The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SAPIENTIA CHRISTIANA*

DE STUDIORUM UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS ECCLESIASTICIS.

PROOEMIUM

I

SAPIENTIA CHRISTIANA, quam ex divino mandato Ecclesia docet, Christifideles continuo incitat ut humanas res atque navitates in unam vitalem synthesim colligere studeant cum religiosis bonis, sub quorum ordinatione omnia in Dei gloriam atque ad integram hominis perfectionem, corporis animique bona complectentem, mutuo nexu componuntur (1).

Etenim evangelizandi munus, quod proprium est Ecclesiae, non solum postulat ut Evangelium praedicetur intra latiores semper locorum fines atque hominum multitudines usque maiores, sed etiam ut ipsius Evangelii virtute informentur rationes cogitandi, criteri a iudicandi, normae agendi; ut paucis dicamus, oportet ut tota hominis cultura Evangelio perfundatur (2).

Culturalis ambitus enim, in quo homo vivit, magnam vim habet ad eius cogitandi rationem et consequenter agendi habitum; quare discidium inter fidem et culturam haud leve exstat impedimentum evangelizationis, e contra cultura spiritu christiano informata instrumentum favens est Evangelii diffusioni.

Evangelium praeterea, quod omnibus populis cuiusvis aetatis et regionis destinatur, cum nulla particulari cultura unice conectitur, sed omnes culturas ita pervadere valet ut eas divinae Revelationis lumine illustret, hominumque mores purificet et in Christo restauret.

Quare Ecclesia Christi Bonum Nuntium ita ad omnes usque ordines generis humani afferre nititur ut singulorum hominum, et omnium universim, conscientiam convertere valeat, atque eorum opera et incepta, ac totam eorum vitam necnon omnem, in quo ipsi versantur, socialem ambitum Evangelii luce perfundere. Hac ratione Ecclesia, humanum quoque civilemque cultum promovendo, proprium implet evangelizandi munus (3).

II

In hac Ecclesiae actione circa culturam peculiare momentum habuerunt et habent Catholicae studiorum Universitates, quae natura sua ad hoc tendunt ut «veluti publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in toto culturae altioris promovendae studio» (4).

Etenim in Ecclesia a prima eius aetate — ut Decessor Noster Pius PP. XI, fel. rec., recolebat in prooemio Constitutionis Apostolicae «Deus scientiarum Dominus» (5) — didascaleia exorta sunt ad christianam sapientiam docendam, qua vita moresque hominum imbuerentur. Ex his christianae sapientiae domiciliis suam hauserunt scientiam praestantissimi Ecclesiae Patres et Doctores, Magistri et Scriptores ecclesiastici.

Labentibus vero saeculis, sollerti potissimum episcoporum ac monachorum opera, prope cathedrales ecclesias atque monachorum coenobia scholae constitutae sunt, quae tum ecclesiasticam doctrinam tum civilem cultum, veluti unum quiddam efficientes, promovebant. Inde ortae sunt studiorum Universitates, gloriosum illud Mediae Aetatis institutum, quod ab initio Ecclesiam liberalissimam matrem atque patronam habuit.

Postquam vero rei publicae moderatores, boni communis solliciti, proprias Universitates instaurare et promovere coeperunt, Ecclesia, pro sibi indita natura, eiusmodi sapientiae veluti sedes docendique instituta condere atque fovere non destitit, si cuti testantur plures Catholicae Universitates recentiore quoque tempore in omnibus fere mundi partibus erectae. Etenim Ecclesia, conscia salvifici sui muneris in universo terrarum orbe, peculiariter coniuncta sibi habere cupit haec superioris institutionis domicilia, eaque vult ubique vigere atque efficaciter operari ut verum Christi nuntium in humanae culturae provincia praesentem efficiant ac provehant.

Quo melius Catholicae Universitates hunc assequerentur finem, earum sociatam operam fovere voluit Decessor Noster Pius PP. XII cum, Litteris Apostolicis die XXVII mensis Iulii anno MCMXLIX datis, Catholicarum studiorum Universitatum Foederationem erexit ac constituit, quae «complecti valeat Athenaea, quae vel Sancta Sedes ipsa per orbem canonice erexit erigetve in posterum, vel tamquam ad normam catholicae institutionis directa eique plane conformata aperte agnoverit» (6).

Quare Concilium Vaticanum II hoc asserere non dubitavit: «has altioris ordinis scholas Ecclesia sedula prosequitur cura»; et impense hortatum est ut Universitates Catholicae «in diversis terrae partibus convenienter distributae promoveantur», in iisque «alumni formentur homines doctrina vere praestantes, gravioribus officiis in societate obeundis parati atque fidei in mundo testes » (7). Ut enim Ecclesia probe novit, «sors societatis et ipsius Ecclesiae cum iuvenum altiora studia excolentium profectu intime conectitur» (8).

III

Mirum tamen non est inter Catholicas Universitates Ecclesiam singulari iugiter studio promovisse Facultates et Universitates Ecclesiasticas, eas nempe quae de christiana Revelatione et de iis, quae cum ipsa conectuntur, praesertim agunt, ac propterea cum proprio evangelizandi munere arctius coniunguntur. His Facultatibus imprimis gravissimum concredidit officium proprios studentes peculiari cura praeparandi ad ministerium sacerdotale, ad magisterium in scientiis sacris exercendum, ad magis ardua apostolatus munera suscipienda. Harum Facultatum pariter officium est «varias sacrarum disciplinarum regiones altius pervestigare ita ut profundior in dies Sacrae Revelationis intellectus obtineatur, patrimonium sapientiae christianae a maioribus traditum plenius aperiatur, dialogus cum fratribus seiunctis et cum non christianis promoveatur atque quaestionibus a doctrinarum progressu exortis respondeatur» (9).

Etenim novae scientiae et nova inventa nova ponunt problemata, quae disciplinas sacras interrogant et provocant. Quare oportet ut scientiarum sacrarum cultores, dum primarium munus adimplent theologica inquisitione altiorem veritatis revelatae cognitionem assequendi, commercium foveant cum aliarum disciplinarum cultoribus, sive de credentibus sive de non credentibus agatur, atque conentur eorum affirmationes discernere et interpretari ac sub veritatis revelatae lumine diiudicare (10).

Ex hac assidua cum rebus ipsis consuetudine incitantur quoque theologi ad aptiorem modum inquirendum doctrinam communicandi cum coaevis hominibus in diversis culturis versantibus; etenim «aliud est ipsum depositum fidei, seu veritates quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia» (11). Quod valde iuvabit ut in populo Dei religionis cultus animique probitas pari gressu procedant cum scientiarum et technicarum artium progressu, atque in cura pastorali fideles ad puriorem et maturiorem fidei vitam gradatim ducantur.

