The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TORONTINA SLOVACHORUM BYZANTINI RITUS*

PRO SLOVACHIS FIDELIBUS RITUS BYZANTINI IN CANADIA
COMMORANTIBUS EPARCHIA SANCTORUM CYRILLI ET METHODII
CONSTITUITUR APOSTOLICAE SEDI IMMEDIATE OBNOXIA

 

Apostolicae Sedis, studiosissime in spiritale omnium fidelium bonum intentae, mos est, cum tempus necessitasque postulat, in variis orbis terrarum locis Eparchias constituere constitutasque ita tueri, ut et ipsis Christifidelibus ritum Byzantinum profitentibus faveat in eoque servando congruenter auxilietur. Hac de causa, quo magis in dies Christianus foveatur progressus Slovachorum fidelium ritus Byzantini in Canadia degentium curaque Visitatoris Apostolici usque in praesens fruentium, existimamus iis magis consentanea ratione esse consulendum, neque aliter ceteroquin sentimus de memorato Visitatore Apostolico, qui, adhuc Episcopus Ecclesiae titulo Tzernicensis, ipse primus erit eorum sacrorum Antistes plenoque iure pastor. Nos igitur hisce nunc Litteris de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae pro omnibus fidelibus Slovachis ritus Byzantini in Canadiensi Natione commorantibus Eparchiam Sanctorum Cyrilli et Methodii, cuius illic sedes erit in urbe Toronto, condimus eamque Apostolicae huic Sedi immediate obnoxiam esse volumus sicque iubemus. Denique has Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse Nos certe volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 3, p. 220

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top