem; quae ex eius creandi Verbi potentia oriuntur. Id significat eius creaturam ei esse caram, quandoquidem eam ipse voluit, eam ipse « fecit ». Magni momenti sic altera exstat pars: Deus hic hominem amat. Divina potentia, quam Aristoteles, Graeca philosophia attingente fastigium, meditando intellegere studuit, certe omnium hominum est quiddam desiderandum et amandum — quia amatur, haec deitas mundum movet [6] —, sed nulla re indiget ipsa et non diligit, solummodo diligitur. Enimvero unus Deus, in quo Israel credit, personaliter amat. Eius amor praeterea electivus est amor: inter omnes gentes ipse Israel eligit eumque amat — ut hoc vero ipso modo humanitas universa sanetur. Ipse amat, et amor hic eius sine dubio veluti eros designari potest, qui tamen est etiam et prorsus agape.[7]

Osee potissimum et Ezechiel prophetae per audaces amatorias imagines hanc Dei in eius populum cupiditatem significarunt. Dei cum Israel necessitudo sponsalium coniugiique imaginibus collustratur; quapropter idolatria adulterium est et prostitutio. Quod cum ita sit — quemadmodum significavimus — re cultus attinguntur fertilitatis et eros abusus, sed eodem tempore inter Israel et Deum fidelitatis vinculum describitur. Dei Israelisque amoris narratio in eo penitus sistit quod ipse Torah ei tradit, Israel scilicet germanam hominis naturam recludit atque veri humanismi iter demonstrat. Historia haec in eo nititur quod homo, in Deo uno fidem servando, experitur se esse a Deo ipsum amatum et in veritate laetitiam, in iustitia detegere — quae in Deo laetitia eius fit essentialis felicitas: « Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram ... Mihi autem adhaerere Deo bonum est » (Ps 73 [72], 25.28).

10. Dei in hominem eros — quemadmodum diximus — eadem opera est prorsus agape. Non modo quia gratuito omnibus ex partibus donabitur, nullo antecedente merito, sed etiam quia amor est qui ignoscit. Osee potissimum agape modum nobis ostendit in Dei erga hominem amore, qui multum adspectui gratuitatis antecellit. Israel « adulterium » patravit, Foedus fregit; debet eum iudicare Deus et repudiare. Hoc autem ipso loco demonstratur Deum esse Deum, non hominem: « Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? ... Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus » (Os 11, 8-9). Flagrans Dei amor in populum suum — in hominem — ignoscens est simul amor. Sic est is magnus ut contra se ipsum vertat Deum, eius amorem contra eius iustitiam. Christianus, in hoc, Crucis mysterium per speciem adumbrari intellegit: sic Deus hominem diligit, ut, se ipsum efficiens hominem, usque ad mortem eum sequatur atque hoc modo iustitiam et amorem conciliat.

Philosophicus adspectus itemque historicus-religiosus in hac Sacrorum Bibliorum ratione revelandus in eo nititur quod ex una parte nos ante imaginem ponimur Dei, stricte quidem metaphisicam: absolute est Deus omnium rerum primigenius fons; sed hoc omnium rerum creandarum principium — Logos, primordialis ratio — est eadem opera amans quiddam, veri amoris impetu praeditum. Hoc modo eros summe extollitur, sed eodem tempore ita purificatur ut cum agape misceatur. Quocirca intellegere possumus Canticum Canticorum in Sacrae Scripturae canonem receptum, esse explicatum ex eo quod canticis his amoris demum Dei necessitudo significatur cum homine vicissimque hominis cum Deo. Hac ratione Canticum Canticorum factum est, tam in Christianis quam in Iudaicis litteris, cognitionis ac mysticae experientiae scaturigo, in qua biblicae fidei essentia manifestatur: ita sane, est hominis cum Deo consociatio — somnium scilicet hominis primigenium —, at haec consociatio non debet una simul fundi, in oceano videlicet Divini sine nomine mergi; est coniunctio quaedam quae amorem gignit, in quo ambo — Deus et homo — sui ipsorum manent atque tamen plene unum fiunt: « Qui adhaeret Domino, unus Spiritus est » cum eo (1 Cor 6, 17), ait sanctus Paulus.

11. Biblicae fidei prima res nova, sicut perspeximus, Dei est imago; altera, cum ea essentialiter coniuncta, in hominis imagine reperitur. Biblica creationis narratio de primi hominis solitudine disserit, scilicet Adami, cui adiumentum Deus addere vult. Nihil autem ex rebus creatis auxilium illud homini afferre potest, quo ipse indiget, licet omnibus bestiis agri cunctisque volatilibus nomen dederit, in suae vitae ambitum ea ingerens. Tunc ex hominis costa mulierem fingit Deus. Nunc Adamus, cuius indiget, auxilium reperit: « Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! » (Gn 2, 23). Ex his rebus narratis opinationes quaedam intellegi possunt, quae exempli gratia etiam in fabula exstant, quam Plato refert, ubi primigenius homo globosus erat, eo quod completus in se suisque rebus sufficienter praeditus ipse erat. Sed suam propter superbiam a Iove bipertitus est, sic nunc alteram dimidiam partem desiderat et ad eam decurrit, ut suam integritatem reperiat.[8] In Sacrarum Scripturarum narratione de poena non fit mentio; at quod homo quodammodo est imperfectus, ex constitutione itineratur, alteram suae integritatis complentem partem inventurus, cogitatio scilicet procul dubio adest illa, ad quam ipse solummodo cum altero sexu per communionem potest esse « perfectus ». Sic biblica narratio de Adamo prophetia concluditur: « Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam » (Gn 2, 24).

Duae hic reperiuntur maioris momenti notiones: eros in ipsius natura hominis est quasi defixus; Adamus aliquid exquirit atque « relinquet patrem suum et matrem » mulierem inquisiturus. Sua in unitate tantum humanitatis integritatem fingunt, « una caro » fiunt. Non minus praestat altera notio: in cursu quodam, qui in creatione nititur, ad matrimonium committit eros hominem, ad vinculum scilicet quoddam, singulariter definiteque signatum. Sic et sic tantum suus intimus finis ad effectum adducitur. Ad unius Dei imaginem monogamicum coniugium respondet. Matrimonium, quod in amore unico ac definito fundatur, imaginem efficit Dei necessitudinis cum eius populo ac vicissim: ratio qua Deus amat mensura fit humani amoris. Artum hoc inter eros et coniugium in Bibliis Sacris vinculum fere in litteris extra ea similitudinem non reperit.

Christus Iesus – Dei incarnatus amor

12. Etiamsi adhuc usque Vetus Testamentum plerumque tractavimus, intima tamen duorum Foederum coagmentatio veluti una christianae fidei Scriptura est patefacta. Vera Novi Testamenti novitas haud in novis opinationibus sistit, sed in ipsa Christi effigie, qui cogitationibus praebet carnem et sanguinem — inauditum realismum. In Vetere iam Testamento biblica novitas non tantum exsistit ex abstractis notionibus, sed ex Dei inopinata opera et quodammodo inaudita oritur. Ratio haec agendi Dei dramatis formam nunc acquirit, eo quod in Iesu Christo ipse Deus « ovem amissam » persequitur, humanitatem videlicet dolentem atque deperditam. Cum Iesus suis in similitudinibus de pastore disserit, qui ad amissam ovem vadit, de muliere drachmam quaerente, de patre qui prodigo filio occurrit eumque amplexatur, id non in verba tantum recidit, sed eius essentiae et actionis rationem explanat. Eius per crucem in morte illud completur per quod contra se vertit Deus, in quo ipse se tradit, hominem sublevaturus eumque servaturus — amor hic in forma sua extrema adest. Visus in Christi latus perfossum conversus, de quo apud Ioannem fit mentio (cfr 19, 37), illud comprehendit ex quo hae Litterae Encyclicae initium sumpserunt: « Deus caritas est » (1 Io 4, 8). Ibi nempe veritas haec spectari potest. A quo initio capto, definiatur oportet quid sit amor. Ex hoc visu sumens initium, videndi amandique semitam reperit christianus.

13. Iesus huic oblationis actui perpetuam per constitutam in Novissima Cena Eucharistiam tribuit praesentiam. Antecapit ipse suam mortem resurrectionemque, iam illa hora suis discipulis in pane et vino se ipsum tradens, suum corpus suumque sanguinem tamquam novum manna (cfr Io 6, 31-33). Si vero antiqui somniaverunt, ad extremum verum hominis cibum — id quo homo vivit — esse Logos, aeternam sapientiam, nunc hic Logos nobis vere factus est alimentum — veluti amor. Eucharistia in actu oblationis Iesu nos trahit. Non recipimus nos solummodo immobiliter Logos incarnatum, sed in eius oblationis motum involvimur. Coniugii imago inter Deum et Israel illa efficitur ratione, quae antea concipi non potuit: quod antea fuit pro Deo stare, fit nunc, per Iesu donationem communicatam, eius corporis et sanguinis participatio, fit coniunctio. Sacramenti « mystica » indoles quae in Dei erga nos demissione nititur alia prorsus est res et sublimius perducit quam quaevis mystica hominis elevatio efficere possit.