Coniunctioni vero cum evangelizandi munere locus est etiam in Facultatibus illarum scientiarum quae, quamvis peculiarem nexum cum christiana Revelatione non habeant, attamen ad evangelizationis opus magnopere conferre possunt, et hac ratione ab Ecclesia considerantur, uti Facultates Ecclesiasticae eriguntur, et propterea cum Sacra Hierarchia peculiarem necessitudinem habent.

Quare Apostolica Sedes, ad proprium munus implendum, ius et officium persentit Facultates Ecclesiasticas erigendi ac promovendi, quae ex ipsa pendeant, sive separatim exsistentes sive in Universitates insertae, ad sacrorum alumnos necnon ad laicos studentes destinatae, et vehementer exoptat totius populi Dei sub Pastorum ductu cooperationem, ut haec sapientiae domicilia ad fidei et vitae christianae inerementum efficaciter conferant.

IV

Facultates Ecclesiasticae — quae ad bonum commune Ecclesiae ordinantur atque quiddam pretiosum toti communitati ecclesiali sunt habendae — consciae sint oportet proprii momenti in Ecclesia suaeque participationis, pro sua parte, in Ecclesiae ministerio. Illae vero ex iis, quae proxime de christiana Revelatione tractant, etiam memores sint mandati, quod Christus Supremus Magister eidem Ecclesiae circa hoc ministerium hisce verbis dedit: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» (Mt 28, 19-20). Quibus omnibus perpensis, absoluta consequitur harum Facultatum adhaesio, qua integrae Christi doctrinae iunguntur, cuius authenticus interpres et custos volventibus saeculis Magisterium Ecclesiae semper exstitit.

Conferentiae Episcoporum apud singulas nationes et regiones exstantes huiusmodi Facultates sedula prosequantur cura earumque progressum, simul vero fidelitatem erga Ecclesiae doctrinam incessanter foveant, ut toti fidelium communitati testimonium praebeant animi plene dediti praefato Christi mandato. Quod testimonium tum Facultas qua talis, tum omnia et singula eius membra iugiter ostendant oportet. Universitates enim Facultatesque Ecclesiasticae in Ecclesiae aedificationem ac profectum Christifidelium constitutae sunt, idque semper prae oculis tamquam criterium suae impensae operae habeant necesse est.

Docentes imprimis, graviore responsabilitate instructi, utpote qui peculiare Verbi Dei ministerium obeant sintque iuvenibus magistri fidei, sint pro studentibus ceterisque Christi fidelibus vivae veritatis evangelicae testes necnon fidelitatis erga Ecclesiam exempla. Expedit quidem ad rem graviora Pauli Papae VI verba memorare: «Theologi munus exercetur ad communionis ecclesialis aedificationem, ut populus Dei in fidei experientia crescat » (12).

 V

Ad proprios fines obtinendos oportet ut Facultates Ecclesiasticae ita ordinentur ut novis volventis aetatis postulationibus apte respondeant; quare ipsum Concilium Vaticanum II statuit earum leges recognoscendas esse (13).

Etenim Constitutio Apostolica «Deus scientiarum Dominus», a Decessore Nostro Pio PP. XI die XXIV mensis Maii anno MCMXXXI promulgata, multum suo tempore contulit ad superiora studia ecclesiastica renovanda; attamen ob nova vitae adiuncta opportunas accommodationes et innovationes requirit.

Revera, decursu quinquaginta fere annorum, mutationes magnae factae sunt, non tantum in societate civili, sed etiam in ipsa Ecclesia. Magni enim eventus acciderunt, velut imprimis Concilium Vaticanum II, qui tum internam Ecclesiae vitam affecerunt, tum eius relationes externas, sive cum christianis aliarum Ecclesiarum, sive cum non christianis atque cum non credentibus necnon cum omnibus humanioris cultus fautoribus.

Illud praeterea accidit quod scientiae theologicae magis in dies animos intentos faciunt non solum clericorum sed etiam laicorum, qui semper frequentiores ad scholas theologicas accedunt, quae propterea annis proxime praeteritis valde multiplicatae sunt.

Denique novus mentis habitus apparet circa ipsam Universitatis et Facultatis, tum civilis tum ecclesiastice, compagem, ob iustum desiderium vitae universitatis magis participandae, quo omnes moventur, qui quocumque modo in ea partem habent. Neque neglegenda est magna evolutio in methodis paedagogicis et didacticis, quae novas rationes studia ordinandi postulant; atque arctior nexus, qui in dies sentitur inter varias scientias et disciplinas, necnon desiderium maioris cooperationis in toto universitatis ambitu. Ut his novis postulatis satisfaceret, Sacra Congregatio pro Institutione Catholica , Concilii mandato obsecuta, iam anno MCMLXVII renovationem ad mentem Concilii aggressa est; ac die xx mensis Maii anno MCMLXVIII ab ea promulgatae sunt «Normae quaedam ad Constitutionem Apostolicam "Deus scientiarum Dominus" de studiis academicis ecclesiasticis recognoscendam ", quae salutarem vim hisce annis exercuerunt.

VI

Nunc vero opus complendum et perficiendum est nova lege, quae— abrogata Constitutione Apostolica «Deus scientiarum Dominus», cum adnexis Ordinationibus, necnon memoratis Normis ab eadem Sacra Congregatione die xx mensis Maii anno MCMLXVIII editis — elementa, quae in his documentis adhuc valida habentur, assumat ac novas normas statuat, quibus renovatio, iam feliciter inchoata, explicetur et compleatur.

Neminem sane fugiunt difficultates, quae opponi videntur novae Constitutionis Apostolicae promulgationi. Est imprimis «temporis fluxus», qui tam celeres mutationes affert ut nihil stabile ac permanens statui posse videatur; est praeterea «locorum diversitas» quae talem pluralismum, quem vocant, postulare censetur ut normae communes, ubique terrarum vigentes, fere impossibiles esse videantur.

Attamen, cum ubique terrarum Facultates Ecclesiasticae habeantur, quae a Sancta Sede erectae vel approbatae sint, et nomine eiusdem Apostolicae Sedis gradus academicos conferant, necesse est ut quaedam substantialis unitas servetur et res requisitae ad gradus academicos consequendos clare determinentur et ubique vigeant. Curandum sane est, ut ea, quae necessaria sint quaeque satis stabilia fore praevideatur, lege statuantur, simulque congrua relinquatur libertas ut in propriis singularum Facultatum Statutis ulterius res definiantur, ratione habita regionum adiunctorum et universitatum usus in unaquaque regione vigentis. Hoc modo legitimus studiorum academicorum progressus non impeditur nec coarctatur, sed potius recta semita dirigitur quo uberiores fructus obtinere valeat; simul vero in legitima Facultatum diversitate unitas Catholicae Ecclesiae etiam in his superioris institutionis domiciliis omnibus innotescet.

