The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VIRIDARIENSIS*

QUIBUSDAM DEMPTIS E CORUMBENSI DIOECESI IN
BRASILIA LOCIS EX INTEGRO NOVA CONDITUR IBIDEM
DIOECESIS VIRIDARIENSIS POSTHAC NUNCUPANDA

 

Spiritalibus necessitatibus usque augescentibus creditae sibi communitatis ecclesialis quo certius in posterum pleniusque prospiceretur, Venerabilis Frater Onuphrius Candidus Rosa Episcopus videlicet dioecesis Corumbensis in Brasilia, postquam rite quidem Conferentiam percontatus Episcopalem est eiusdem illius nationis, huic suasit Apostolicae Sedi ut deminutis ipsis dicionis suae finibus nova inde constitueretur iuris sui dioecesis. Quod praeterea providum omnino consilium cum ipsi Nos vidissemus usquequaque probari tum Venerabili Fratri Carmelo Rocco Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia et Apostolico in Brasilia Nuntio tum Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praesidentibus, decrevimus multis sane de iustisque causis obsequi fas esse propositae ita sententiae ac dioecesis novae effectioni. Quocirca Apostolicae potestatis Nostrae usi plenitudine harum Litterarum vi statuimus fierique ea iubemus quae infra nominatim describantur. A Corumbensi dioecesi integram segregandam censemus plagam ad quam secundum leges civiles ibidem vigentes municipia nunc ipsum pertinent vulgari sermone vocata : Jardim, Anastacio, Aquidauna, Bela Vista, Bonito, Caracol, Guia Loper da Laguna, Miranda, Nioaque et Pôrto Murtinho ; quibus ex sic locis seiunctis dioecesim condimus posthac scilicet Viridariensem appellandam, eiusdem profecto limitibus circumscriptam quibus memorata modo municipia simul sumpta definiuntur. Novensilis autem huius dioecesis episcopalem sedem in urbe reponimus vulgo dicta « Jardim » ubi templum Deo ad honorem Beatae Mariae Virginis Fatimensis consecratum attollimus ad gradum dignitatemque ecclesiae cathedralis, cui ipsi simulque Viridariensi Episcopo universa attribuimus insignia ac privilegia honores et iura quibus aequaliter perfruuntur ceterae episcopales ecclesiae necnon earum Pastores ad iuris communis praecepta ; officia vero et onera eodem tempore ei imponimus quibus ceteri pariter obstringuntur Episcopi simili munere fungentes. Illum insuper Episcopum novae dioecesis, quae iam nunc suffraganea creatur archidioecesis Campi Grandis, item metropolitico subicimus iuri Archiepiscopi pro tempore ipsi Campi Grandis. Ad haec insuper concedimus maiori honestati utilitatique communitatis Viridariensis consulere cupientes ut in ea cathedrale Capitulum instituatur ex consuetudine ea in regione obtinente ex regulis suo tempore aliud per decretum quae prodierint; quamdiu vero deerit canonicorum Capitulum dioecesi, pro illis congregetur dioecesanorum coetus Consultorum. Praecipimus dein ut novae dioecesis episcopalem mensam efficiant Curiae emolumenta necnon christifidelium stipes tum etiam aequa portio ei obveniens divisis Corumbensis dioecesis bonis, sicut fieri oportebit secundum canonem 1500 C.I.C. Ad tironum candidatorum ad sacerdotium quod attinet educationem et institutionem, volumus tam observari canones sacros iuris communis quam normas Decreti Concilii Vaticani Secundi «Optatam totius» et peculiares leges a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica latas. Lectiores autem seminarii alumni Romam praemittantur philosophicis et theologicis perficiendi disciplinis necnon ipsi etiam sacerdotes studiorum complendorum gratia apud Pontificium Collegium Pium Brasiliense degentes. Cum primum Viridariensis ad effectum deducta erit dioecesis constitutio, eo ipso facto sacerdotes Ecclesiae illi habeantur adscripti in cuius finibus aut beneficium retinent aut officium ecclesiasticum; reliqui vero clerici sacrorumque alumni sunto Ecclesiae eidem incardinati vel iam aliquando incardinentur in cuius finibus legitimum habent domicilium. Iubemus proinde ut singulorum actorum documenta, quae simul ad novam communitatem ecclesialem eiusve clerum aut fideles simul ad bona temporalia pertinent, ex Curia Corumbensi diligenter ad Viridariensem curiam deferantur ubi in tabulario deinde conficiendo adserventur. Quae tandem singillatim hic praestituimus, Venerabilis Frater Carmelus Rocco plene exsequitor, Archiepiscopus id est titulo Iustinianopolitanus in Galatia et in Brasilia Apostolicus Nuntius, quem ideo ad id deputamus consentaneisque instruimus facultatibus una cum potestate talis muneris concredendi alii in ecclesiastica dignitate viro constituto, dummodo alteruter, cum exarata fuerint actorum documenta, eorum curent certa veraque exempla solito modo subscripta et sigillo munita ad Sacram Congregationem pro Episcopis transvehenda. Has denique Litteras Apostolicas sub plumbo expeditas tam nunc quam postea ratas plane esse volumus, contrariis rebus quibusvis haudquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Ianuarii anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 6, pp. 445-447

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 

top