14. Nunc autem alia pars est consideranda: Sacramenti « mystica » natura socialem rationem secum fert, quandoquidem in sacramentali communione ego cum Domino una simul cum ceteris communicantibus coniungor: « Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur », effatur sanctus Paulus (1 Cor 10, 17). Cum Christo coniunctio est eadem opera cum ceteris omnibus consociatio, quibus ipse se tradit. Christum pro me uno habere non possum; ad eum pertinere possum solummodo cum iis omnibus coniunctus, qui ipsius facti sunt fientve. A memet ipso extrahit me communio ad eum, et sic etiam ad unitatem cum omnibus christianis ducit. « Unum corpus » efficimur, in exsistentiam unam fusi. Amor in Deum et in proximum amor nunc vere coniunguntur: incarnatus Deus omnes ad se nos trahit. Ex hoc intellegitur quo pacto agape Eucharistiae facta sit etiam nomen: in ea Dei agape ad nos corporaliter accedit ut in nobis ac per nos suam operam producat. Ex hoc tantum fundamento christologico-sacramentali sumpto initio, recte doctrina Iesu de amore intellegi potest. Transitus, quem ipse efficit, a Lege Prophetisque ad duplex amoris mandatum erga Deum ac proximum, fidei scilicet omnis exsistentia, quae deinde ex hoc mandato, medium locum occupante, oritur, non est simpliciter res moralis quae exinde sui iuris prope fidem in Christum eamque per ritum in Sacramento expressam esse possit: fides, cultus et ethos, veluti res unica inter se miscentur, quae Dei agape convenienda significatur. Sueta cultus ethicaeque oppositio simpliciter hic procidit. In « cultu » ipso, in eucharistica communione amari vicissimque reliquos amare continentur. Eucharistia, quae in amorem re effectum non transfertur, in se ipsa in particulas est redacta. Vicissim — sicut subtilius erit considerandum — amoris « mandatum » effici potest solummodo quia postulatio non est tantum: amor « mandari » potest quoniam antea donatur.

15. Ex hoc posito principio praecipuae Iesu parabolae sunt intellegendae. Epulo ille dives (cfr Lc 16, 19-31) ex supplicii loco implorat ut sui fratres certiores de illa re fiant, quae ei eveniat, qui impudenter pauperem ignoraverit in necessitate versantem. Iesus, ut ita dicamus, talem auxilii clamorem excipit, quem refert ut nos cauti simus, ut ad rectam semitam nos reducat. Boni Samaritani parabola (cfr Lc 10, 25-37) duas magni ponderis explanat res. Dum vero « proximi » notio iam tum ad populares alienigenasque in solo Israelitico commorantes ideoque ad participem alicuius regionis populique communitatem praecipue referebatur, nunc fines hi tolluntur. Quicumque me indiget et ego eum iuvare possum, mihi est proximus. Proximi notio universa complectitur, attamen concreta manet. Quamvis ad omnes homines pertineat, ad significationem non contrahitur incerti et indefiniti cuiusdam amoris, qui parum officii secum fert, sed meam postulat operam, re hic et nunc praestandam. Usque est Ecclesiae munus inter propinquitatem et longinquitatem interpretari rursus hoc vinculum, quae suorum membrorum re exigendam vitam habeat ob oculos. Memoretur tandem hic peculiarem in modum oportet novissimi Iudicii insignis parabola (cfr Mt 25, 31-46), in qua amor de humanae vitae bono vel non bono definitivae deliberationis fit norma. Personam induit Iesus indigentium: videlicet esurientium, sitientium, alienigenarum, nudorum, aegrotorum, in vinculis detentorum. « Quamdiu fecistis uni de his fratibus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 40). Amor Dei itemque amor proximi inter se commiscentur: in minimis ipsum Iesum et in Iesu Deum invenimus.

Amor Dei proximique amor

16. Omnibus his de amoris essentia eiusque in biblica fide significatione considerationibus absolutis, duplex superest interrogatio de nostra agendi ratione: amarine potest Deus, quamvis is non videatur? Rursus: amorine imperari potest? Adversus duplex amoris mandatum duplicia contra dicuntur, quae in his interrogationibus insunt. Nemo Deum umquam vidit — quomodo eum amare possumus? Atque porro: amori imperari non potest; est tandem quaedam animi affectio, quae adesse aut non adesse potest, sed ex voluntate gigni non potest. Sacra Scriptura primam hanc obiectionem roborare videtur, cum dicit: « Si quis dixerit: « Diligo Deum », et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt non potest diligere » (1 Io 4, 20). Sed sententia haec minime autumat Dei amorem quiddam esse impossibile; contra, in toto modo memoratae Primae Epistulae Ioannis contextu, talis amor manifeste requiritur. Inter Dei amorem ac amorem proximi artum vinculum confirmatur. Alter ad alterum sic se stricte refert ut Dei amoris affirmatio fiat mendacium, si homo a proximo se subducat, vel etiam eum oderit. Ioannis sententia hoc sensu potius intellegi debet: in proximum amor iter est ad Deum quoque inveniendum atque qui ab oculis proximum amovet, coram Deo etiam fit caecus.

17. Reapse, nemo umquam Deum vidit sicut ipse est. Attamen Deus nobis haud est prorsus invisibilis, non est nobis simpliciter inaccessibilis. Deus primus nos dilexit, sic asseverat memorata Ioannis Epistula (cfr 4, 10) atque amor hic Dei nobis apparuit, visibilis factus est eo quod « Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum » (1 Io 4, 9). Visibilis factus est Deus: in Iesu Patrem nos videre possumus (cfr Io 14, 9). Multifarie revera videri potest Deus. In amoris historia, quae in Sacris Bibliis narratur, ipse nobis obviam venit, nos acquirere studet — usque ad Novissimam Cenam, usque ad Cor in cruce perforatum, usque ad Resuscitati visus magnaque opera, quibus ipse per actus Apostolorum Ecclesiae nascentis iter direxit. Etiam in Ecclesiae subsequentibus annalibus haud absens Dominus deprehenditur: usque denuo nobis occurrit — per homines in quibus ipse conspicitur; suum per Verbum, Sacramenta, potissimum Eucharistiam. In Ecclesiae liturgia, in eius precatione, in viva credentium communitate, Dei amorem experimur nos, eius praesentiam percipimus atque hoc modo in cotidiano vitae cursu eam etiam agnoscere discimus. Primus ipse nos dilexit ac primus nos diligere pergit; idcirco per amorem nos respondere possumus. Non imperat nobis animi affectum Deus, quem in nobis excitare non possumus. Ipse nos diligit idemque efficit ut suum amorem perspiciamus experiamurque, atque ex hoc « primum » Dei tamquam responsio etiam in nobis oriri potest amor.

Hoc in conveniendi processu non esse tantum animi affectum amorem palam demonstratur. Animi affectiones accedunt eaeque recedunt. Affectio mira potest esse initialis scintilla, sed non totum amorem complectitur. In principio de purificationum maturationumque processu disseruimus, quarum ope eros plane efficitur sui ipsius, amor fit plene significante verbo. Ad amoris maturitatem pertinet omnes hominis virtutes complecti et includere, ut ita dicamus, hominem tota in eius integritate. Cum Dei amoris visibiles significationes conveniuntur, laetitiae sensus in nobis excitari potest, quae ex eo oritur quod amamur. Sed hic occursus nostram etiam voluntatem intellectumque involvit. Vivens Deus agnitus via est qua ad amorem pervenitur, atque assensus nostrae voluntatis eius voluntati coniungit intellectum, voluntatem et affectionem in amoris actu, omnia complectente. Processus autem hic continenter progreditur: amor numquam « finitur » et completur; in vitae decursu mutatur, maturescit ideoque sibi ipse fidelis manet. Idem velle atque idem nolle,[9] quibus verbis antiqui germanum amoris sensum definiebant: cum alter alteri assimulatur, id volendi cogitandique perducit ad communitatem. Inter Deum hominemque amoris historia in eo nempe stat quod haec voluntatis communio in cogitationis affectionisque communione adolescit, atque sic nostra et Dei voluntas magis ac magis idem expetit: Dei voluntas mihi iam non est extraria voluntas, quam mihi extrinsecus mandata praecipiunt, sed mea eadem est voluntas, eo quod ex experientia Deus re vera « interior intimo meo » [10] est quam ego. In Deo tum crescit deditio et Deus nostrum fit gaudium (cfr Ps 73 [72], 23-28).