Quapropter Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, Decessoris Nostri Pauli VI mandato, consilia imprimis iniit cum ipsis Universitatibus et Facultatibus Ecclesiasticis, necnon cum Romanae Curiae Dicasteriis aliisque, quorum interest; postea vero virorum peritorum coetum constituit qui, sub eiusdem Congregationis moderamine, leges de studiis academicis ecclesiasticis accurate recognovit.

Quibus feliciter peractis, in eo erat ut Paulus VI hanc Constitutionem promulgaret, sicut ardenter optabat, cum e vivis ereptus est; et pariter inopinata mors impedivit quominus Ioannes Paulus I idem perficeret. Nos vero, re iterum diligenter perpensa Nostra Apostolica Auctoritate has, quae sequuntur, leges et normas decernimus atque statuimus.

PARS PRIMA
NORMAE COMMUNES

Titulus I

DE UNIVERSITATUM FACULTATUMVE ECCLESIASTICARUM
NATURA ET FINE

Art. 1. Ecclesia, ad evangelizationis ministerium implendum a Christo sibi concreditum, ius et officium habet erigendi ac promovendi Universitates et Facultates, quae ex ipsa pendeant.

Art. 2. Universitates et Facultates Ecclesiasticae in hac Constitutione eae dicuntur, quae, ab Apostolica Sede canonice erectae vel approbatae, sacram doctrinam et scientias, quae cum ipsa conectuntur, excolunt et tradunt, cum iure gradus academicos conferendi auctoritate Sanctae Sedis.

Art. 3. Fines Facultatum Ecclesiasticarum sunt:

§ 1. scientifica investigatione proprias disciplinas excolere atque provehere, imprimis vero in christianam Revelationem, et quae cum ea conectuntur, profundius penetrare, eius veritates systematice enucleare, novas progredientis aetatis quaestiones in eius luce considerare et coaevis hominibus in diversis culturis accommodata ratione exhibere;

§ 2. studentes in propriis disciplinis secundum doctrinam catholicam altius instituere, eosque ad munera obeunda congrue praeparare, atque formationem continuam seu permanentem in Ecclesiae ministris promovere;

§ 3. in toto evangelizationis ministerio Ecclesiis, tum particularibus tum universali, arcta cum Hierarchia coniunctione, pro sua natura, impensam operam praestare.

Art. .4. Conferentiarum Episcopalium munus est vitam ac progressum Universitatum Facultatumve Ecclesiasticarum sollicite prosequi ob peculiare earum momentum ecclesiale.

Art. 5. Canonica erectio vel approbatio Universitatum et Facultatum Ecclesiasticarum reservatur Sacrae Congregationi pro Institutione Catholica, quae ad normam iuris 14 easdem moderatur.

Art. 6. Solis Universitatibus et Facultatibus a Sancta Sede canonice erectis vel approbatis, atque ad normam huius Constitutionis ordinatis, ius est conferendi gradus academicos, qui valorem canonicum habeant, salvo peculiari iure Pontificiae Commissionis Biblicae (15).

Art. 7. Statuta uniuscuiusque Universitatis vei Facultatis, ad normam huius Constitutionis conficienda, approbatione indigent Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica.

Art. 8. Facultates Ecclesiasticae a Sancta Sede erectae vel approbatae in Universitatibus non ecclesiasticis, quae gradus academicos conferant tum canonicos tum civiles, praescripta huius Constitutionis servare debent, ratione habita conventionum, quae a Sancta Sede cum variis Nationibus vel cum ipsis Universitatibus initae sint.

Art. 9. § 1. Facultates, quae ab Apostolica Sede non sint canonice erectae neque approbatae, nequeunt gradus academicos conferre valorem canonicum habentes.

§ 2. Gradus academici ab his Facultatibus collati, ut valere possint ad quosdam tantum effectus canonicos, agnitione Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica indigent.

§ 3. Ad quam agnitionem, peculiari ex causa singulis gradibus concedendam, condiciones ab eadem Sacra Congregatione statutae implendae sunt.

Art. 10. Ad hanc Constitutionem rite exsequendam serventur Ordinationes Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica.

II

DE COMMUNITATE ACADEMICA EIUSQUE REGIMINE

Art. 11. § 1. Cum Universitas vel Facultas quandam communitatem efficiant, omnes in ea personae, sive singulae sive in consiliis adunatae, pro sua cuiusque condicione, conresponsabiles boni communis se sentiant oportet atque ad finem assequendum operam suam sedulo praestent.

§ 2. Quare earum in communitate academica iura et officia accurate in Statutis determinanda sunt ut intra limites definitos rite exerceantur.

Art. 12. Magnus Cancellarius Sanctam Sedem repraesentat apud Universitatem vel Facultatem pariterque hanc apud Sanctam Sedem, eius conservationem atque progressum promovet, communionem fovet cum Ecclesia particulari et universali.

Art. 13. § 1. Magnus Cancellarius est Praelatus Ordinarius equo Universitas vel Facultas iure pendent, nisi Apostolica Sedes aliter statuerit.

§ 2. Ubi adiuncta suadeant, haberi potest etiam Vice Magnus Cancellarius, cuius auctoritas in Statutis determinanda est.

Art. 14. Si Magnus Cancellarius sit alius ab Ordinario loci, normae statuantur, quibus uterque proprium munus concorditer implere valeat.

Art. 15. Auctoritates academicae sunt personales et collegiales. Auctoritates personales sunt imprimis Rector vel Praeses, et Decanus. Auctoritates collegiales sunt varia organa directoria seu Consilia Universitatis vel Facultatis.

Art. 16. Universitatis vel Facultatis Statuta accuratius determinent nomina et officia Auctoritatum academicarum, quibusque modis et ad quod tempus designentur, ratione habita tum naturae canonicae Universitatis vel Facultatis, tum praxis universitatum propriae regionis.

Art. 17. Auctoritates academicae designentur ex personis, quae universitatum vitae vere peritae sint, et communiter ex alicuius Facultatis docentibus.

Art. 18. Rector et Praeses a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica nominantur vel saltem confirmantur.

