The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CANADA*

IN CANADA CONSTITUITUR EPARCHIA
PRO MARONITIS IBI COMMORANTIBUS

 

Fidelium illorum ritus Antiocheni Maronitarum, qui ex omni Medio Oriente, praesertim e Libano, in Canadensem regionem immigravissent, haec beata Petri Sedes, sic ut Pariarchatus Antiochenus Maronitarum, semper quidem causam gesserunt ; idque summa diligentia ac sollicitudine, cum sint illi gregis Christi pars egregia. Nunc autem, quandoquidem sive Conferentia Episcopalis Canadensis, sive idem Venerabilis Frater Patriarcha Maronitarum, sive Apostolicus Pro-Nuntius bene fieri iudicaverunt, si ibi loci Eparchia propria in commodum eorundem fidelium conderetur ; Nos tum iis consideratis, quae Decretum Concilii Vaticani II De Ecclesiis Orientalibus catholicis , n. 4, praecipit, tum iis, quae Sacra Congregatio de re proposuit, apostolica Nostra potestate haec statuimus. Eparchiam pro fidelibus ritus Antiocheni Maronitarum in Canada commorantibus constituimus, cuius erit titulus seu appellatio : Eparchia S. Maronis Marianopolitana Maronitarum, eritque huic Apostolicae Sedi immediate subiecta. Eius sedes in urbe Marianopoli collocabitur ; mensam efficient tum pecunia a fidelibus sponte oblata, tum tributa paroeciarum, tum reditus bonorum ad Eparchiam pertinentium. Ceterum, Consultores eparchiales ad normam iuris deligantur, qui Praesuli adsint ope consilio. Huius autem iura, sic ut Eparchiae, describuntur in Litteris Apostolicis Cleri sanctitati , a can. 392 ad can. 466. Haec autem voluntatis Nostrae documenta Venerabilis Frater Angelus Palmas exsequi curabit sive ipse sive per alium, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Negotio vero confecto, acta scribantur, et sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 10, pp. 1099-1100

 

Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top