The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TORITENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A METROPOLITANA ECCLESIA
IUBAňNSI, NOVA CONDITUR DIOECESIS TORITENSIS APPELLANDA

 

Quo aptius spirituali bono atque regimini Christifidelium intra fines archidioecesis IubaŽnsis in Sudania degentium provideretur, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest votis, censuerunt nuper, nonnullis detractis ab eadem Ecclesia territoriis, novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, qui omnia consilia et curas eo conferimus ut Evangelium Domini ubique terrarum expeditius possit propagari, talem sententiam ratam habentes, haec summa Apostolica Nostra decernimus potestate. Ab archidioecesi IubaŽnsi distrahimus territoria districtuum civilium qui vulgo Torit et Kapoeta nuncupantur, ex iisque novam condimus dioecesim Toritensem appellandam, quam metropolitanae Ecclesiae IubaŽnsi subicimus atque iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus. Praeterea episcopalem sedem in urbe ę Torit Ľ poni, cathedram vero in eiusdem urbis templo collocari iubemus, quod simul ad cathedralis gradum atque dignitatem attollimus. Haec quae praescripsimus ad exitum perducet Venerabilis Frater Ioannes Moretti, Archiepiscopus titulo Vartanensis atque in Sudania Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Maii, anno Iubilaei Recuperatae Salutis millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia,
Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 1, pp. 13-14

 

© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 

top