Art. 19. § 1. Statuta determinent quomodo inter se cooperari debeant Auctoritates personales et collegiales ita ut, ratione collegiali in rebus praesertim gravioribus, in primis academicis, sedulo servata, Auctoritates personales ea potestate fruantur, quae earum officio vere respondeat.

§ 2. Quod imprimis de Rectore dicendum est, quippe qui officium totam Universitatem moderandi habeat atque aptis modis eius unitatem, cooperationem, progressum promovendi.

Art. 20. § 1. Ubi Facultates partes sunt Universitatis Ecclesiasticae, earum regimen Statutis rite componatur cum totius Universitatis regimine, ita ut bonum tum singularum Facultatum tum Universitatis convenienter promoveatur atque cooperatio omnium Facultatum inter se foveatur.

§ 2. Canonicae vero necessitates Facultatum Ecclesiasticarum servandae sunt etiam, cum hae in Universitatem non Ecclesiasticam insertae sint.

Art. 21. Si Facultas cum aliquo Seminario vel Collegio coniuncta sit, salva debita cooperatione in omnibus, quae ad bonum studentium pertinent, Statuta clare et efficaciter provideant ut rectio academica et administratio Facultatis a regimine et administratione Seminarii vel Collegii rite distinguantur.

Titulus III

DE DOCENTIBUS

Art. 22. In unaquaque Facultate numerus docentium, imprimis stabilium, habeatur, qui ponderi et incremento disciplinarum, necnon debita e curae et profectui studentium respondeat.

Art. 23. Sint varii ordines docentium, in Statutis determinandi secundum gradum praeparationis, insertionis, stabilitatis et responsabilitatis in Facultate, ratione opportune habita praxis universitatum propriae regionis.

Art. 24. Statuta definiant, ad quas Auctoritates spectent cooptatio, nominatio, promotio docentium, praesertim cum agatur de munere stabili eis conferendo.

Art. 25. § 1. Ut quis inter Facultatis docentes stabiles legitime cooptetur, requiritur ut:

l° doctrinae copia, vitae testimonio et responsabilitatis sensu perspectus sit;

2° doctoratu congruenti vel aequipollenti titulo aut prorsus singularibus meritis scientificis praeditus sit;

3° certis documentis, speciatim dissertationibus publici iuris factis, ad investigationem scientificam idoneum se probaverit;

4° paedagogicam habilitatem ad docendum demonstret.

§ 2. Haec requisita ad docentes stabiles cooptandos congrua ratione applicanda sunt docentibus non stabilibus.

§ 3. Requisita scientifica ad docentes cooptandos in praxi universitatum regionis vigentia opportune considerentur oportet.

Art. 26. § 1. Omnes cuiusvis generis docentes vitae probitate, doctrinae integritate ac muneris diligentia iugiter praediti sint ut ad finem Facultatis Ecclesiasticae proprium efficaciter conferre valeant.

§ 2. Qui docent res ad fidem vel mores spectantes, conscii sint oportet hoc munus explendum esse in plena communione cum authentico Magisterio Ecclesiae, imprimis Romani Pontificis (16).

Art. 27. § 1. Missionem canonicam a Magno Cancellario, vel ab eius delegato, accipere debent, professione fidei peracta, qui disciplinas ad fidem vel mores spectantes docent; non enim propria auctoritate docent, sed vi missionis ab Ecclesia acceptae. Ceteri vero docentes a Magno Cancellario, vel ab eius delegato, veniam docendi accipere debent.

§ 2. Docentes omnes, antequam muneris stabilis collationem accipiant vel antequam ad supremum ordinem didacticum promoveantur, vel in utroque casu, prout in Statutis definiatur, declaratione «Nihil obstat» Sanctae Sedis indigent.

Art. 28. Promotio ad superiores ordines fit congruo temporis intervallo, iuxta docendi peritiam, investigationes peractas, opera scientifica publici iuris facta, spiritum cooperationis in docendo et investigando, et Facultati se devovendi studium.

Art. 29. Docentes, ut suo muneri satisfacere possint, liberi sint ab aliis muneribus, quae cum ipsorum officio investigandi et docendi, prout a singulis docentium ordinibus in Statutis postuletur, componi nequeant.

Art. 30. Statuta determinent:

a) quando et quibus condicionibus docentes a munere cessent;

b) quales ob causas qualique procedendi modo a munere suspendi vel etiam eo privari possint, ita ut iuribus tum docentis, tum Facultatis vel Universitatis, imprimis eius studentium, necnon ipsius communitatis ecclesialis, apte provideatur.

Titulus IV

DE STUDENTIBUS

Art. 31. Facultates Ecclesiasticae omnibus patent, sive clericis sive laicis, qui, legitimo testimonio praediti, vitae moribus ac studiis praeviis idonei sint ut Facultati adscribantur.

Art. 32. § 1. Ut quis Facultati ad gradus academicos consequendos adscribi possit, afferre debet studiorum titulum, qui necessarius sit ad admissionem in Universitatem civilem propriae regionis vel nationis, in qua sit Facuitas.

§ 2. Facultas in propriis Statutis determinet, quaenam, praeter ea, quae in § 1 dicta sunt, forte requirantur ad proprium studiorum curriculum ingrediendum, etiam quoad linguarum sive antiquarum sive recentium cognitionem.

Art. 33. Studentes leges Facultatis circa omnem ordinationem ac disciplinam — imprimis circa rationem studiorum, frequentiam, examina — necnon cetera, quae ad vitam Facultatis pertinent, fideliter servare debent.

Art. 34. Statuta definiant quomodo studentes, sive singuli sive consociati, partem habeant in vita communitatis universitariae circa ea, in quibus ad bonum commune Facultatis vel Universitatis ipsi conferre valeant.

Art. 35. Statuta pariter determinent quomodo studentes, ob graves causas, a quibusdam iuribus suspendi vei iis privari possint, vel etiam a Facuitate excludi, ita ut iuribus tum studentis tum Facuitatis vel Universitatis, necnon ipsius communitatis ecclesialis, apte provideatur.

Titulus V

DE OFFICIALIBUS ET ADMINISTRIS

 Art. 36. § 1. In Universitate vel Facultate regenda et administranda Auctoritates adiuventur ab Officialibus, in proprio munere rite versatis.

§ 2. Officiales sunt imprimis Secretarius, Bibliothecarius, Oeconomus.

Art. 37. Habeantur quoque Administri, qui addicti sint custodiae, ordini aliisque officiis tuendis, secundum necessitates Universitatis vel Facultatis.