18. Exstare sic potest proximi amor, quem Sacra Scriptura, Iesus enuntiarunt. Is quidem sibi vult me in Deo et cum Deo amare etiam personam quae mihi non probatur vel quam non novi. Id effici solummodo potest intime Deo conveniendo, ubi haec congressio facta est voluntatis communio atque usque ad animi affectionem pervenit. Tunc non modo meis oculis meisque affectionibus, sed ad Iesu Christi mensuram alteram personam respicere disco. Eius amicus meus est amicus. Praeter externam alterius speciem eius interiorem exspectationem amoris actus, observantiae, conspicio, quae non solum quaedam per instituta ad illud propositum destinata ei ostendo ac ministro, eundem accipiens, necessitate aliqua politica coactus. Christi oculis inspicio ac alteri plus quam extrinsecus necessaria tribuere possum: tribuere ei possum amoris contuitum, quo ille indiget. Hic reciproca ac necessaria actio inter Dei amorem ac amorem proximi manifestatur, cuius apud Primam Ioannis Epistulam instanter fit mentio. Si quidem cum Deo consuetudo mea in vita omnino deest, in altero semper alterum solummodo cerno, sed in eo divinam imaginem agnoscere nequeo. Sin autem mea in vita omnibus ex partibus alterum observandum non curo, cum « pius » tantum esse et « religiosa officia » complere velim, tum vero cum Deo etiam necessitudo arescit. Tum autem haec consuetudo tantummodo « recta » est, sed absque amore. Mea solum proximi conveniendi promptitudo, ut ei amor significetur, coram Deo quoque me sensibilem reddit. Tantum proximi famulatus id patefacit mihi quod Deus pro me efficit et significat quo pacto me ipse amet. Sancti — verbi gratia beatam Matrem Teresiam Calcuttensem cogitemus — ex Domino eucharistico convento suam proximi usque de integro amandi vim hauserunt, atque vicissim hic occursus suam realem virtutem altitudinemque ex eorum famulatu pro aliis obtinuit. Amor Dei proximique amor seiungi non possunt; unum est mandatum. At uterque amore fruitur, qui ex Deo manat, qui primus nos dilexit. De « mandato » sic non agitur externo, quod iubet quae fieri non possunt, sed de amoris experientia, intrinsecus data, atque amor hic, sua ex natura, cum aliis ultro est communicandus. Amor per amorem adolescit. Amor « divinus » est, quoniam ex Deo procedit isque nos cum Deo coniungit et hoc in unitatis processu in quiddam veluti « Nos » convertit, quod nostras partitiones praetergreditur et efficit ut unum fiamus, ita ut postremo Deus sit « omnia in omnibus » (1 Cor 15, 28).

PARS SECUNDA

CARITAS – EXERCITATIO AMORIS
IN ECCLESIA VELUTI
« COMMUNITATE AMORIS »

Ecclesiae caritas tamquam amoris trinitarii patefactio

19. « Immo vero vides Trinitatem, si caritatem vides », scripsit sanctus Augustinus.[11] In cogitationibus quae praecesserunt, oculos nostros defigere potuimus in Crucifixo (cfr Io 19, 37; Zach 12, 10), agnoscentes Patris consilium qui, amore permotus (cfr Io 3, 16), in mundum misit unigenitum Filium hominem ut redimeret. In cruce emoriens Iesus — quemadmodum evangelista refert — « emisit spiritum » (cfr Io 19, 30), praenuntium illius Spiritus Sancti doni quod post resurrectionem ipse erat tributurus (cfr Io 20, 22). Sic futurum erat ut promissio « aquae vivae fluminum » compleretur, quae propter effusum Spiritum fluctura erant ex credentium cordibus (cfr Io 7, 38-39). Est enim Spiritus interior illa potestas quae eorum corda cum Christi corde conciliat eosque permovet ut fratres et illi ament, sicut ipse eos amavit cum pedes discipulorum abluturus (cfr Io 13, 1-13) sese inclinavisset et in primis cum suam vitam pro omnibus donasset (cfr 13, 1; 15, 13).

Vis etiam Spiritus est quae ecclesialis Communitatis cor immutat, ut per orbem testis sit Patris amoris, qui hominum genus suo in Filio unicam familiam efficere cupit. Omnis Ecclesiae opera amoris est declaratio qui totum hominis bonum conquirit: eius nempe evangelizationem quaerit per Verbum ac Sacramenta, quod opus totiens suis in actibus historicis fuit revera heroicum; progressionem eius inquirit variis etiam in vitae industriaeque humanae condicionibus. Quapropter ministerium amor est quod Ecclesia exsequitur ut perpetuo doloribus ac necessitatibus, etiam corporeis, hominum occurrat. Et in hac ratione, in caritatis ministerio, immorari cupimus per alteram hanc Encyclicarum Litterarum partem.

Caritas Ecclesiae officium

20. Amor proximi in amore Dei insitus officium est praesertim cuiusque fidelis, at est etiam officium totius communitatis ecclesialis, et hoc quibuscumque in eius gradibus: a communitate locali ad Ecclesiam particularem, immo ad Ecclesiam universalem in eius integritate. Ecclesia quoque tamquam communitas amorem exsequi debet. Ex quo sequitur amorem egere etiam ordinatione uti praeparatione ad ministerium commune intenta. Talis officii conscientia habuit momentum decretorium in Ecclesia ab eius primordiis: « Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia, et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat » (Act 2, 44-45). Lucas hoc nobis narrat referens quandam speciem notionis Ecclesiae, cuius suprema inter elementa ipse recenset perseverantiam in « doctrina apostolorum », « communicatione » (koinonia), « fractione panis » et « orationibus » (cfr Act 2, 42). Elementum « communicationis » (koinonia), initio hic non declaratur, ad rem perducitur versiculis supra memoratis: ipsa nempe consistit in eo quod credentes omnia habent communia et inter eos discrimen iam non est inter divites et pauperes (cfr etiam Act 4, 32-37). Adolescente Ecclesia, haec absoluta forma communionis materialis re vera servari non poterat. Essentia tamen eius intima mansit: intra credentium communitatem nullum esse debet paupertatis genus eo quod bona ad dignam vitam agendam necessaria cuidam negantur.

21. Necessarius gressus in difficili investigatione solutionum ad fundamentale hoc principium ecclesiale exsequendum manifestus fit in electione illa septem virorum, quae diaconalis muneris initium fuit (cfr Act 6, 5-6). Reapse in Ecclesia prisca, cum res quotidie viduis dividerentur, orta est inaequalitas inter coetus tam Hebraicae quam linguae Graecae. Apostoli, quibus ante omnia commissa erant « orationes » (Eucharistia et Liturgia) et « ministerium Verbi », nimis gravatos se senserunt « ministerio mensarum »; ipsimet igitur decreverunt servare sibi praecipuum opus, et ad alterum munus, pariter necessarium in Ecclesia, coetum septem virorum constituere. Attamen hic coetus non debebat tantummodo technicum ministerium distributionis implere: debebant esse viri « pleni Spiritu et sapientia » (cfr Act 6, 1-6). Hoc significat ministerium sociale, quod ipsos explere oportebat, fuisse omnino concretum, sed eodem tempore illud sine dubio spiritale exstitisse quoque ministerium; eorum officium erat igitur officium vere spiritale, quod essentiale munus Ecclesiae perficiebat, nempe officium amoris in proximum rite ordinatum. Per constitutionem huius coetus Septem, « diaconia » — ministerium scilicet amoris proximi communiter et ordinate peractum — iam instaurata erat in fundamentali ipsius Ecclesiae structura.

22. Annorum decursu ac progrediente Ecclesiae diffusione, caritatis est exercitatio confirmata uti una ex eius provinciis essentialibus, una cum Sacramentorum administratione et praedicatione Verbi: exercere caritatem erga viduas et pupillos, captivos, aegrotos et omne genus indigentes pertinet ad eius essentiam sicut ipsum Sacramentorum ministerium et Evangelii praedicatio. Ecclesia neglegere non potest caritatis exercitium sicut Sacramenta et Verbum derelinquere nequit. Exempla quaedam sufficiant ad hoc demonstrandum. Iustinus martyr († c. 155) describit, in contextu dominicalis christianorum celebrationis, etiam eorum navitatem caritatis, coniunctam cum ipsa Eucharistia uti tali. Divites stipes suas pro viribus offerunt, quas quisque iudicat; iis ipse Episcopus pupillos et viduas deinde sustentat eosque qui, morbo aliisque causis afflicti, in necessitate versantur, sicut captivos quoque et peregrinos.[12] Tertullianus, praeclarus scriptor christianus († post 220), narravit quomodo admirationem gentilium suscitaret sollicitudo christianorum erga omne genus indigentes.[13] Cum Ignatius Antiochenus († c. 107) Ecclesiam Romanam definit illam esse quae « praesidet in caritate (agape) »,[14] hac definitione existimari ille potest quodammodo etiam veram caritatis navitatem suam significare statuisse.

23. Hoc in rerum contextu utile forsitan est agere de primigenis structuris iuridicis respicientibus caritatis Ecclesiae actionem. Medio IV saeculo in Aegypto oritur « diaconia » uti vocant; singulis in monasteriis ipsa est institutio responsalis pro universo opere assistentiae, nempe pro caritatis ministerio. Ab his primordiis evolvitur in Aegypto usque ad VI saeculum societas quaedam omnimodo iuris potestate praedita, cui civiles auctoritates concredunt etiam partem frumenti pro publica distributione. In Aegypto non solum quodque monasterium, sed etiam omnis dioecesis habuit denique suam diaconiam — institutionem quae exinde evolvitur sive in oriente sive in occidente. Papa Gregorius Magnus († 604) memorat diaconiam Neapolitanam. Ad Romam quod attinet, diaconiae documentis confirmantur solum ab VII et VIII saeculo; antea tamen, et quidem a primordiis, ministerium subveniendi pauperibus et patientibus, secundum principia vitae christianae de quibus in Actibus Apostolorum, erat necessaria pars Romanae Ecclesiae. Hoc munus pervivide explevit ipse diaconus Laurentius († 258). Luctuosa eius martyrii descriptio sancto Ambrosio († 397) iam nota erat et in suo nucleo certe nobis ostendit authenticam Sancti imaginem. Ipsi, cui commissa erat cura pauperum Romae, concessum est aliquid temporis, post comprehensionem Summi Pontificis eiusque confratrum, ut thesauros Ecclesiae colligeret eosque civilibus auctoritatibus traderet. Laurentius distribuit liberam pecuniam pauperibus eosque deinde magistratibus exhibuit tamquam verum Ecclesiae thesaurum.[15] Quomodocumque historica iudicetur probabilitas huius singularis eventus, Laurentius in memoria Ecclesiae praesens tenetur uti magnus fautor ecclesialis caritatis.

