 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SOROTIENSIS*
QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIA TOROROËNSI IN UGANDA DETRACTIS, NOVA
CONDITUR DIOECESIS SOROTIENSIS NOMINE
Ad spiritualem provehendam salutem Christifidelium intra fines dioecesis
Tororoënsis in Uganda degentium necnon ad eorum aptius consulendum regimini ab
hac Apostolica Sede est antea postulatum ut nonnulla territoria a dioecesi, quam
diximus, seiuncta novam constituerent Ecclesiam. Nos igitur re mature perpensa,
auditis eorum, quorum interest, votis, de sententia Venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi sunt, Nostra summa potestate
sequentia decernimus. A dioecesi Tororoënsi territoria districtuum civilium, qui
vulgo Soroti et Kumi nuncupantur, separamus hisque novam condimus dioecesim
Sorotiensem appellandam quam, metropolitanae Sedi Kampalaënsi subiectam
atque Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de PropagandaFide
iurisdictioni obnoxiam, constituimus. Insuper sedem Episcopi huinsce novae
dioecesis in civitate vulgo Soroti ponimus eiusque vero magisterii cathedram in
templo ibidem exstante, Deo dicato in honorem beatae Mariae Virginis sub titulo
Immaculatae Conceptionis, quod igitur ad cathedralis Ecclesiae dignitatem
evehimus, cum debitis iuribus. Cetera omnia ad ius Canonicum perficiantur ad
amussim. Ea autem quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater
Henricus Lemaître, Archiepiscopus titulo Tungrensis et in Uganda Apostolicus
Pro-Nuntius, vel ab eo delegatus vir in sacra dignitate constitutus. Re vero
peracta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur, rite subscripta
atque sigillo impressa. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas
esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri tertio.
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Collegii Decanus
|
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro
Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 3, pp. 221-222
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|