Titulus VI

DE RATIONE STUDIORUM

Art. 38. § 1. In studiorum ordinatione accurate serventur principia et normae, quae pro diversitate materiae in documentis ecclesiasticis, praesertim Concilii Vaticani II, continentur; simul vero ratio habeatur probatarum acquisitionum, quae ex progressu scientifico oriuntur et ad quaestiones solvendas, quae in praesenti agitantur, peculiariter conferunt.

§ 2. Methodus scientifica in singulis Facultatibus adhibeatur postulationibus respondens, quae singularum scientiarum propriae sunto Recentes quoque methodi didacticae et paedagogicae opportune applicentur, quibus personalis studentium navitas eorumque in studiis pars actuosa aptius promoveantur.

Art. 39. § 1. Ad normam Concilii Vaticani II, pro singularum Facultatum indole:

1° iusta agnoscatur libertas (17) in investigando et docendo, ut verus progressus obtineri possit in veritate divina cognoscenda et intellegenda;

2° simulque pateat:

a) veram libertatem in docendo necessario contineri intra limites verbi Dei, prout iugiter a vivo Magisterio Ecclesiae docetur;

b) item veram libertatem in investigando necessario niti firma adhaesione verbo Dei et obsequenti sui dispositione erga Magisterium Ecclesiae, cui munus concreditum est verbum Dei authentice interpretandi.

§ 2. Quapropter in re tam gravi multaeque prudentiae, cum fiducia et sine suspicione, simul vero cum consilio et sine temeritate, praesertim in docendo, procedendum est; atque postulationes scientificae cum pastoralibus necessitatibus populi Dei studiose componendae sunt.

Art. .40. In qualibet Facultate studiorum curriculum rite ordinetur per varios gressus seu cyclos, aptandos prout materia postulet, ita ut communiter:

a) imprimis generalis institutio tradatur, cohaerente omnium disciplinarum expositione, una cum introductione in usum methodi scientificae;

b) dein in aliqua disciplinarum sectione studium profundius instituatur, ac simul usu scientificae investigationis methodi plenius exerceantur studentes;

c) tandem ad scientificam maturitatem progressus fiat, praesertim per opus scriptum, quod ad scientiae profectum vere conferat.

Art. .41. § 1. Disciplinae determinentur, quae ad proprium Facultatis finem obtinendum necessario requirantur, quae vero ad ipsum consequendum diversa ratione adiuvent, ideoque quomodo opportune inter se distinguantur.

§ 2. Disciplinae ita ordinentur in singulis Facultatibus ut corpus organicum constituant, solidae et cohaerenti studentium formationi inserviant, ac mutuam docentium cooperationem faciliorem reddant.

Art. .42. Lectiones, praesertim in cyclo institutionali, necessario habendae sunt et studentibus frequentandae secundum normas in Statutis determinandas.

Art. .43. Exercitationes et seminaria, praecipue in cyclo specializationis, sub docentium ductu, assidue fiant, ac studio privato et frequenti cum docentibus colloquio iugiter compleantur.

Art. 44. Statuta Facultatis definiant, quae examina vel aequipollentia experimenta studentibus subeunda sint, sive scripto sive ore facta, in fine semestris vel anni, ac praesertim cycli, ut eorum profectus comprobetur ad studia in Facultate prosequenda et ad gradus academicos consequendos.

Art. 45. Statuta pariter determinent, quae ratio habenda sit studiorum, quae alibi peracta sint, respectu praesertim dispensationis concedendae a quibusdam disciplinis vel examinibus vel etiam ipsius curriculi contrahendi, servatis praescriptis Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica.

Titulus VII

DE GRADIBUS ACADEMICIS

Art. .46. § 1. Post singulos cyclos curriculi studiorum congruens gradus academicus conferri potest, qui pro singulis Facultatibus statuendus est, attentis tum apatia cycli tum disciplinis in eo traditis.

§ 2. Quare, secundum normas communes et speciales huius Constitutionis, in Statutis singularum Facultatum accurate determinentur omnes gradus, qui conferantur et quibus condicio.

Art. .47. § 1. Gradus academici, qui a Facultate Ecclesiastica conferuntur, sunt: Baccalaureatus, Licentia, Doctoratus.

§ 2. His gradibus, pro diversitate Facultatum et ordinationis studiorum in singulis Facultatibus, peculiares qualificationes addi possunt.

Art. .48. Gradus academici in Statutis singularum Facultatum aliis quoque nominibus exprimi possunt, ratione habita praxis universitatum propriae regionis, dummodo aequipollentia cum gradibus academicis supra memoratis clare significetur atque uniformitas servetur in Facultatibus Ecclesiasticis eiusdem regionis.

Art. .49. § 1. Nemo gradum academicum obtinere potest nisi Facultati fuerit rite adscriptus, studiorum curriculum Statutis praescriptum absolverit, atque in examinibus vel experimentis probatus fuerit.

§ 2. Nemo ad Doctoratum admittatur nisi antea Licentiam consecutus sit.

§ 3. Ad Doctoratum consequendum requiritur praeterea dissertatio doctoralis, quae ad scientiae progressum vere conferat, sub docentis ductu exarata, publica disceptatione expensa, collegialiter approbata, et saltem praecipua ex parte publici iuris facta.

Art. 50. § 1. Doctoratus est gradus academicus, qui aliquem habilem reddit ad docendum in Facultate ideoque ad id requiritur; Licentia est gradus academicus, qui habilem reddit ad docendum in seminario maiore vel aequipollenti schola ideoque ad id requiritur.

§ 2. Gradus academici, qui requiruntur ad varia munera ecclesiastica obeunda, a competenti Auctoritate Ecclesiastica statuuntur.

Art. 51. Doctoratus ad honorem ob peculiaria merita scientifica vel culturalia in promovendis scientiis ecclesiasticis acquisita conferri potest. 

Titulus VIII

DE REBUS DIDACTICIS

Art. 52. Ad fines proprios assequendos, maxime ad investigationes scientificas peragendas, in unaquaque Universitate vel Facultate congruens bibliotheca adsit, ad docentium et studentium usum accommodata, recto ordine disposita et opportunis catalogis instructa.

Art. 53. Congrua pecuniae summa, quotannis assignata, bibliotheca continuo augeatur libris, tum antiquis tum recens scriptis, atque praecipuis commentariis periodicis, ita ut disciplinis tam investigandis et tradendis quam discendis atque exercitationibus et seminariis perficiendis efficaciter servire possit.

Art. 54. Bibliothecae praeficiatur peritus in hac re, qui apto Consilio adiuvetur, et Consilia Universitatis vel Facultatis opportune participet.

Art. 55. § 1. Instrumenta quoque technica, audivisifica, etc., quae artem didacticam iuvent, Facultati praesto sint.

