The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLORENTIAE*

VICARIATUS APOSTOLICUS FLORENTIAE
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR

 

Quo expeditius quidem pleniusque Evangelii nuntiandi opus inter populum Rei Publicae Columbianae, immo nominatim civili degentem in regione cui appellatio Caquetá, prosperari posset, Venerabilis Frater Iosephus Aloisius Serna Alzate Episcopus titulo Cartennitanus ipseque Vicarius Apostolicus Florentiae, cum ea scilicet de re Conferentiam Episcopalem Columbiae rite esset percontatus sententiamque accepisset faventem, intento studio ab hac flagitavit Apostolica Sede ut, latissimis sane eiusdem Vicariatus Apostolici finibus divisis contractisque, nova ibidem excitaretur dioecesis. Nos ipsi proinde, auditis suo tempore tam Consilio pro Publicis Ecclesiae Negotiis quam Congregatione pro Gentium Evangelizatione declaratoque iudicio secundo Venerabilis Fratris Angeli Acerbi, Archiepiscopi titulo Zellensis ac Nuntii Apostolici eandem apud civitatem Columbiae, totam hanc rem et rationem plurimum spiritali illic habitantium Christifidelium commoditati profuturam rati perlibenter preces sic admotas suscipimus propositumque illud iubemus ad effectum, prout singillatim iam continuo describetur, deduci. Suppleto, quatenus id opus est, eorum consensu omnium quorum interest aut qui sua interesse adserunt, de plenitudine Apostolicae potestatis Nostrae, segregamus a Vicariatu Apostolico Florentiae loca illa quae complectuntur municipia ita vulgari sermone nuncupata : Florencia, Montañita, Paujil, Belén, Doncello et Puerto Rico, necnon partitiones — « corregimientos departamentales » vocatas — sic pariter vulgo nominatas : Morelia, San José del Fragua, Curillo, Puerto Milán, Valparaíso et Albania, tum denique etiam regiones sive ita dictas « inspecciones departamentales » quibus nomina haec : Solita, Maguaré, Puerto Manrique, Santuario, Norcasia-Para et La Unión Peneya. Quibus universis ex tali modo decerptis locis novam componimus iure dioecesim, in posterum videlicet Florentiae appellandam, iisdem locorum finibus terminatam et circumscriptam quibus singillatim memorata modo loca civilesque diciones continebantur adhuc, eamque legitime harum Litterarum virtute constituimus atque condimus. Sedem vero episcopalem sic conditae dioecesis novae in urbe collocamus, vulgo Florencia, ubi templum Deo dicatum in honorem Beatissimae Mariae Virginis celeberrimo titulo invocatae « Nuestra Señora de Lourdes » ad gradum evehimus dignitatemque Ecclesiae Cathedralis cui ipsi eiusque pro tempore Episcopo omnes honores et insignia, privilegia et iura tribuimus quibus ceterae pariter episcopales sedes atque earum Pastores sacris ex canonibus fruuntur; Ordinarium autem Episcopum iisdem oneribus obstringimus et obligationibus quibus ceteri eiusdem gradua et auctoritatis devinciuntur. Volumus praeterea Florentiae dioecesim hanc suffraganeam subiacere metropolitanae Ecclesiae Ibaguensi eiusque Episcopum pro tempore metropolitico iuri subicimus Archiepiscopi Ibaguensis simulque praecipimus ut Pastori ipsi sic effectae communitatis validum proprio in regimine adiutorium concedatur per Collegium Consultorum ad normam iuris quam primum instruendum. Congruae ac dignae sustentationi Praesulis novae huius ecclesiasticae dicionis provideatur e Curiae emolumentis, fidelium stipibus, dote a civili Regimine danda, atque etiam portione ei obtingente ex bonorum divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quae hucusque pertinuerunt ad Vicariatum Apostolicum Florentiae. De seminarii exstruendi ibi agendique ratione necnon de sacrorum alumnorum institutione adservari iubemus normas iuris communis, ante oculos regulis praesertim constitutis ac normis quas Congregatio pro Institutione Catholica ediderit ; selectos vero iuvenes, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendos, Romam ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe mitti. Quod insuper ad novae dioecesis regimen spectat, bonorum ecclesiasticorum curam, Administratoris dioecesani sede vacante electionem aliaque id genus, ad amussim singula servantor ea quae sacri praescribunt canones. Ut primum Florentiae dioecesis peracta erit legitima erectio, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censebuntur in cuius finibus ecclesiasticum detinent officium ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones manebunt incardinati aut rite incardinabuntur Ecclesiae in cuius finibus legitimum habent domicilium. Acta insuper et documenta quae erectae dioecesis clericos et fideles et bona temporaria respiciunt de Curia memorati Vicariatus Apostolici in Curiam novae constitutae circumscriptionis ecclesiasticae diligenter transvehentur ibidem quae in tabulario rite condendo condantur. Primum dein Episcopum Ordinarium huius novae dioecesis Florentiae destinamus Venerabilem Fratrem Iosephum Aloisium Serna Alzate, adhuc Episcopum titulo Cartennitanum Vicariumque Apostolicum Florentiae quem ideo omnibus Ecclesiae istius titularis vinculis liberamus. Tandem ad haec Nostra exsequenda consilia nominamus praedictum Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi, Archiepiscopum titulo Zellensem necnon Apostolicum Nuntium in Columbia, cui necessarias cunctas et opportunas concedimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere simul iniuncto remittendi ad Congregationem pro Episcopis verum fidemque faciens exemplar actus ipsius peractae exsecutionis. Quae quidem singula mandata vim suam exserere volumus tam nunc quam posthac, quibuslibet rebus causisve minime gentium obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die nono mensis Decembris anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri ottavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 5, pp. 401-403

 

© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana

 

top