 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HAIDUDOROGHENSIS*
IN IURISDICTIONEM EPARCHIAE HAIDUDOROGHENSIS OMNES PERPETUO ATQUE STABILITER
REDIGUNTUR CHRISTIFIDELIBUS RITUS BYZANTINI IN UNIVERSA HUNGARIA COMMORANTES
Summis Pontificibus, de universa Ecclesia sollicitis seu in spiritale omnium
fidelium bonum semper intentis, curae etiam fuit Eparchias in variis Nationibus
condere conditasque ita tueri, ut et fidelibus Byzantini ritus apte
auxiliarentur in suo ipsorum ritu servando ac profitendo. Quod ad praeclaram
Byzantini ritus Eparchiam Haidudoroghensem in Hungaria attinet, quam quidem anno
MCMXII Pius X Sanctus Decessor Noster condidit atque ut suffraganeam
archidioecesi Strigoniensi subiecit, compertum etiam habemus eam ipso anno
MCMLXVIII, cum iam satis crevisset, ab Apostolica Sede impetravisse ut, quotquot
in Hungaria commorantes fideles Hungari Byzantinum ritum tuerentur, ii omnes ad
tempus in ius eius redigerentur. Nuperrime vero, cum Venerabilis Frater Noster
S. R. E. Cardinalis Consilii pro publicis Ecclesiae negotiis Praefectus, de
certis eius progressibus rettulisset, decrevimus memoratam Eparchiam novo nunc
ac maiore honore insigniendam esse. Nos igitur, optatum explentes omnium quorum
magis interest, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras
Christifideles ipsius Byzantini ritus in universa Hungaria degentes in ius et
iurisdictionem Eparchiae Haidudoroghensis perpetuo atque stabiliter omnes
redigimus, firmis tamen iuribus Exarchatus Apostolici Miskolcensis propriis. Has
Nos Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN S. Congr. pro Eccl. Orient. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 7, pp. 985-986
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|