§ 2. Pro peculiari Universitatis vel Facultatis natura et fine, etiam instituta investigationis et laboratoria scientifica habeantur, aliaque subsidia ad proprium finem obtinendum necessaria.

Titulus IX

DE REBUS OECONOMICIS

Art. 56. Universitati vel Facultati bonorum copia praesto sit ad finem suum convenienter assequendum necessaria. Status vero patrimonialis et iura proprietatis accurate describantur.

Art. 57. Statuta determinent munus Oeconomi, necnon partes Rectoris vel Praesidis et Consiliorum in Universitatis vel Facultatis re oeconomica gerenda iuxta normas rectae oeconomiae, ita ut administratio sana servetur.

Art. 58. Docentibus, Officialibus et Administris congruum honorarium tribuatur, ratione habita consuetudinum in regione vigentium, etiam quoad protectionem cautionesque sociales.

Art. 59. Statuta pariter determinent normas generales de modis, quibus studentes sumptus Universitatis vel Facultatis participent, tributa solvendo pro admissione, annua adscriptione, examinibus et diplomatibus.

Titulus X

DE FACULTATUM PRAESTITUTA DISTRIBUTIONE ET COOPERATIONE

Art. 60. § 1. Facultatum praestituta distributio seu, ut aiunt, planificatio sedulo curanda est ut provideatur tum ipsarum Universitatum et Facultatum conservationi et progressui, tum earum congruae in variis terrae partibus distributioni.

§ 2. Ad hoc perficiendum Sacra Congregatio pro Institutione Catholica consiliis adiuvetur Conferentiarum Episcopalium et Commissionis Peritorum.

Art. 61. Novae Universitatis vel Facultatis erectio vel approbatio a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica decernuntur, cum omnia, quae requiruntur, praesto sint, habita sententia Ordinarii loci, Conferentiae Episcopalis, necnon virorum peritorum praesertim ex vicinioribus Facultatibus.

Art. 62. § 1. Affiliatio Instituti alicui Facultati, ad Baccalaureatum consequendum, a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica decernitur, post impletas condiciones ab eadem determinatas.

§ 2. Enixe optatur, ut Studia Theologica tum dioecesium tum institutorum religiosorum alicui Facultati Sacrae Theologiae affilientur.

Art. 63. Aggregatio et Incorporatio Instituti alicui Facultati, etiam ad superiores gradus academicos consequendos, a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica decernuntur, post impletas condiciones ab eadem determinatas.

Art. 64. Cooperatio inter Facultates, sive eiusdem Universitatis, sive eiusdem regionis, sive etiam maioris amplitudinis, sedulo curanda est. Multum enim iuvat ad docentium investigationem scientificam et studentium meliorem formationem promovendam; necnon ad eam fovendam rationem, quae interdisciplinaris appellari solet et in dies magis necessaria apparet; similiter ad complementarietatem, ut dicitur, inter Facultates provehendam; atque universe ad sapientiae christianae penetrationem in totam culturam procurandam.

PARS ALTERA

NORMAE SPECIALES

Art. 65. Praeter normas omnibus Facultatibus Ecclesiasticis communes, in prima parte huius Constitutionis propositas, normae speciales dantur pro quibusdam Facultatibus, attenta earum peculiari natura et momento in Ecclesia.

Titulus I

DE F ACULTATE SACRAE THEOLOGIAE

Art. 66. Facultas Sacrae Theologiae eo tendit ut doctrina catholica, ex divina Revelatione maxima cura hausta, methodo scientifica sibi propria alte perspiciatur et systematice enucleetur; atque humanorum problematum solutiones sub ipsius Revelationis lumine sedulo investigentur.

Art. 67. § 1. Sacrae Scripturae studium sit veluti anima Sacrae Theologiae, quae in verbo Dei scripto, una cum viva Traditione, tamquam in perenni fundamento innititur (18).

§ 2. Singulae vero disciplinae theologicae ita tradantur, ex internis rationibus proprii cuiusque obiecti et in conexione cum aliis disciplinis etiam philosophicis necnon cum scientii anthropologicis, unitas totius institutionis theologicae aperte clarescat, omnesque vergant ad intime cognoscendum Christi mysterium, populo Dei omnibusque gentibus efficacius inde annuntiandum.

Art. 68. § 1. Veritas revelata consideretur quoque in conexione cum progredientis aetatis acquisitionibus scientificis ut clare perspiciatur «quomodo fides et ratio in unum verum conspirent» (19) atque eius expositio talis sit, quae, sine veritatis immutatione, ingenio indolique uniuscuiusque culturae accommodetur, peculiari ratione habita philosophiae et sapientiae populorum, seclusa tamen omnis synchretismi et falsi particularismi specie (20).

§ 2. Valores positivi, qui in variis philosophiis et culturis inveniuntur, sedulo investigandi, seligendi et assumendi sunt; non autem accipienda sunt systemata et methodi, quae cum fide christiana componi nequeant.

Art. 69. Quaestiones oecumenicae, iuxta normas competentis Auctoritatis Ecclesiasticae (21), accurate pertractandae sunt; relationes quoque cum religionibus non christianis attente considerandae; ac sedula cura examinanda sunt problemata, quae ex hodierno atheismo oriuntur.

Art. 70. In doctrina catholica investiganda et docenda fidelitas erga Ecclesiae Magisterium semper eluceat. In docendi munere explendo, praesertim in cyclo institutionali, ea imprimis tradantur, quae ad patrimonium acquisitum Ecclesiae pertinent. Probabiles et personales opiniones, quae ex novis investigationibus oriantur, nonnisi ut tales modeste proponantur.

  In doctrina tradenda normae serventur, quae in documentis Concilii Vaticani II continentur (22), necnon in recentioribus Apostolicae Sedis documentis (23), quatenus etiam studia academica respiciunt.

Art. 72. Studiorum curriculum Facultatis Sacrae Theologiae complectitur:

a) primum cyclum, institutionalem, qui per quinquennium seu decem semestria protrahitur, vel per triennium, si biennium philosophicum antea requiratur. Praeter solidam institutionem philosophicam, cuius studium est necessario propaedeuticum theologiae, disciplinae. theologicae ita tradantur ut organica expositio totius doctrinae catholicae praebeatur, una cum introductione in methodum scientificae investigationis theologicae. Cyclus concluditur gradu academico Baccalaureatus vel alio congruo gradu academico in Statutis determinando.

b) secundum cyclum, specializationis, qui protrahitur per biennium seu quattuor semestria.

In eo disciplinae speciales secundum diversam specializationis indolem traduntur, ac seminaria et exercitationes habentur ad scientificae investigationis theologicae usum acquirendum.

