The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS BLAIRENSIS*

DETRACTIS INSULIS VULGO «ANDAMANS» ATQUE
«NICOBAR» AB ARCHIDIOECESI RANCHIENSI, NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS «PORTUS BLAIRENSIS» NOMINE

 

Ex quo Christus, perfecto redemptionis opere, misit Apostolos suos dicens : « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae »(Mc 16, 15), ex eo sane tempore neque Evangelii praecones defuerunt, per quos sermo Dei curreret et clarificaretur (cf. 2 Thess 3, 1), neque firmum Dei praesidium, quo illorum infirmitas confortaretur. Ita divina providentia factum est, ut non solum omnes populi de Christi religione audirent, sed et multi christianam sapientiam amplecterentur. Quod profecto ut in Ranchiensi archidioecesi felicius cederet, in Indiae finibus, visum est bene fieri, si Insulis vulgo « Andamans » atque « Nicobar » ab archidioecesi Ranchiensi detractis, nova ibidem dioecesis conderetur sui iuris. Quam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum sententiam probantes; item opinionem eorum quorum interest ; territorium Insularum quas memoravimus ab Ecclesia Ranchiensi separamus atque in dioecesis formam redigimus Portus Blairensis cognominandae atque eidem metropolitanae Sedi suffraganeae a qua ceu fonte defluxit. Templum eius cathedrale erit sacra aedes quae in urbe Portus Blairensis princeps est, in qua praeterea Episcopus tamquam in Sede commorabitur. Cetera vero quae ad novae dioecesis constitutionem respiciant, omnino iure Canonico temperentur. Ultimum, haec omnia Venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus atque in India Apostolicus Pro-Nuntius exequi curabit, vel quem ipse legaverit. Re vero acta, documenta exarentur atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altera et vicesima mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 DERMOT J. RYAN, Archiep. Dublinen.
S. Congr. pro
Episcopis pro-Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Iosephus Cattani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 11, pp. 946-947

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top