The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. I

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA DIOECESIS PLACENTINAE AEDES
BEATAE VIRGINI MARIAE SUB TITULO A CONSOLATIONE
VEL ETIAM A SANCTO MARCO DICATA LEGITIME ATTOLLITUR AD CONDICIONEM DIGNITATEMQUE BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. Progredientibus iam plurium saeculorum aetatibus sacrarium Bedoniae intradioecesis Placentinae fines cultui dicatum Beatae Virginis Mariae a Consolatione sive, vulgari ex appellattione, Dominae Nostrae a Sancto Marco, ita adsidue studioseque frequentatum est tamquam seminarium pietatis fidelium et sedes institutionis sacerdotum et meta undique illuc peregrinantium ut non tantum quasi centrum quoddam vitae totius dioecesanae pridem evaserit sed nuperius etiam instaurata reluxerit ampliore aedium complexu situ rerum convenientiore dignioreque ornatu. Nihil vero aliud Episcopus ipse Placentinus, Venerabilis Frater Henricus Manfredini, deesse existimavit ad maximum loci sacri decus aedificiique novi splendorem quam publicum Basilicae Minoris titulum quem proinde motis fidenter precibus ab hac Sede Apostolica suo tempore efflagitavit. Cum porro Nos, ponderatis rationibus singulis, arbitremur talem litturgicum honorem revera plurimum deinceps profuturum esse variis probabilibus sacrarii eiusdem usibus nec non spiritalibus demum commodis et fructibus illud adeuntium, idcirco accipientes iudicium Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino prompta voluntate adsentimur roganti Ordinario ac pro Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine constituimus harum Litterarum virtute ut templum istud, quod commemoravimus Deo consecratum in honorem Beatae Mariae Viriginis quodque a Consolatione sive a Sancto Marco communiter nuncupatur, legitime evehatur ad gradum ac dignitatem Basilicae Minoris eique addantur iura cuncta et privilegia, quae aedibus hoc nomine auctis rite conveniunt:. Praecipimus tamen ut universa illa accurate serventur, quae secundum Decretum De titulo Basilicae Minoris die VI Iunii mensis anno MCMLVIII emissum serventur oportet, contrariis quibusvis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die I mensis Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES Card. VILLOT
Secretarius Status

Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top