The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAMPI GRANDIS*

IN BRASILIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONDITUR, CAMPI GRANDIS APPELLATIONE

 

Officii Nostri pontificalis conscii quam grave sit, in eo sane diligentiam nostram omnem, et studia, et industriam collocamus, ut videlicet Ecclesiis omnibus, quotquot per orbem terrarum exstant, quam maxime possumus consulamus. Gliscentibus enim ubicumque locorum et difficultatibus, et periculis, et Christifidelium discriminibus, iam apta atque praesentia oportet apparari remedia. Qua re, cum Venerabiles Fratres Episcopi Regionis Extremae Occidentalis Conferentiae Brasilianae ad unum omnes consenserint ut e peramplo territorio Provinciae Cuiabensis nova excitaretur Provincia, cuius caput esset Ecclesia Campi Grandis, Nos re bene reputata atque tum Venerabili Fratre Carmelo Rocco sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia eodemque in Brasilia Apostolico Nuntio, tum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositis, apostolica Nostra auctoritate haec statuimus. A Provincia ecclesiastica Cuiabensi dioeceses Campi Grandis, Corumbensem, Auratopolitanam, ac Trilacunensem detrahimus ; praeterea Coxinensem Praelaturam ; quibus omnibus novam Provinciam ecclesiasticam condimus, nomine Campi Grandis appellandam, cuius ecclesia princeps erit haec eadem, quam ad dignitatem metropolitanae tollimus factis nempe iuribus Ecclesiarum huius ordinis propriis. Venerabilem autem Fratrem Antonium Barbosa, in praesens Episcopum Campi Grandis, primum Metropolitam eligimus atque per has Litteras renuntiamus. Scilicet reliquae Sedes provinciae erunt Sedi Campi Grandis suffraganeae. Ceterum, has Litteras Nostras Venerabilis Frater Carmelus Rocco ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exaret atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittat. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES Card. VILLOT
       Secretarius Status

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 1, pp. 8-9

 

Copyright 1978- Libreria Editrice Vaticana

 

top