The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SINUS TORTUOSI*

DISTRACTIS QUIBUSDAM AB ARCHIDIOECESI SYDNEYENSI
TERRITORIIS NOVA DIOECESIS SINUS TORTUOSI VOCITANDA CONDITUR

 

Quippe cum aeternam ad gregis dominici salutem suis in locis certius praestandam eiusque gubernationem tota in Australia ipsa aptius ordinandam arbitrati essent tum Venerabilis Frater Eduardus Beda Clancy, Archiepiscopus Sydneyensis, tum universa cum eo Conferentia Episcopalis eiusdem nationis omnino iam oportere dicionis Sydneyensis perlatos fines contrahi immutarique ut inde nova quaedam dioecesana communitas constitueretur, preces nuper hanc in sententiam Apostolicae Sedi moverunt, quo citius ac plenius idem illud adsequerentur propositum. Qui vero Patres Cardinales negotiis praesunt auctoritate Congregationis pro Episcopis, quique tunc apud Civitatem Australianam munus implebat Pro-Nuntii Apostolici, re mature quidem ponderata exceptisque omnium quorum referret opinionibus pariter consenserunt memoratam partitionem constitutionem fieri usquequaque debere. Nos ideo tanto fidentius iam ipsi rei adsentimur et quae singula continuo descripta et praecepta sequuntur iubemus Nos pro Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine effici in actumque prorsus deduci. Ab Archidioecesi Sydneyensi loca illa separamus quae vulgari sermone appellantur : Warringah S., Manly M., Willoughby M., Ku-ring-gai M., Hornsby S., City of Gosford et Wyong S., ex iisque sic rite seiunctis novam creamus et condimus dioecesim posthac Sinus Tortuosi vocitandam, cuius novae ecclesiasticae circumscriptionis iidem profecto fines sunto quibus antehac septem illa municipia continebantur. Sedem porro novensilis huius dioecesis in urbe vulgo St. Ives esse censemus atque sacram aedem inibi exstantem Deo sub titulo mysterii Corporis Christi dicatam Episcopi habere Cathedram volumus idcircoque esse Cathedrale Sinus Tortuosi templum ac frui propterea insignibus cunctis et privilegiis quibus ceterae cathedrales per orbem ornantur ecclesiae. Suffraganeam facimus dioecesim Sinus Tortuosi Archidioecesis Sydneyensis eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sydneyensis subicimus. Mensam episcopalem novae dioecesis Sinus Tortuosi constituunto Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio ei obtingens ex partitione, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici, facienda ipsorum bonorum quae adhuc mensae episcopalis archidioecesis Sydneyensis fuerunt. Episcopum autem pro tempore Sinus Tortuosi iuribus privilegiis atque honoribus augeri iubemus quibus reliqui pariter dioecesani Episcopi decorentur, at oneribus et obligationibus etiam obstringi quibus alii item per orbem locorum Antistites ligentur. Ut Pastori sic constitutae dioecesis in proprio regimine validum aliquod tribuatur auxilium, praecipimus ut Collegium Consultorum ex iuris regula quam primum instituatur. De sacrorum dein alumnorum educatione servanda esse ducimus iuris communis singula praescripta, ante oculos potissimum constitutis normis Decreti Concilii Vaticani Secundi Optatam totius necnon regulis a Congregatione pro Institutione Catholica editis. Ut primum dioecesis huius Sinus Tortuosi erectio ad validum deducta erit effectum, sacerdotes proin ecclesiae illi censebuntur adscripti in cuius finibus beneficium aut ecclesiasticum officium legitime retinent ; reliqui vero sacerdotes clerici seminariique tirones incardinati ecclesiae illi manebunt vel incardinabuntur in cuius regione iure habent domicilium. Mandamus praeterea ut universa documenta et acta ad novam dioecesim eiusque clerum fideles bonaque temporalia attinentia de Curia episcopali Archidioecesis Sydneyensis ad Curiam episcopalem Sinus Tortuosi quam primum diligentissimeque perferantur, quae in tabulario illic condendo religiose adserventur. Quae omnia ut rite impleantur, fidenter destinamus Venerabilem Fratrem Francum Brambilla, Archiepiscopum titulo Viminaciensem, utpote Pro-Nuntium Apostolicum in Australia, cui necessarias et opportunas tribuimus facultates huc spectantes, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere simul iniuncto ad Congregationem pro Episcopis germanum exemplum actus ipsius perfectae sic exsecutionis transmittendi. Nasce denique ipsas Apostolicas Litteras tam nunc quam in posterum ratas esse volumus tempus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINIIS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 8, pp. 704-706

 

Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 

top