24. Ex recordatione Iuliani Apostatae imperatoris († 363) iterum erui potest quam essentialis fuerit apud primorum saeculorum Ecclesiam caritas ordinate exercita. Puer sex annos natus, Iulianus interfuit homicidio patris sui, fratris aliorumque familiarum a custodibus palatii imperialis patrato; hanc barbariem ipse imputavit — iure an iniuria — Constantio imperatori, qui se fingebat magnum esse christianum. Qua de re ipse christianam fidem semper detractam habuit. Imperator factus, decrevit cultum paganum restaurare, antiquam Romanam religionem, sed simul eam reformare ita ut reapse fieri posset vis trahens imperii. Hoc sub prospectu largiter se inspiravit christiana religione. Hierarchiam metropolitarum instauravit et sacerdotum. Sacerdotes amorem erga Deum et proximum curare tenebantur. In quadam sua epistula [16] scripsit hoc unum christianae religionis, quod eius permovit animum, exercitium fuisse caritatis in Ecclesia. Fuit ergo significans aspectus erga novum eius paganum cultum quo actioni caritatis Ecclesiae parem admovit operam suae religionis. « Galilaei » — ita ipse asserebat — hoc modo suam popularem consecuti erant auram. Illi itaque non tantum imitandi, immo etiam superandi erant. Hoc igitur pacto confessus imperator est caritatem veluti decretoriam notam christianae communitatis Ecclesiae esse.

25. Ex nostris deliberationibus hoc loco colliguntur duo essentialia argumenta:

a) Intima Ecclesiae natura triplici exprimitur munere: praedicatione Verbi Dei (kerygma-martyria), celebratione Sacramentorum (leiturgia), ministerio caritatis (diakonia). Munia sunt quae vicissim se praesupponunt et invicem seiungi nequeunt. Caritas non est pro Ecclesia veluti species operis assistentiae socialis quae aliis etiam relinqui posset, sed pertinet ad eius naturam, est irrenuntiabilis expressio propriae ipsius essentiae.[17]

b) Ecclesia est familia Dei in mundo. In hac familia nemo debet esse qui patitur ob egestatem. Eodem tamen tempore caritas – agape transcendit limites Ecclesiae; parabola boni Samaritani manet veluti ratio mensurae, imponit amorem universalem qui prolabitur ad indigentem « fortuito » inventum (cfr Lc 10, 31), quisquis est. Firma manente hac praecepti amoris universalitate, adest tamen exigentia specifice ecclesialis — ea nempe quod in ipsa Ecclesia uti familia nullum membrum ob egestatem patiatur. Hoc sensu viget declaratio Epistulae ad Galatas: « Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei » (6, 10).

Iustitia et caritas

26. A saeculo XIX adversus caritatis Ecclesiae opera obiectio efferbuit, quae insistenter dein evoluta est praesertim praeceptis marxistis innixa. Pauperes dicebantur operibus caritatis non egere, sed contra iustitia. Opera caritatis — eleemosynae — reapse esse pro divitibus modus quo se subtraherent a restauranda iustitia et suae consulerent conscientiae, contendentes suas sententias et pauperum iura laedentes. Potius quam hodiernae vitae conditiones per singula caritatis opera sustentarentur, necesse putabatur instituere ordinem iustum, in quo quisque suam reciperet partem ex bonis mundi ita ut caritatis operibus non amplius egeret. Huius argumenti quiddam verum est, fateri oportet, quiddam autem erroneum. Verum illud est quod fundamentalis norma Civitatis esse debet iustitiae persecutio et quod finis iusti ordinis socialis est unicuique bonorum communium partem spondere, principio subsidiarietatis. Hoc semper aperte quoque proposuit christiana doctrina de Civitate atque doctrina socialis Ecclesiae. Quaestio iusti ordinis communitatis sub aspectu historico ingressa est novam in condicionem post constitutam industrialem societatem saeculi XIX. Ortus industriae modernae delevit veteras structuras sociales et prae multitudine operariorum radicitus evocavit mutatam compositionem societatis, intra quam relatio inter pecuniam et opus navatum decretoria facta est quaestio — quaestio quae sub hac forma antea erat ignorata. Structurae productionis et pecunia novam potestatem constituebant, quae, paucorum manibus commissa, agminibus operariorum afferebat iurium privationem, cui obsistere conveniebat.

27. Iustum est agnoscere Ecclesiae curatores solummodo lente percepisse quaestionem novae societatis structurae novo proponi modo. Attamen non defuerunt praecursores: quos inter, exempli gratia, recensetur Episcopus Moguntinus Ketteler († 1877). Veluti responsio specificis necessitatibus orti sunt circuli, associationes, sodalicia, foederationes ac praesertim novae Congregationes religiosae, quae saeculo XIX aggressae sunt opus ad confligendam paupertatem, morbos et deficientes condiciones in provincia educationis. Anno MDCCCXCI apparuit magisterium pontificium exhibens Litteras Encyclicas Rerum novarum Leonis XIII. Quas secutae sunt, anno MCMXXXI, Litterae Encyclicae Pii XI Quadragesimo anno. Beatus Pontifex Ioannes XXIII, anno MCMLXI, edidit Encyclicas Litteras Mater et Magistra; deinde Paulus VI in Litteris Encyclicis Populorum progressio (anno MCMLXVII) atque in Epistula apostolica Octogesima adveniens (anno MCMLXXI) firmiter aggressus est quaestionem socialem, quae interea exardescebat maxime in America Latina. Insignis Decessor Noster Ioannes Paulus II reliquit nobis trilogiam Litterarum Encyclicarum de re sociali: Laborem exercens (MCMLXXXI), Sollicitudo rei socialis (MCMLXXXVII) ac denique Centesimus annus (MCMXCI). Ita conferens condiciones et quaestiones semper novas catholica doctrina socialis constanter evolvebatur, quae anno MMIV congruenti modo exposita est in Compendio socialis Ecclesiae doctrinae a Pontificio Consilio pro Iustitia et Pace apparato. Marxismus tam in revolutione mundiali quam in eius praeparatione indicaverat solutionem quaestionis socialis: per revolutionem et sequentem bonorum aequationem — ita tali asseverabatur in doctrina — omnia repente in diversam et meliorem rationem verti debebant. Somnium hoc evanuit. Difficili in condicione in qua hodie versamur quoque ob oeconomiae globalizationem, Ecclesiae doctrina socialis facta est fundamentale signum, quod valida proponit lineamenta ultra eam: quae quidem — prae rerum progressione — in dialogo agitanda sunt cum omnibus qui de homine eiusque mundo veram adhibent curam.

28. Ad accuratius definiendam congruentiam inter necessarium studium pro iustitia et ministerium caritatis, ratio habeatur oportet de duabus praecipuis in re condicionibus:

a) Iustus societatis et Civitatis ordo fundamentale munus est rei politicae. Civitas quae non regitur iustitia, in magnam latronum manum redigitur, sicut dixit quondam Augustinus: « Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia ».[18] Ad substantialem structuram christianismi distinctio pertinet inter ea quae sunt Caesaris et ea quae sunt Dei (cfr Mt 22, 21), distinctio scilicet inter Civitatem et Ecclesiam vel, ut tenet Concilium Vaticanum II, rerum temporalium autonomia.[19] Civitas non debet religionem imponere, sed protegere eius libertatem nec non pacem inter variarum religionum asseclas; Ecclesia, sua ex parte, veluti sociale testimonium christianae fidei, sui iuris est et fide innixa vivit suam rationem communitariam, quam Civitas observare tenetur. Duae provinciae sunt distinctae, attamen mutuo se semper sociant.

Iustitia est finis et ideo etiam intrinseca cuiusque politicae mensura. Politica est plus quam simplex ars technica qua publicae ordinationes definiuntur: fons eius et finis reperiuntur nempe in iustitia, quae est ethicae indolis. Ita Civitas reapse facere non potest quin se interroget: quomodo hic et nunc iustitia est exsequenda? Sed haec interrogatio aliam secumfert maioris ponderis: quid est iustitia? Quaestio haec rationem practicam respicit; sed ut recte operari possit, ratio magis in dies est purificanda, quoniam eius obcaecatio ethica, proficiscens ex dominio lucri et potentiae, quae eam offuscat, periculum est quod numquam omnino profligari potest.

Hoc sub aspectu, res politica et fides conectuntur. Fides haud dubie propriam suam habet naturam, tamquam occursum cum Deo viventi — occursum qui aditum nobis dat ad novos prospectus extra proprium rationis ambitum. Sed simul ea est vis purificans eandem rationem. Procedens ex Dei consideratione, liberat eam ab eius obcaecationibus ideoque adiuvat eam ad meliorem sese reddendam. Fides rationi tribuit ut melius compleat munus suum meliusque hoc quod proprium est sibi intueatur. Hic reponitur catholica doctrina socialis: quae non vult Ecclesiae potestatem inferre in Civitatem. Neque iis qui fidem non participant imponere cupit prospectus et se gerendi modos huius proprios. Simpliciter prodesse cupit ad rationem purificandam suumque adiumentum afferre ita ut quod iustum habetur, hic et nunc agnosci ac postea ad rem perduci possit.

