Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OSTIENSIS*

IN OSTIENSI DIOECESI CATHEDRALE COLLEGIUM RESTITUITUR

 

Si quis in naturam collegiorum Canonicorum, seu Capitulorum cathedralium inspiciat, is sane deprehendet ob id fuisse potissimum condita talia collegia, ut non solum Canonici sacris Praesulibus singularum dioecesium consilio et opera assisterent, sed etiam ut cultum summo Deo caelitibusque publice reddendum curarent : nempe per sacrorum celebrationem, per caeremoniarum splendorem, perque religiosae institutionis promotionem : quae omnia, si recte agantur, iusto honori immortali Deo cedere possunt. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Hugo S. R. E. Cardinalis Poletti, Administrator Apostolicus dioecesis Ostiensis, iam ab Nobis petierit ut restituta sacra aede S. Aureae etiam cathedrale collegium restitueremus, Nos explorato quid de re Sacra Congregatio pro Clericis sentiret, bene fieri censuimus, si tanti Viri expostulationem admitteremus : semper enim sollemne Nobis quidquid in Dei honorem et gloriam initur. Quae cum ita sint, re bene reputata, eorum omnium consensum supplentes qui in hoc negotio aliquid iuris habeant vel se habere putent, apostolica potestate sequentia decernimus. Cathedrale collegium Canonicorum Ostiense qui vario casu perierat, in pristinum restituimus ; quod Archipresbytero constabit atque undecim Canonicis. Accedent sex Mansionarii. His omnibus autem respondent duo de viginti officia ecclesiastica congruis dotata bonis. Iura vero et privilegia quae Canonicis debentur iuxta leges canonicas, haec omnia et Canonicis Ostiensibus deferuntur. Statuimus praeterea ut Statuta capitularia conscribantur, quae fideliter serventur. Ceterum, haec Nostrae voluntatis documenta Venerabilis Frater Noster Hugo Cardinalis Poletti exsequenda curet, vel quem ipse legaverit, atque sincerum exemplum actae restaurationis Sacrae Congregationi pro Clericis transmittat. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SILVIUS Card. ODDI
S. Congr. pro Clericis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Iosephus Cattani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 6, pp. 547-548

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana