The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ORLUANA*

NOVA DIOECESIS IN NIGERIA NOMINE
ORLUANA LEGITIMO CONDITUR IURE

 

Nuperius quidem exoptantes Venerabiles Fratres Nostri Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizationi praepositi ut convenientius prospiceretur Ecclesiae operi atque apostolatui in Nigeriae natione Catholicorum iam communitatibus insigniter florente suaderi Nobis censuerunt ut ex quibusdam ibi locis praesertim ad dioecesim Overriensem pertinentibus nova excitaretur sui iuris dioecesis. Nos autem probe cum noverimus idem consilium universis omnino placere quorum intersit hasce per Litteras de potestatis Nostrae Apostolicae plenitudine decernimus ea fierique iubemus quae sequuntur. Territorium inter limites civilis administrationis vulgo Local Government Authority  situm atque ex quattuor Local Government Councils compositum vulgari nomine Orlu, Oru, Nkwerre Isu et Ideato necnon territorium paroeciae Sancti Gregorii in Uli civiliter in statu Anambra locatum sed ad dioecesim Overriensem pertinens — ab eadem dioecesi Overriensi distrahenda in novamque dioecesim Orluanam appellatione contrahenda curamus, quam simul Archidioecesi Metropolitanae Onitshaensi suffraganeam legitime subnectimus. Episcopalem novae huius dicionis sedem in urbe Orlu constituimus templumque ibi exstans Deo ipsi sub Sanctissimae Trinitatis titulo dicatum declaramus Nos cathedralem aedem atque statuimus ut pro canonicis destinentur consultores dioecesani ad iuris canonici normam. Quae demum hic praescripsimus ea volumus ad certum adducantur effectum a Venerabili Fratre Carolo Curis, Archiepiscopo titulo Medelitano Apostolicoque in Nigeria Pro Nuntio, aut a presbytero per eum rite delegato, necessariis et opportunis concessis facultatibus. Peracto denique hoc negotio exaratisque rerum gestarum documentis, certa omnium exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione transmittentur consueta ratione signata sigilloque munita. Has Litteras Apostolicas tam nunc quam in posterum tempus ratas esse iubemus contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Novembris anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 2, pp. 147-148

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top