 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CANADA ATQUE FOEDERATAE CIVITATES AMERICAE SEPTEMTRIONALIS*
EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS ARMENII IN
DICIONE CANADENSI ET IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
CONSTITUITUR
Divini Pastoris imaginem imitari cupientes, quem Sacrae Litterae (cfr. Ez.
34, 1-16 ; Io. 10, 1-18) ovium gregis studiosissimum describunt, maxima cum cura
Christi asseclis singularum Ecclesiarum consulimus, iis vero praesertim qui,
ob varios eventus patriae finibus relictis, luporum rapacium insidiis perire
periclitantur. Cum igitur condicionem cognitam habeamus catholicorum Armeniorum
in Canada et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis degentium,
cumque Venerabilibus Fratribus Nostris Sacrae Congregationi pro Ecclesiis
Orientalibus praepositis, Armeniorum Patriarchae cum suo Synodo, necnon Praesidi
Conferentiae Episcopalis utriusque, quam supra memoravimus, dicionis, visum sit
esse prospiciendum per Apostolicum Exarchum, Nos re bene reputata, Nostra usi
suprema auctoritate, Exarchatum Apostolicum constituimus pro catholicis ritus
Armenii in Canada et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis
commorantibus. Exarchi erit consultores, qui sibi adsint, eligere una cum
Syncello, et iuvenes in sortem Domini vocatos in Seminario Minore ibi condendo
instituere et sacerdotio initiare. Mensa exarchalis, quae dicitur, efficietur
sive pecunia quam populus dabit, sive statutis tributis paroeciarum ritus
Armenii, sive reditibus bonorum Exarchatus, sive denique certo subsidio, quod
Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus et Patriarchatus administratio
suppeditabunt. Has autem Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus, ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis, quorum res est,
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN S. Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef. |
Godefridus Mariani,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 1, pp. 6-7
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
|