Cyclus concluditur gradu academico Licentiae specializatae.

C) tertium cyclum, quo per congruum tempus scientifica formatio theologica perficitur, praesertim per dissertationis doctoralis elaborationem.

Cyclus concluditur gradu academico Doctoratus.

Art. 73. § 1. Ut quis Facultati Sacrae Theologiae adscribi valeat, oportet studia antea requisita absolverit ad normam art. 32 huius Constitutionis.

§ 2. Ubi primus Facultatis cyclus est triennalis, studens testimonium afferre debet de biennio philosophico apud probatam Facultatem Philosophicam vel Institutum rite absoluto.

Art. 74. § 1. Facultatis Sacrae Theologiae peculiare officium est curare scientificam formationem theologicam eorum, qui ad presbyteratum contendunt vel ad specialia munera ecclesiastica praeparantur.

§ 2. Ad hunc finem speciales etiam disciplinae, sacrorum alumnis accommodatae, praesto sint; immo opportune ab ipsa Facultate ad pastoralem formationem complendam institui potest «Annus pastoralis», qui post absolutum quinquennium institutionale ad presbyteratum requiritur et collatione specialis Diplomatis concludi potest.

Titulus II

DE FACULTATE IURIS CANONICI

Art. 75. Facultas Iuris Canonici, Latini vel Orientalis, disciplinas canonisticas in lumine legis evangelicae excolere ac provehere intendit, in iisdemque studentes altius instituere ut ad investigationem et magisterium formentur necnon ad peculiaria munera ecclesiastica obeunda praeparentur.

Art. 76. Studiorum curriculum Facultatis Iuris Canonici complectitur:

a) primum cyclum, saltem per annum seu duo semestria protrahendum, in quo studium impenditur generalibus Institutionibus Iuris Canonici, iisque disciplinis, quae ad superiorem formationem iuridicam requiruntur;

b) secundum cyclum, per biennium seu quattuor semestria protrahendum, qui integri Codicis luris Canonici altiori studio impenditur, addito studio affinium disciplinarum;

c) tertium cyclum, saltem per annum seu duo semestria protrahendum, quo iuridica formatio perficitur et dissertatio doctoralis elaboratur.

Art. 77. § 1. Quoad disciplinas in primo cyclo praescriptas, Facultas uti potest cursibus in aliis Facultatibus traditis, qui ab ipsa propriis postulatis respondentes agnoscantur.

§ 2. Secundus cyclus concluditur Licentia; tertius vero Doctoratu.

§ 3. Statuta Facultatis peculiaria requisita ad singulos gradus academicos consequendos definiant, ratione habita Ordinationum Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica.

Art. 78. Ut quis Facultati Iuris Canonici adscribi possit, oportet studia antea requisita absolverit ad normam art. 32 huius Constitutionis.

Titulus III

DE FACULTATE PHILOSOPHIAE

Art. 79. § 1. Facultas Ecclesiastica Philosophiae intendit problemata philosophica methodica investigatione perscrutari et, «patrimonio philosophico perenniter valido» (24) innixa, eorum solutionem naturali rationis lumine inquirere, atque cum christiana mundi, hominis et Dei visione cohaerentiam monstrare, relationes philosophiae cum theologia recta in luce ponendo. (24) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, n. 15: AAS 58 (1966), p. 722.

§ 2. Studentes dein ita instituere sibi proponit ut apti evadant ad magisterium aliaque congrua intellectualia munera obeunda necnon ad christianam promovendam culturam et ad fructuosum habendum dialogum cum hominibus nostri tempons.

Art. 80. In philosophia docenda serventur normae eam spectantes, quae in documentis Concilii Vaticani II continentur (25), necnon in recentioribus documentis Sanctae Sedis (26), quatenus etiam studia academica respiciunt.

Art. 81. Studiorum curriculum Facultatis Philosophiae complectitur:

a) primum cyclum, institutionalem, in quo, per biennium, seu quattuor semestria, cohaerens fit expositio variarum philosophiae partium, quae de mundo, homine et Deo tractant, necnon historiae philosophiae, una cum introductione in methodum investigationis scientificae;

b) secundum cyclum, inchoatae specializationis, in quo, per biennium seu quattuor semestria, specialibus disciplinis et seminariis consideratio philosophica profundius instituitur in aliqua philosophiae parte;

c) tertium cyclum, in quo, per congruum tempus, maturitas philosophica promovetur, praesertim dissertationis doctoralis elaboratione.

Art. 82. Primus cyclus concluditur Baccalaureatu, secundus Licentia specializata, tertius Doctoratu.

Art. 83. Ut quis Facultati Philosophiae adscribi possit, oportet studia antea requisita absolverit ad normam art. 32 huius Constitutionis.

Titulus IV

DE ALIIS FACULTATIBUS

Art. 84. Praeter Facultates Sacrae Theologiae, Iuris Canonici et Philosophiae, aliae Facultates Ecclesiasticae canonice erectae sunt vel erigi possunt, attentis Ecclesiae necessitatibus, ad peculiares fines obtinendos; cuius modi sunt:

a) altior investigatio quarundam disciplinarum maioris momenti ex disciplinis theologicis, iuridicis, philosophicis;

b) promotio aliarum scientiarum, imprimis scientiarum hominis, quae arctiorem nexum habeant cum disciplinis theologicis vel cum opere evangelizationis;

c) cultus quoque litterarum, quae peculiariter iuvent sive ad christianam Revelationem melius intellegendam, sive ad opus evangelizationis efficacius implendum;

d) praeparatio demum accuratior tum clericorum tum laicorum ad specialia munera apostolica rite exercenda.

Art. 85. Ad fines obtinendos in praecedenti articulo expositos, erectae iam sunt et gradus academicos auctoritate Sanctae Sedis ipsae per se conferunt eae, quae sequuntur, Facultates vel Instituta «ad instar» Facultatis:

- Archaeologiae Christianae,

- Biblicum et Orientis Antiqui,

- Historiae Ecclesiasticae,

- Litterarum Christianarum et Classicarum,

- Liturgiae,

- Missiologiae,

- Musicae Sacrae,

- Psychologiae,

- Scientiarum Educationis vel Paedagogiae,

- Scientiarum Religiosarum,

- Scientiarum Socialium,

- Studiorum Arabicorum et Islamologiae,

 - Studiorum Mediaevalium,

- Studiorum Ecclesiasticorum Orientalium,

- Utriusque Iuris (Canonici et Civilis).

Art. 86. Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica officium erit normas speciales opportune statuere pro his Facultatibus vel Institutis, sicut superioribus titulis factum est pro Facultatibus Sacrae Theologiae, Iuris Canonici et Philosophiae.