Doctrina Ecclesiae socialis argumentatur initium sumens a ratione et a naturali iure, id est ab eo quod congruit naturae cuiusque personae humanae. Novitque bene non esse munus Ecclesiae ut ipsamet huic doctrinae politico modo vigorem tribuat: consulere intendit formationi conscientiae in re politica et contendere ut augescant sive perceptio verorum iustitiae postulatorum, sive simul dispositio ad hoc modo agendum, etiam cum hoc contrarium est singulorum lucri. Hoc quidem significat aedificationem iustae ordinationis socialis et civilis, qua unicuique dabitur id quod ad ipsum pertinet, maximum esse munus quod singulae generationes oppetere debent. Cum agatur de munere politico, hoc nequit esse immediatum Ecclesiae negotium. At cum simul primarium hominis sit munus, Ecclesia, per mentis purificationem et ethicam institutionem, officium habet suam conferendi specificam industriam, ut iustitiae postulata intellegi et in ambitu politico perfici possint.

Ecclesia non potest nec debet sibi assumere politicam contentionem ut societatem quam iustissimam efficiat. Non potest nec debet locum Civitatis proprium occupare. Sed non potest nec debet quoque discedere a studio iustitiam reperiendi. Ingredi debet, per viam rationabilis argumentationis, atque spiritales suscitare vires, sine quibus iustitia, quae semper quoque renuntiationes expetit, nec sese extollere nec progredi valet. Iusta societas non potest esse opus Ecclesiae, sed a politicis illud procurari oportet. Attamen illius magnopere interest pro iustitia operari ut et mens aperiatur et voluntas boni postulationibus.

b) Amor — caritas — semper necessarius erit, in societate etiam admodum iusta. Nulla habetur iusta ordinatio civilis quae superfluum reddere possit ministerium amoris. Si quis de amore vult se subtrahere, prolabitur ad se ab homine velut homine eximendum. Semper dolor aderit in eo qui solacio indiget et auxilio. Semper aderit solitudo. Semper aderunt quoque condiciones materialis necessitatis, in quibus opus erit auxilium ferre intuitu veri erga proximum amoris.[20] Civitas quae omnibus providere vult, quae omnia in se amplectitur, efficitur denique burocratica instantia quae praestare nequit necessarium illud quo homo patiens — omnis homo — indiget: nempe benevola personali deditione. Non agitur de Civitate quae omnia constituat ac dominetur, sed potius de Civitate quae liberaliter agnoscat et foveat secundum subsidiarietatis principium incepta quae oriuntur ex variis socialibus viribus et in quibus coniunguntur libera voluntas et proximitas hominibus auxilio indigentibus. Ecclesia una est ex his viventibus virtutibus: in ipsa palpitat amoris vis a Christi Spiritu suscitata. Amor hic hominibus non solum materiale praebet adiumentum, sed etiam refectionem et curam animae, auxilium saepe magis necessarium quam fulcimen materiale. Affirmatio, secundum quam iustae structurae opera caritatis superflua reddunt, revera abscondit materiale hominis conceptum: praesumptam scilicet opinionem secundum quam homo vivere potest « in pane solo » (Mt 4, 4; cfr Dt 8, 3) — persuasionem quae hominem humiliat et reapse id ignorat quod est specifice humanum.

29. Hoc modo aptius nunc determinare possumus, in vita Ecclesiae, nexum inter officium de honesta Civitatis societatisque institutione, una ex parte, et navitatem caritativam ordinatam, altera ex parte. Demonstratum est formationem iustarum structurarum non statim Ecclesiae esse officium, sed ad ordinem politicum pertinere, ad ambitum scilicet rationis sui ipsius consciae. Ecclesiae in hoc est officium intermedium, quatenus ad rationis purificationem tribuere debet adque virium moralium instaurationem, sine quibus nec iustae suscitantur structurae, neque istae diu operari possunt.

Proximum operandi officium pro iusto in societate ordine pertinet tamen laicos ad fideles. Tamquam Civitatis participes vocantur ut in primis vitam publicam communicent. Propterea renuntiare eis non licet « multiplici et diversae actuositati oeconomicae, sociali, legislativae, administrativae et culturali ad bonum commune organice et ex instituto promovendum ».[21] Laici fideles hanc ob rem opus est socialem rite ut conforment vitam, eius legitimam observantes autonomiam atque ceteris cum civibus communiter operantes propria secundum officia et sua ex conscientia.[22] Tametsi propria ecclesialis caritatis incepta numquam cum Civitatis industria misceri possunt, certum nihilominus manet debere caritatem totam fidelium laicorum pervadere vitam ac proinde politicam similiter eorum operam quae tamquam « socialis caritas » [23] impletur.

Caritas institutiones Ecclesiae suum tamen opus proprium constituunt, munus ei omnino consentaneum, quo ipsa non veluti in latere cooperatur, sed uti subiectum recta via responsale agit, id efficiens quod eius respondet naturae.

Numquam Ecclesia a caritatis exercitatione liberari potest tamquam navitatis credentium communiter ordinatae et, altera ex parte, numquam condicio accidet in qua necessaria non sit caritas uniuscuiusque christiani, quandoquidem, praeter iustitiam ipsam, indiget et indigebit semper homo amore.

Ministerii caritatis hodiernis in socialibus adiunctis structurae multiplices

30. Antequam peculiarem definiamus indolem navitatis caritativae Ecclesiae in hominis commodum, velimus nunc oculos in generalem conicere condicionem illius certaminis pro iustitia et amore in huius temporis mundo.

a) Instrumenta communicationis universalis hodie nostram terram minorem reddiderunt, coniungendo velociter et sensibiliter homines et culturas prorsus diversas. Si istud « simul stamus » nonnumquam etiam gignit dissensiones atque contentiones, nihilominus quod nunc multo propius hominum necessitates cognoscimus, ante omnia secum incitationem adfert ut eorum condicionum participes simus atque difficultatum. Singulis diebus conscii sumus quantum in orbe homines patiantur, magnae quamvis factae sint in provincia scientiarum et technicae artis progressiones, ob multiformem tum materialem tum spiritualem miseriam. Hoc nostrum tempus novam igitur postulat dispositionem ad proximo indigenti occurrendum. Iam Concilium Oecumenicum Vaticanum II id in luce claris verbis posuit: « Quae actiones et opera praesenti tempore, communicationis instrumentis expeditioribus factis, distantia inter homines quodammodo evicta [...], actio caritativa hodie omnes omnino homines et universas necessitates complecti potest et debet ».[24]

Altera ex parte — quod est elementum provocatorium eodemque tempore adhortationis plenum ipsius processus globalizationis — praesens tempus ad nostrum usum innumerabilia ministrat instrumenta ad adiumentum praestandum fratribus egentibus humanitarium, et inter ea nostrae aetatis rationes ad cibum et vestimenta distribuenda, veluti etiam ad offerendam habitationem et hospitalitatem. Superatis communitatum nationalium finibus, sollicitudo de proximo hoc modo ad suos prospectus amplificandos tendit usque in mundum universum. Concilium Oecumenicum Vaticanum II merito animadvertit: « Inter signa nostri temporis speciali notatu dignus est crebrescens ille et ineluctabilis sensus solidarietatis omnium populorum ».[25] Civitatis instituta et associationes humanitariae inceptis ad hoc propositum directis aliis favent per subsidia vel deminutiones tributorum, aliis reddendo disponibiles ingentes copias. Hoc modo solidarietas a societate civili expressa significanter actionem superat singulorum.

b) Hac in condicione ortae sunt ac creverunt, inter instituta civilia et ecclesiastica, numerosae novae formae operae consociatae quae fructuosae comparuerunt. Ecclesiae actiones, manifestae quidem suo in opere atque fidelitate ipsi officio amoris testificandi, christiano modo etiam animare poterunt civiles actiones, dum communem mutuam ordinationem fovebunt quae non poterit ministerii caritatis non adiuvare efficaciam.[26] Pariter formatae sunt, hoc in rerum contextu, multiplices consociationes cum propositis caritatis et humanitatis, quae operam dant ut coram quaestionibus socialibus et politicis praesentibus solutiones congruas attingant sub humanitatis ratione. Magni momenti nostro tempore sunt ortus et diffusio variarum formarum voluntariatus, quae in se ministeriorum multiplicitatem suscipiunt.[27] Velimus hic peculiarem vocem aestimationis gratique animi dirigere ad eos omnes qui, diversa sub forma, illam participant navitatem. Eiusmodi iam diffusum opus iuvenibus constituit scholam quandam vitae quae ad solidarietatem educat, ad promptitudinem non simpliciter aliquid offerendi, sed se ipsos. Adversae culturae mortis, quae exempli gratia in medicamentis stupefactivis exprimitur, amor sic opponitur qui se ipsum non quaerit, sed omnino in disponibilitate ad « se ipsum amittendum » (cfr Lc 17, 33 et par.) pro proximo tamquam cultura vitae se patefacit.

