 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
INTERAMNENSIS - NARNIENSIS ET AMERINA*
DIOECESES INTERAMNENSIS NARNIENSIS ET AMERINA AEQUE
PRINCIPALITER CONIUNGUNTUR
Quoniam ipsum statuit Concilium Vaticanum Secundum ut firmiore consilio
dioeceses per orbem terrarum coniungerentur aut seiungerentur, quo nempe plenius
certiusque prospiceretur spiritali commoditati Christifidelium in eis degentium
faciendum omnino est visum ut de communitatibus Interamnensi Narniensi et
Amerina tale quiddam susciperetur, cum priores binae iam plures annos iure
cohaererent Amerina vero diutius concrederetur Admnistrationi Apostolicae ipsius
Ordinarii Interamnensis et Narniensis. Exceptis igitur sententiis locorum
Ordinariorum Conferentiae Episcopalis regionis Umbriae, quorum scilicet maximi
intererat, atque perspectis consiliis Venerabilis Fratris Nostri S. R. E.
Cardinalis Sacrae Congregationis pro Episcopis Praefecti, et suppleto consensu
quatenus opus erat, eorum ad quos res pertinebat aut ad se rem pertinere qui
censebant, Nos pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine harumque
Litterarum virtute sic inter se cathedrales ecclesias Interamnensem, Narniensem
et Amerinam aeque principaliter devincimus ut unus idemque sacrorum Antistes
cuique communitati praesit atque ipse Episcopus Interamnensis, Narniensis et
Amerinus simul existimetur re veraque sit ; qui deinde Praesul sacer beneficia
unius dioecesis presbyteris alterius communiter conferre possit. Decreta autem
haec Nostra ut rite in effectum deducat, Venerabilem Fratrem Bartholomaeum
Sanctum Quadri Archiepiscopum Mutinensem destinamus, cui facultates necessarias
et opportunas tribuimus etiam subdelegandi, ad negotium de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, imposito simul onere ad Sacram
Congregationem pro Episcopis quam primum transmittendi verum exemplar actus ita
factae exsecutionis. Contrariis quibusvis rebus minime obstantibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Septembris, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
SEBASTIANUS Card. BAGGIO S. Congr. pro
Episc. Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 1, pp. 14-15
© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana
|