Art. 87. Etiam Facultates et Instituta, pro quibus normae speciales editae nondum sunt, propria Statuta conficere debent, quae sint conformia normis communibus in prima parte huius Constitutionis edictis, atque rationem habeant peculiaris naturae et finis proprii uniuscuiusque Facultatis vel Instituti.

NORMAE TRANSITORIAE

Art. 88. Praesens Constitutio valere incipiet a primo die anni academici MCMLXXX-MCMLXXXI, vel anni academici MCMLXXXI, secundum Kalendarium scholasticum variarum regionum.

Art. 89. Singulae Universitates vel Facultates propria Statuta recognita secundum hanc Constitutionem exhibere debent Sacrae Congregationi pro Institutione Catholica ante diem I mensis Ianuarii anno MCMLXXXI; secus ius gradus academicos conferendi ipso facto iis suspenditur.

Art. 90. In singulis Facultatibus studia ita ordinentur, ut studentes consequi valeant gradus academicos secundum normas huius Constitutionis, statim ac ipsa Constitutio vigere incipiat, salvis iuribus antea ab iisdem acquisitis.

Art. 91. Statuta approbanda erunt ad experimentum ita ut intra triennium ab approbatione perfici possint, definitivae approbationis consequendae causa.

Art. 92. Facultates, quae cum Auctoritate civili iuridicum nexum habent, longiore temporis spatio uti poterunt ad Statuta recognoscenda, probante Sacra Congregatione pro Institutione Catholica.

Art. 93. Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica munus erit, cum labente tempore adiuncta id postulaverint, mutationes in hanc Constitutionem inducendas proponere, ut Constitutio novis Facultatum Ecclesiasticarum postulatis iugiter accommodetur.

Art. 94. Vigentes in praesenti contra hanc Constitutionem leges vel consuetudines, sive universales sive particulares, etiam specialissima et individua mentione dignae, abrogantur. Item privilegia a Sancta Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa, quae eiusdem Constitutionis praescriptis contraria sint, omnino abrogantur.

Volumus demum ut haec Constitutio Nostra firma, valida et efficax semper sit suosque plenos et integros effectus obtineat, et ab omnibus, ad quos res pertineat, religiose servetur, contrariis quibusvis nihil obstantibus. Si quis autem, sciens vel insciens, secus egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xv mensis Aprilis, in Resurrectione D.N. Iesu Christi, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES PAULUS PP. II


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 7, pp. 269-299

(1) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesla in mondo hulus temporis Gaudium et spes, nn. 43 ss.: A. A. S. 58 (1966), pp. 1061 ss.

(2) Cfr. PAULI VI Adhort. Apost. Evangelii Nuntiandi, nn. 19-20: AAS 68 (1976), pp. 18 s.

(3) Cfr. Ibid., n. 18: AAS 68 (1976), pp. 17 s., et Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 58: AAS 58 (1966), p. 1079.

(4) Conc. Oecum. Vat. II, Declar. de Educatione christiana Gravissimum Educationis, n. 10: AAR 58 (1966), p. 737.

(5) A. A. S. 23 (1931), p. 242.

(6) A. A. S. 42 (1950), p. 387.

(7) Conc. Oecum. Vat. II, Declar. de Educatione christiana Gravissimum Educationis, n. l0: A. A. S. 58 (1966), p. 737.

(8) Ibid.

(9) Ibid., n. 11: A. A. S. 58 (1966), p. 738.

(10) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia In mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 62: A. A. S. 58 (1966), p. 1083.

(11) Cfr. IOANNES XXIII, Allocutio ad inchoandum Conc. Oecum. Vat. II: A. A. S. 54 (1962), p. 792; Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 62: A. A. S. 58 (1966), p. 1083.

(12) PAULI VI Epist. Le transfert ŕ Louvain-la-Neuve ad Magnifieum Rectorem Universitatis Catholieae Lovaniensis, d. 13 Sept. 1975 (cfr. rOsservatore Romano, d. 22-23 Sept. 1975); cfr. Nostras Litt. Enc. Redemptor Hominis, n. 19: AAS 71 (1979), pp. 305 ss.

(13) Conc. Oecum. Vat. II, Declar. de Educatione christiana Gravissimum Educationis, n. 11: AAS 58 (1966), p. 788.

(14) Cfr. PAULI VI Const. Apost. Regimini Ecclesiae universae, n. 78: AAS 59 (1967), p. 914.

(15) Cfr. PAULI VI Litt. Apost. motu proprio dat. Sedula cura: AAS 63 (1971), pp. 665 ss., et Pont. Commissionis Biblicae Decr. Ratio periclitandae doctrinae: AAS 67 (1975), pp. 153 ss.

(16) Cfr. Cone. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 25: AAS 57 (1965), pp. 29-31.

(17) Cfr. Conc. Oeeum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 59: AA.S 58 (1966), p. 1080.

(18) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, n. 24: AAS 58 (1966), p. 827.

(19) Conc. Oecum. Vat. II, Declar. de Educatione christiana Grassimum Educationis, n. 10: AAS 58 (1966), p. 737.

(20) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activ. miss. Ecclesiae Ad Gentes divinitus, n. 22: AAS 58 (1966), pp. 973 s.

(21) Cfr. Directorium ad ea quae a Conc. Vat. II de re oecumenica promulgata sunt exsequenda, Pars altera: AAS 62 (1970), pp. 705 ss.

(22) Cfr. praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum: AAS 58 (1966), pp. 817 ss., et Decr. de Institutione saeerdotali Optatam totius: AAS 58 (1966), pp. 713 ss.

(23) Cfr. praesertim PAULI VI Epist. Lumen Ecclesiae de S. Thoma Aquinate, 20 Nov. 1974: AAS 66 (1974), pp. 673 ss., et Sacrae Congr. pro Institutione Catholica Litteras: de institutione theologica (22 Febr. 1976); de Institutione canonistica (1 Mart. 1975); de institutione philosophica (20 Ian. 1972).

(24) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, n. 15: AAS 58 (1966), p. 722.

(25) Cfr. praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius: AAS 58 (1966), pp. 713 ss., et Declar. de Educatione christiana Gravissimum Educationis: .A.AS 58 (1966), pp. 728 ss.

(26) Cfr. praesertim PAULI VI Epist. Lumen Ecclesiae de S. Thoma Aquinate, 20 Nov. 1974: AAS 66 (1974), pp. 673 ss., et Sacrae Congr. pro Institutione Catholica Litteras de Institutione philosophica (20 Ian. 1972).

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top