Etiam in Ecclesia catholica et in aliis Ecclesiis atque Communitatibus ecclesialibus novae sunt ortae actuositatis caritativae formae, et antiquae formulae renovato cum impetu iterum apparuerunt. Formae nempe sunt ubi fieri potest ut felix nexus inter evangelizationem et caritatis opera instituatur. Cupimus hic confirmare apertis verbis quod magnus Decessor Noster Ioannes Paulus II in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis protulit,[28] paratam scilicet mentem et catholicae Ecclesiae voluntatem cum declararet ad consilia communia cum Consociationibus caritativis istarum Ecclesiarum et Communitatum, quia nos omnes movemur secundum eiusdem praecipuae rationis causam et ante oculos idem habemus propositum: verum humanismum, qui in homine imaginem Dei agnoscit et adiuvare eum vult ad vitam conformem illi dignitati ducendam. Litterae Encyclicae deinde Ut unum sint hoc iterum extulerunt quod, ad mundi in melius progressionem, necessaria est vox communis christianorum, eorum officium pro « iurium ac necessitatum omnium, praesertim pauperum, iacentium, inermium, observantia ».[29] Cupimus hic gaudium Nostrum significare quia hoc desiderium amplam vocem resilientem toto in mundo in multis inceptis invenit.

Forma caritativae actuositatis Ecclesiae propria

31. Variarum consociationum augmentum, quae opus suscipiunt pro homine in variis ipsius necessitatibus, denique explanatur inde quod imperativus amor proximi a Creatore in ipsa hominis natura est inscriptus. Eiusmodi incrementum, tamen, consectarium est etiam praesentiae religionis christianae in mundo, quae semper hoc imperatum ex novo excitat et capax reddit, saepe alte in historiae cursu obscuratum. Restauratio paganesimi, ab imperatore Iuliano Apostata temptata, solum exemplum quoddam ad initium est similis efficacitatis. Hac in notione vis christianesimi ultra fines expanditur fidei christianae. Magni igitur momenti est ut navitas caritativa Ecclesiae totum suum conservet splendorem, et ne in communi consociatione adiumentorum dissolvatur uti aliqua eorum forma fiat. Sed quae sunt nunc elementa constitutiva quae essentiam caritatis christianae et ecclesialis efficiunt?

a) Secundum exemplar in parabola boni Samaritani exhibitum, caritas christiana praesertim simpliciter responsio est ad id quod, determinata in condicione, necessitatem constituit directam: esurientes satiandi sunt, nudi vestiendi, infirmi in sanationis spe curandi, in carcere custoditi sunt visitandi, etc. Oportet associationes caritativae Ecclesiae, iam ab illis quae sunt Caritatis (dioecesanae, nationalis, internationalis) quod fieri potest faciant, ut prompta sint respondentia instrumenta et praesertim viri et mulieres qui eiusmodi munus suscipiant. Quod ad ministerium erga dolentes exercitatum spectat, necessaria est ante omnia praeparatio professionalis: opus est ut auxiliatores formati sint ita ut rem iustam adimplendam modo iusto exsequantur, suscipientes deinde missionem curationis prosequendae. Facultas professionalis prima est fundamentalis necessitas, sed sola non sufficit. Agitur, revera, de personis humanis et illae personae humanae semper pluribus rebus egent quam cura simpliciter technice apta. Egent humanitate. Egent cordis attentione. Quotquot in caritatis Ecclesiae Institutionibus elaborant, oportet ne emineant tantummodo recta exercitatione rei convenientis hoc momento, sed se proximo cum cordis instigationibus dedant, ita ut iste eorum humanitatis abundantiam experiatur. Hanc ob rem eiusmodi operatoribus, praeter praeparationem professionalem, necessaria est, et ante omnia, « cordis formatio »: ii conducendi sunt ad illum cum Deo in Christo occursum qui suscitet in ipsis amorem et eorum aperiat cor erga alios, ita ut pro iis amor non praeceptum sit, ut dicitur, externum, sed consectarium profluens de fide quae in caritate operatur (cfr Gal 5, 6).

b) Christiana navitas caritativa a factionibus et doctrinis seiuncta esse debet. Non est instrumentum ad mundum mutandum secundum quandam doctrinam neque adstat in ministerio mundanorum consiliorum, sed est effectio hic et nunc amoris quo homo semper indiget. Tempus recens, praesertim a saeculo duodevicesimo, diversis modis philosophiae progressionis regitur, cuius forma maxime radicalis est marxismus. Pars actionis marxistarum est teoria de divitiarum deminutione: qui in condicione potestatis iniustae — ita asseverat — hominem adiuvat operibus caritatis, se ipsum de facto exponit servitio erga illam rationem iniustitiae, quam reddit primo aspectu, saltem ad certum gradum, tolerabilem. Hoc modo potentia revolutionalis cohibetur, ideoque cursus in meliorem mundum intermittitur. Quocirca caritati resistitur eaque immo impeditur veluti ratio servandi ipsius status quo res sunt. Revera, haec est philosophia quaedam hominibus adversa. Homo qui nunc vivit, Moloch destinatur futuri temporis — quod futurum tempus an re accidere possit saltem dubium est. Reapse, humana conversio mundi promoveri non potest recusando, ad tempus, ne uti homines nos geramus. Meliori mundo aliquid tribuitur tantummodo si facimus nos bonum nunc atque in prima persona, toto cum animi impetu et ubicumque possumus, rationibus propositisque factionum neglectis. Christiani propositum — id est propositum boni Samaritani, propositum Iesu — « cor est quod videt ». Hoc cor videt ubi opus sit amoris et congruo agit modo. Ut apparet, promptae voluntati cuiusque hominis addenda sunt, quoties actuositas caritatis ab Ecclesia tamquam communis suscipitur actio, rerum ordinatio ac providentia et cooperatio cum similibus institutionibus.

c) Caritas, praeterea, non debet esse instrumentum quoddam in via alicuius rei quae hodie proselytismus nominatur. Gratuitus est amor; non exercetur ad proposita consequenda aliena.[30] Sed hoc non significat actuositatem caritativam debere, ut ita dicamus, Deum et Christum seorsum relinquere. Agitur semper de toto homine. Saepe Dei absentia causa est altissima doloris. Qui in nomine Ecclesiae caritatem exercitat, numquam conabitur aliis fidem Ecclesiae iniungere. Ille novit amorem sua in purititate gratuitateque optimam esse Dei testificationem in quem credimus et a quo ad amorem sucitamur. Christianus novit quando tempus sit de Deo loquendi et quando iustum sit de ipso tacere atque permittere ut amor ipse loquatur. Ille novit Deum esse caritatem (cfr 1 Io 4, 8) et adesse quibusdam momentis quibus nulla alia res accidit praeter amorem. Ille novit — ut ad quaestiones revertamur praecedentes — contemptionem amoris contemptionem esse Dei hominisque atque conatum agendi sine Deo. Quapropter optima defensio Dei hominisque in amore omnino consistit. Officium est Consociationum caritativarum Ecclesiae istam conscientiam propriis in sociis confirmare, ut per eorum actionem — sicut per eorum vocem, silentium eorumque exemplar — illi testes fiant credibiles Christi.

Actionis caritativae Ecclesiae curatores

32. Postremo mentem Nostram adhuc convertere debemus ad iam significatos actuositatis caritativae Ecclesiae curatores. In praeteritis cogitationibus clare ostendimus verum subiectum diversarum Institutionum catholicarum, quae caritatis explent ministerium, ipsam esse Ecclesiam — et omnibus quidem in gradibus, initio ab paroeciis sumpto, per Ecclesias particulares, usque ad Ecclesiam universalem. Quam ob rem iustum omnino erat et necessarium ut Noster Venerabilis Decessor Paulus VI Pontificium Consilium Cor unum conderet veluti institutum Apostolicae Sedis unde dirigerentur et disponerentur institutiones actionesque caritatis ab Ecclesia catholica provectae. Structurae deinde episcopali Ecclesiae refertur factum quod in Ecclesiis particularibus Episcopi prout Apostolorum successores primam auctoritatem exsecutionis prae se ferant, etiam praesenti tempore, ilius consilii in Actibus Apostolorum (cfr 2, 42-44) significati: Ecclesia, utpote familia Dei, hodie quoque perinde ac heri fieri debet locus mutui auxilii et, eodem tempore, locus promptitudinis serviendi erga eos etiam qui extra illam auxilio indigent. In ritu Ordinationis episcopalis, verus et proprius consecrationis actus quibusdam praeparatur ad candidatum quaestionibus, in quibus praecipua significantur elementa ipsius officii eique commemorantur munera eius futuri ministerii. Hoc in rerum contextu ordinandus claris promittit verbis se benevolum et misericordem erga pauperes fore, in nomine Domini, omnesque consolatione indigentes et adiumento.[31] Codex Iuris Canonici in canonibus ad ministerium episcopale spectantibus, expressis verbis de caritate veluti peculiari regione actuositatis episcopalis non agit, sed tantummodo in universum de munere Episcopi loquitur, cuius est omnia apostolatus opera, servata uniuscuiusque propria indole, suo moderamine coordinare.[32] Verumtamen Directorium pastoralis Episcoporum ministerii recens investigavit altius et subtilius officium caritatis tamquam intrinsecum totius Ecclesiae opus et Episcopi propria in dioecesi [33] et inculcavit caritatis exercitationem actum esse Ecclesiae ut talis atque, prout ministerium Verbi Sacramentorumque, participem esse essentiae primitivorum eius operum.[34]

33. Quod attinet ad curatores qui in gradu exsecutionis operam caritatis in Ecclesia factitant, essentia iam dicta est: illi se movere non debent secundum doctrinas de meliore reddendo mundo, sed fide se dirigi sinunt quae per caritatem operatur (cfr Gal 5, 6). Oportet ante omnia personae sint caritate Christi permotae, personae quarum cor Christus sua caritate cepit, suscitans in ipsis erga proximum caritatem. Norma inspirans eorum agendi modum affirmatio debet esse vigens in Epistula Secunda ad Corinthios: « Caritas Christi urget nos » (5, 14). Conscientia in ipso Deum se pro nobis usque ad mortem dedisse, nos ducere debet ne pro nobis ipsis vivamus, sed pro ipso et cum ipso pro aliis. Qui Christum diligit, Ecclesiam diligit et vult ut semper magis sit signum et instrumentum caritatis quae ab eo emanat. Cooperator cuiuslibet caritativae Institutionis catholicae cum Ecclesia vult operari et inde cum Episcopo, ut caritas Dei in mundum diffundatur. Ille per suam participationem exercitationis caritatis Ecclesiae, testis esse vult Dei et Christi et, hanc ob rem, bonum gratuito facere cupit hominibus.

