|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTISSIMI SALVATORIS MARIANOPOLITANAE*
EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS GRAECIS MELKITIS CATHOLICIS IN CANADA
COMMORANTIBUS AD GRADUM ET DIGNITATEM EPARCHIAE SEDI APOSTOLICAE IMMEDIATE
UBIECTAE PROVEHITUR, TITULO SANCTISSIMI SALVATORIS MARIANOPOLITANAE
APPELLANDAE
Beati Petri Successores nullum relinquere solemus intentatum consilium quo
populi Dei portionibus ad pleniorem maturitatem prosperitatemque contendentibus
valide subveniatur ac provide consulatur. Cum ergo Exarchatus Apostolicus pro
fidelibus Graecis Melkitis catholicis in Canada commorantibus haud parva
susceperit incrementa iamque in condicionibus versetur ut ad eparchiae gradum
extollatur, duximus diutius non esse differendam eiusdem Exarchatus elevationem
in eparchiam. Quam ob rem, suffragante Pro-Nuntio Apostolico una cum Conferentia
Episcopali eiusdem Nationis, annuentes precibus Patriarchae Graecorum Melkitarum
Catholicorum atque audita sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum negotiis
sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus praepositorum, Nos, suprema
Nostra usi potestate, Exarchatum Apostolicum pro fidelibus Graecis Melkitis
catholicis in Canada commorantibus ad gradum dignitatemque eparchiae Sedi
Apostolicae immediate subiectae provehimus, titulo Sanctissimi Salvatoris
Marianopolitanae appellandae, additis iuribus obligationibusque novae
iuridicae condicioni adnexis. Ad alia quod attinet : nempe eparchiae
administrationem, cleri et populi singula iura atque onera sicque porro, ius
Orientale perquam diligenter observetur, eis praesertim consideratis quae
edicuntur Litteris Apostolicis « Cleri sanctitati » die secundo mensis Iunii
anno MCMLVII datis et quidem canonibus a 392 ad 526. Contrariis minime
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Septembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN S. Congr. pro
Eccl. Orient. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 105-106
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|