|
IOANNES PAULUS PP. I
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATA VIRGO MARIA PECULIARI TITULO
« DOMINAE NOSTRAE AB ITINERE PROSPERO »
SIVE VULGARI SERMONE « NOSSA SENHORA DA BOA VIAGEM »
INVOCATA IURE NUNCUPATUR
CAELESTIS
APUD DEUM PATRONA OPPIDI
AC MUNICIPII ITABIRITO
IN ARCHIDIOECESIS MARIANENSIS FINIBUS.
Ad perpetuam rei memoria. —
Propterea maxime iam antiquitus effloruit in Brasiliae regionibus ad mare
Atlanticum vergentibus tam fervida ac solida fidelium pietas erga sanctissimam
Iesu Christi Matrem Mariam quod potenti ipsius in primis tutelae ac praesenti
vigilantiae fidenter se suaque maritima itinera tradiderant prisci
navigatores et exploratores ex Lusitania illuc profecti. Immo vero ob hanc
rationem progrediente tempore contigit ut intra Brasiliae archidioecesim
Marianensem vetustissima paroecia oppidi Itabirito non solum cultui
reservaretur eiusdem beatissimae Dei Genetricis verum etiam consentaneo tali
fidei titulo decoraretur videlicet « Dominae Nostrae ab Itinere Prospero », vulgari id est sermone
« Nossa Senhora da Boa Viagem ». Nihil igitur proprius
erat neque in se congruentius quam ut sic invocata Deipara Virgo legitime
aliquando institueretur peculiaris illius civitatis apud Deum patrona. Quod
quidem liturgicum consilium reapse iniit nominationemqne sua auctoritate
comprobavit Venerabilis Frater Ansgarius de Oliveira, Archiepiscopus Marianensis,
cum clero ac populo suo dilecto prorsus consentiens, nec ullam interposuit moram quin a Sede Apostolica
impetraret electio illa ut rata haberetur. Audita proinde sententia Sacrae
Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, Nos, qui persuaserimus Nobis
publicam hanc appellationem ac venerationem novam feliciter provecturam esse
veterrimum Mariae Virginis honorem et cultum eisdem in locis, potestate
Apostolica Nost:ra Beatam Dei Genetricem sub titulo Dominae Nostrae ab
Itinere Prospero confirmamus principalem apud Deum Patronam urbis ac municipii
Itabirito in archidioecesi Marianensi Brasiliae, dum iura cuncta et
privilegia liturgica eo spectantia simul concedimus. Attamen praecipimus ut
singulis religiose obtemperetur regulis quae secundum Instructionem eiusdem
Sacrae Congregationis « de Kalendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis » n. 30 custodiantur oportet ;
contrariis quibuslibet minime obsttantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae
Nostrae ad amussim servatae suos omnes tam nunc quam posthac exserant effectus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die I mensis
Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES Card. VILLOT
Secretarius Status
© Copyright 1978 - Libreria
Editrice Vaticana
|