34. Interior patefactio ad catholicam Ecclesiae rationem necessario disponere debet cooperatorem ut cum aliis Institutis ipse consentiat inserviens videlicet variis necessitatis formis; id tamen evenire debet in observantia ipsius formae propriae illius ministerii quod suis poposcit Christus a discipulis. Sanctus Paulus suo in hymno ad caritatem (cfr 1 Cor 13) nos docet caritatem semper maiorem esse simplici navitate: « Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest » (v. 3). Hic hymnus esse debet Magna Carta totius ministerii ecclesialis; in illo cunctae resumuntur cogitationes quas, in his Litteris Encyclicis, de caritate sumus prosecuti. Actuositas exsecutiva non sufficit si in ipsa amor in hominem non redditur comprehensibilis, amor qui occursu cum Christo alitur. Intima personalis participatio necessitatum et dolorum proximi hoc modo fit ut ego me cum eo participem: ne donum proximum humiliet, ei dandum est non tantummodo aliquid mei, sed ipsemet ego, adstare debeo in dono veluti persona.

35. Haec recta serviendi ratio humilem efficit actorem. Prae ceteris ipse haud se effert, licet tunc misera sit eius condicio. Novissimum locum in mundo — scilicet crucem — occupavit Christus, atque extrema hac humilitate nos tum redemit tum continenter adiuvat. Qui iuvare valet, se quoque hoc ipso modo iuvari agnoscit; non ad eius meritum neque ad gloriationis causam adscribitur eo quod iuvare is potest. Munus hoc gratia est. Quo magis quispiam aliis operam dat, eo melius Christi verbum intellegit idque in se recipit: « Servi inutiles sumus » (Lc 17, 10). Agnoscit enim is se non suam propter praestantiam vel maiorem suam efficacitatem, sed quia id tamquam donum ei concedit Dominus. Nonnumquam nimia necessitas et angustiae item operandi ad animi demissionis temptationem obicere eum possunt. At tum vero id eum iuvare potest, quod tandem nempe novit Domini manibus solummodo se esse instrumentum; immodicam sic sui amittet fiduciam per se unum efficiendi mundi necessariam progressionem. Demisso animo quod facere potest facit atque reliqua humiliter Domino committit. Deus mundum regit, non nos. Ei nos, quod possumus, inservimus, usque dum vigorem nobis ministrat. Agere tamen quantum in nobis est situm ex viribus quae nobis praesto sunt: hoc est officium quod bonus Iesu Christi famulus servat, qui semper se actuosum exhibet: « Caritas enim Christi urget nos » (2 Cor 5, 14).

36. Experti necessitatum magnitudinem, una ex parte, hinc ad ideologiam nos compelli possumus, quae nunc id efficere praesumit, quod orbis regimen ex parte Dei, ut videtur, non consequitur: ad omnes scilicet quaestiones expediendas. Illinc inertiae sollicitatio fieri potest, cum cogitetur nihil utique effici posse. His in rerum adiunctis, viva cum Christo coniunctio decretorium rectam semitam tenendi praebet adiumentum: non in superbiam incidere, quae hominem spernit ac nihil reapse aedificat, sed potius destruit, neque animi dimissioni concedere necesse est, quae impedit quominus dirigat nos amor et ita homini inserviamus. Precatio veluti instrumentum unde a Christo usque rursus vis hauritur, omnino certa hic fit necessitas. Qui orat suum tempus non amittit, etiamsi condicio quaedam in discrimine versatur atque ad agendum tantum compellere videtur. Adversus paupertatem vel etiam contra proximi indigentiam contentionem non extenuat pietas. Beata Teresia Calcuttentis clarissimum exhibet exemplum, quod tempus Deo in precatione dicatum non modo ipsi amoris in proximum actioni non officit neque eius efficientiae, sed contra inexhausta eius est scaturigo. Sua in epistula Quadragesimalis temporis, anno MCMXCVI, Beata sic suis laicis sociis scripsit: « Intima nos hac cum Deo coniunctione in cotidiana nostra vita indigemus. Quomodo eam adipisci possumus? Per precationem ».

37. Tempus venit confirmandi precationis momentum coram nimia industria instantique saecularismo multorum christianorum qui caritatis in opera incumbunt. Ut patet, qui precatur christianus Dei consilia immutare vel quae Deus praevidit emendare non praesumit. Ipse potius studet, Iesu Christi Patrem convenire ab eoque petere ut per sui Spiritus solacium in illo eiusque opera adsit. Cum Deo personali conversatio eiusque voluntati deditio tantummodo impediunt quominus prolabatur homo et eum a fanatici furoris terrorumque opinationibus avertunt. Vere religiosa mens vitat ne Dei iudicem se praebeat homo, eundem insimulans egestatem permittere, suis creaturis haud parcentem. At quicumque audet adversus Deum contendere hominum extollendis commoditatibus, in quo ipse niti potest cum humana actio irrita evadit?

38. Procul dubio de Deo propter dolores in mundo praesentes, conqueri potest Iob, qui intellegi probarique, ut videtur, nequeunt. Sic ille suo de dolore effatur: « Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? [...] Ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi. Num multa fortitudine contendet mecum? [...] Et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor. Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me » (23, 3.5-6.15-16). Non datur saepe nobis copia rationem cognoscendi, qua suum brachium inhibit Deus potius quam agat. Ceterum ne ipse quidem obstat quominus nos, sicut Iesus in cruce, clamemus: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mt 27, 46). Consistere nos oporteat hac cum interrogatione eius ante vultum et orantes colloqui: « Usquequo, Domine, sanctus et verus » (Apc 6, 10) cunctaris? Sanctus Augustinus ipse nostro huic dolori responsionem fidei praebet: « Si comprehendis, non est Deus ».[35] Nos interpellantes, Deum lacessere nolumus, neque in eo errorem, debilitatem vel neglegentiam inesse innuere. Credens ipse eum esse impotentem vel dormire (cfr 1 Reg 18, 27) cogitare non potest. Immo verum est clamorem etiam nostrum, sicut in Iesu cruci affixi ore, esse extremum et modum perquam altum ut fidem nostram de eius absoluta potestate confirmemus. Christiani namque, quamvis prorsus non comprehendant et confundantur in mundo circumiacente, de Dei bonitate eiusque in homines amore (cfr Tit 3, 4) credere pergunt. Ii, licet, quemadmodum ceteri homines, gravissimis et orbis circumiacentis vicissitudinibus implicatis teneantur, in illa certitudine firmi manent, Deum esse patrem eumque nos amare, etsi eius silentium nos intellegere nequeamus.

39. Fides, spes et caritas coniunguntur. Patientiae virtute re explicatur spes, quae in bono non deficit, ne ficte quidem exstante infelici rerum exitu, atque in humilitatis virtute, quae Dei mysterium suscipit et ei etiam in obscuritate confidit. Deum nobis ostendit fides, qui suum Filium tradidit pro nobis atque in nobis victricem certitudinem concitat illud omnino esse verum: Deus caritas est! Hac nimirum ratione ipsa nostram impatientiam nostraque dubia in certam spem convertit, Deum mundum suis manibus tenere et eum praeter cunctas obscuritates vincere, sicut per moventes imagines denique mirabilem in modum Apocalypsis demonstrat. Fides, quae Dei amoris sibi fit conscia revelati usque ad Iesu cor in cruce perfossum, amorem vicissim concitat. Lux est — unica tandem — quae renovato usque modo obscurum orbem illuminat animumque ad vivendum et operandum addit. Amor esse potest nosque eum colere possumus, quandoquidem Dei sumus ad imaginem creati. Amorem experiri sibi vult efficere ut Dei lux in mundum ingrediatur, ecce ad illud has per Litteras Encyclicas invitare velimus.

