The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOSEPH IN CALIFORNIA*

QUADAM PLAGA AB ARCHIDIOECESI SANCTI FRANCISCI
IN CALIFORNIA DETRACTA NOVA CONDITUR DIOECESIS
NOMINE SANCTI IOSEPH IN CALIFORNIA

 

Quoniam Episcopi dioecesani ita Ecclesiam suam regere debent, ut « bonum dominici gregis semper sit suprema ratio » (Chr. Dom., 25), idcirco, «ad dioecesium circumscriptiones quod attinet, decernit Sacrosancta Synodus ut, quatenus animarum bonum id exigat, quamprimum ad congruam recognitionem prudenter deveniatur, eas dividendo vel dismembrando . . . » (Ibid., 22). Hac de causa Archiepiscopus Sancti Francisci in California, quo facilius posthac efficaciusque provideretur fidelibus illic degentibus ac variarum potiorumque pastoralium curarum indigentibus, nuper non dubitavit, consulta Conferentia Episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, expetere ab hac Apostolica Sede ut, quadam detracta portione Ecclesiae suae, nova illic conderetur dioecesis. Nos igitur, cum constet eidem rei assentiri Venerabilem Fratrem Ioannem Jadot, Archiepiscopum titulo Zuritanum et in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus olim Delegatum Apostolicum, idemque consilium probari Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositis, necnon commune optatum in votis esse eorum quorum interest vel interesse censetur, at praesertim cum nihil Nobis sit antiquius quam Christifidelibus consulere, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris ea decernimus atque iubemus quae sequuntur. Ab archidioecesi Sancti Francisci in California distrahimus regionem, quae appellatur a Sancta Clara, ex eaque novam dioecesim Sancti Ioseph in California appellandam condimus, cuius fines omnino iis cohaerebunt, quibus praestituta lege civili circumscribitur memorata plaga, statuentes in urbe Sancti Ioseph, vulgo « San José », novae dioecesis sedem, dum templum ibi in honorem Sancti Patricii exstans evehimus ad cathedralis templi dignitatem, ita ut insignibus fruatur ac privilegiis ceterorum cathedralium templorum propriis. Episcopo autem pro tempore dioecesis nunc constitutae tum iura et honores tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus ceteri augentur et ligantur Episcopi eodem munere fungentes. Ipsum vero Episcopum novae dioecesis, quae quidem archidioecesi Sancti Francisci suffraganea erit, metropolitico subiicimus iuri Archiepiscopi pro tempore Sancti Francisci. Concedimus ut in hac nova Sancti Ioseph dioecesi, donec Capitulum cathedrale constituatur, dioecesani interea Consultores ad statutas normas eligantur. Iubemus ut novae dioecesis mensa episcopalis constet emolumentis Curiae et stipibus fidelium atque iusta portione sibi obventura e divisione bonorum archidioecesis Sancti Francisci iuxta can. 1500 C.I.C. sedulo facienda. De iis, quae ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum sacri canones serventur iuris communis tum normae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » tum etiam peculiares normae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica editae. Lege etiam sancimus ut ibi, constitutione dioecesis Sancti Ioseph ad effectum deducta, sacerdotes censeantur Ecclesiae adscripti in qua ecclesiasticum habent officium vel beneficium ; ceteri clerici necnon Seminarii alumni ei addicantur dioecesi, intra cuius fines legitimum habent domicilium. Praecipimus ut actorum documenta, quae aut ad novam Ecclesiam eiusve clerum aut ad fideles aut etiam ad bona temporalia pertinent, a Curia archidioecesis Sancti Francisci ad curiam dioecesis Sancti Ioseph transmittantur, ut in condendo ibi tabulario serventur. Quae hic statuta decrevimus, ea exsequatur Venerabilis Frater Pius Laghi, Archiepiscopus titulo Maurianensis et in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus Delegatus Apostolicus, quem Nos deputamus debitisque instruimus facultatibus una cum libertate talis officii subdelegandi viro in ecclesiastica dignitate constituto, salvo utcumque officio curandi ut, exaratis actorum documentis, certa et vera singulorum exempla, sueto more subscripta et impresso sigillo obsignata, Sacrae Congregationi pro Episcopis mittantur. Has Apostolicas Litteras sub plumbo expeditas volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 4, pp. 249-251

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top