|
ALLOCUTIO BENEDICTI XVI
HABITA AD PARTICIPES
CERTAMINIS VATICANI XXXXVIII
Die XXVIII mensis Novembris, A.D. MMV
Notissimum omnino vobis in primis est atque omnibus ubique intuentibus Nostrum
sermonis Latini studium, a prima aetate Nostra comprobatum. Usus autem linguae
Latinae Nostra in vita cotidianus fere, immo perpetuus adhuc fuit – tum in
theologiae studiis, tum in Apostolicae Sedis longinquo ministerio.
Hac de causa perplacet Nobis iam in Petri Cathedra eandem hodie adhibere
linguam Latinam ut tantae auctoritatis interpretes ac testes, quales estis vos,
familiariter consalutemus, ut celeberrimi Certaminis Vaticani victores atque
curatores veluti domestico Nostro idiomate Latino recipiamus, ut pro viribus
cohortemur incitemusque vos ante omnes ad litteras nostras Latinas, tam antiquas
quam recentiores, tam saeculares quam sacras, omni cultu ac fervore non tantum
adservandas, verum etiam novis rationibus docendas et inter iuniores potissimum
propagandas.
Officium hoc ad Opus Fundatum “Latinitas” tamquam ad exemplum curarum et
sollicitudinum Ecclesiae de illo sermone spectat. Vestrum nempe erit adiuvare
Nos ut linguae Latinae consuetudinem in Ecclesia corroboremus atque in ritibus
et disciplinis ecclesiasticis inculcemus, ne infiniti eorundem monumentorum
thesauri pereant neve huius instrumenti praestantissimi usus evanescat.
Aderit semper Latinitatis ubique cultoribus, sicut vobis, favor perpetuus
Noster, animus propensus et supernum pariter Dei lumen, quod per Apostolicam
Nostram Benedictionem amanter vobis vestrisque impertitam Nos fidentes devocamus.
© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana
|