CONCLUSIO

40. Ad caelites denique convertimur ad omnesque a quibus caritas in exemplum est exercitata. Tendit cogitatio nominatim ad Martinum Turonensem († 397), prius militem, deinde monachum atque episcopum: tamquam simulacrum demonstrat ille necessarium momentum testificationis singularis caritatis. Ad urbis enim Ambianensis ianuas dimidiam pallii sui Martinus partem cum paupere homine dividit: noctu vero Iesus ipse in somnis eodem pallio vestitus ei comparet ut perpetuam efficacitatem verbi evangelici confirmet: « Eram... nudus et operuistis me... Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 36.40).[36] Attamen in Ecclesiae annalibus quod alia caritatis testimonia adferri possunt! Praesertim vero totus motus monasticus, iam inde suis a primis initiis cum sancto Antonio abbate († 356) immensum declarat caritatis ministerium erga proximum. In ipso congressu « facie ad faciem » illo cum Deo qui Amor est, necessitatem animadvertit monachus instantem ut totam suam vitam in adiumentum proximi praeter Deum ipsum transformet. Sic enim magnae hospitalitatis structurae explicantur nec non refugii et curae quae iuxta coenobia sunt ortae. Ita etiam permagna incepta defenduntur promotionis humanae formationisque christianae, quae pauperrimis ante omnes destinabantur, quorum participes esse voluerunt in primis monastici et mendicantes Ordines ac deinde variae virorum ac feminarum institutiones religiosae totam per Ecclesiae historiam. Personae Sanctorum quales sunt: Franciscus Assisiensis, Ignatius de Loyola, Ioannes a Deo, Camillus de Lellis, Vincentius de Paul, Ludovica de Marillac, Iosephus B. Cottolengo, Ioannes Bosco, Aloisius Orione, Teresia Calcuttensis — ut quorundam dumtaxat memorentur nomina — exemplaria caritatis socialis permanent illustria omnibus bonae voluntatis hominibus. Intra historiam adsunt sancti veri lucis portatores, quandoquidem viri ac feminae fidei sunt, spei et caritatis.

41. Inter sanctos eminet Maria, Domini Mater, omnisque sanctimoniae speculum. In Lucae Evangelio eam deprehendimus in ministerium caritatis incumbentem pro consobrina Elisabeth, apud quam « quasi mensibus tribus » (1, 56) morabatur ut extremo gravitatis tempore ei adsisteret. « Magnificat anima mea Dominum » (Lc 1, 46) dicit huius visitationis tempore, iisque vocibus totae vitae suae propositum explicat: ne videlicet sese in medio collocet, sed Deo locum cedat quem in precatione convenit sicut etiam in proximi ministerio — tunc solummodo mundus bonus fit. Maria prorsus antecellit eo quod se non vult magnam facere, sed Deum. Humilis est eaque nihil aliud esse vult quam ancilla Domini (cfr Lc 1, 38.48). Novit ipsa, solummodo non suam operam gerendo, at se agenti Deo prorsus dicando, mundi salutem se iuvare. Spei est mulier: tantummodo quia Israel salutem praestolatur, quia Dei promissionibus credit, accedere ad eam angelus potest eamque huius promissionis decretorium ad famulatum vocaturus. Fidei ipsa est mulier: « Beata, quae credidit » (Lc 1, 45), ei dicit Elisabeth. Magnificat illud — ut ita dicamus, eius animae quasi effigies — Sacrae Scripturae filis plane contexitur, filis scilicet Verbi Dei. Sic manifestatur, in Dei Verbo eam vere esse sua in domo, inde sponte exeuntem et illuc redeuntem. Per Dei Verbum loquitur et cogitat; Dei Verbum eius fit verbum, atque eius verbum ex Dei Verbo oritur. Ostenditur praeterea eius cogitationes Dei cogitationibus assimulari, eius voluntatem una esse cum Dei voluntate. Cum Dei Verbo penitus imbuatur, Verbi incarnati Mater fieri potest. Maria demum est mulier quae amat. Quomodo aliter fieri posset? Quippe quae credat atque in fide Dei cogitationibus cogitet ac Dei voluntate velit, nihil aliud potest esse ipsa quam mulier quae amat. Id nos percipimus in silentibus actibus, quos infantiae narrationes evangelicae memorant. Id nos perspicimus eius in lenitate, qua in Cana coniugum percipit necessitatem eamque Iesu exhibet. Id intellegimus in humilitae, qua ipsa patitur se in vita Iesu publica neglegi, cum sciat nunc novam familiam Filio esse instituendam suamque Matris horam tantum crucis tempore venturam, quae vera Iesu est hora (cfr Io 2, 4; 13, 1). Tunc, digressis discipulis, ipsa iuxta crucem stat (cfr Io 19, 25-27); quemadmodum postmodum Pentecostes tempore circa eam apostoli sese conglogabunt Spiritum Sanctum exspectantes (cfr Act 1, 14).

42. Sanctorum ad vitam non modo attinent terrestris vitae narrationes, sed eorum etiam vivere et in Deo post mortem operari. In Sanctis omnino patet: qui se ad Deum dirigit ab hominibus non separatur, sed eis vere fit proximus. In nemine id percipimus clarius quam in Maria. Crucifixi verbum ad discipulum — ad Ioannem scilicet et per eum ad omnes Iesu discipulos: « Ecce mater tua » (Io 19, 27) — generationum decursu usque de integro verum evadit. Maria facta est re omnium credentium Mater. Ad bonitatem eius maternam itemque puritatem virgineamque pulchritudinem se omnium temporum omniumque orbis locorum in necessitatibus ac exspectationibus, laetitiis ac doloribus, solitudinibus et communicata societate dirigunt homines. Atque eius bonitatis experiuntur donum, inexhaustum amorem experiuntur, quem imo ex corde ipsa effundit. Quod grati animi apud omnes continentes cunctasque culturas reperiuntur testificationes, hoc quasi amor ille purus agnoscitur, qui se ipse non requirit, sed simpliciter bonum vult. Demonstrat fidelium pietas eodem tempore certam perceptionem quo pacto talis amor fieri possit: longe intimam cum Deo per coniunctionem, per eius pervasionem — quod sinit ut is, qui Dei amoris ex fonte bibit, scaturigo ipse fiat ex quo « flumina ... fluent aquae vivae » (Io 7, 38). Maria, Virgo, Mater, nobis ostendit quid amor sit undeque oriatur, unde usque renovatam vim depromat. Ipsi Ecclesiam eiusque missionem, amori servientem, committimus:

« Sancta Maria, Mater Dei,
veram mundo dedisti lucem,
Iesum, Filium tuum – Dei Filium.
Penitus te Deo vocanti tradidisti
atque ita scaturigo facta es
bonitatis, quae ex eo manat.
Iesum nobis monstra. Ad eum nos dirige.
Doce nos eum cognoscere eumque amare,
ut nos pariter
evadere veri amoris possimus capaces
atque sitienti coram mundo
aquae vitae reperiamur fontes.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Decembris, in sollemnitate Natalis Domini, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI


[1] Cfr Jenseits von Gut und Böse, IV, 168.

[2] X, 69.

[3] Cfr R. Descartes, Œuvres, curante V. Cousin, vol. 12, Paris 1824, pp. 95ss.

[4] II, 5: SCh 381, 196.

[5] Ibid., 198.

[6] Cfr Metaphysica, XII, 7.

[7] Cfr Pseudo-Dionysius Areopagita, qui in suo opere De divinis nominibus, IV, 12-14: PG 3, 709-713, Deum eodem tempore appellat eros et agape.

[8] Convivium, XIV-XV, 189c-192d.

[9] Sallustius, De coniuratione Catilinae, XX, 4.

[10] S. Augustinus, Confessiones, III, 6, 11: CCL 27, 32.

[11] De Trinitate, VIII, 8, 12: CCL 50, 287.

[12] Cfr I Apologia, 67: PG 6, 429.

[13] Cfr Apologeticum 39, 7: PL 1, 468.

[14] Ep. ad Rom., Inscr.: PG 5, 801.

[15] Cfr S. Ambrosius, De officiis ministrorum, II, 28, 140: PL 16, 141.

[16] Cfr Ep. 83: J. Bidez, L'Empereur Julien. Œuvres complčtes, Paris 19602, v. I, 2a, p. 145.

[17] Cfr Congregatio pro Episcopis, Directorium ministerii pastoralis Episcoporum Apostolorum Successores (22 Februarii 2004),194, Cittą del Vaticano 2004, 2a, 205-206.

[18] De Civitate Dei, IV, 4: CCL 47, 102.

[19] Cfr Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 36.

[20] Cfr Congregatio pro Episcopis, Directorium ministerii pastoralis Episcoporum Apostolorum Successores (22 Februarii 2004),197, Cittą del Vaticano 2004, 2a, 209.

[21] Ioannes Paulus II, Adhort. ap. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 42: AAS 81 (1989), 472.

[22] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota dottrinale circa alcune questioni riguardanti l'impegno e il comportamento dei cattolici nella vita politica (24 Novembris 2002), 1: L'Osservatore Romano, 17 Ianuarii 2003, p. 6.

[23] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1939.

[24] Decretum de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, 8.

[25] Ibid., 14.

[26] Cfr Congregatio pro Episcopis, Directorium ministerii pastoralis Episcoporum Apostolorum Successores (22 Februarii 2004), 195: Cittą del Vaticano 2004, 2a, 207.

[27] Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-sinodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 41: AAS 81 (1989), 470-472.

[28] Cfr n. 32: AAS 80 (1988), 556.

[29] N. 43: AAS 87 (1995), 946.

[30] Cfr Congregatio pro Episcopis, Directorium ministerii pastoralis Episcoporum Apostolorum Successores (22 Februarii 2004), 196: Cittą del Vaticano 2004, 2a, 208.

[31] Cfr Pontificale Romanum, De ordinatione episcopi, 43.

[32] Cfr can. 394; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 203.

[33] Cfr nn. 193-198, 204-210.

[34] Cfr ibid., 194, 205-206.

[35] Sermo 52, 16: PL 38, 360.

[36] Cfr Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, 3, 1-3: SCh 133, 256-258.

 

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

    

top