 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS IGUASSUENSIS*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS, SEU «DEPARTAMENTOS» E
DIOCESI POSADENSI, IN ARGENTINA, NOVA DIOECEIS CONDITUR «PORTUS
IGUASSUENSIS» COGNOMINANDA
Abeunt alterna vice anni et saecula; interim autem Ecclesia Christi verbis
nixa : « Euntes ergo in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae
. . . (Mc 16, 15), creditum opus sine intermissione conficit in animorum salutem :
qui enim crediderit et baptizatus fuerit, is salvus erit (cf. ib.). Quae est
etiam causa cur Nos, Petri locum obtinentes, ea omnia agamus, quibus, quantum in
Nobis est, sancta Christi religio « currat et clarificetur » (II Thess.
3, 1). Cum ergo Venerabilis Frater Georgius Kemerer, Episcopus Posadensis in
finibus Argentinae, audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, ab hac
apostolica Sede petierit, ut, diviso suae dicionis territorio, nova
constitueretur dioecesis : id enim plurimum ad regionem vulgo « Misiones »
evangelizandam conferre posse ; Nos, post auditam sententiam Venerabilis Fratris
Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi tituli Fundani eiusdemque Apostolici Nuntii in
Argentina, remque qua oporteret consideratione reputatam, haec statuimus. A
dioecesi Posadensi territoria civilium regionum seu Departamentos separamus,
quorum sunt nomina : Eldorado, General Manuel Belgrado, Iguazú, Montecarlo, San
Pedro et Guaraní, exceptis tamen territoriis municipii cui nomen San Vicente, et
portione territorii municipii El Soberbio, ad occidentem fluminis eiusdem
nominis sita, quae dioecesi Posadensi adnexa manent, quamvis intra fines
regionis seu Departamento vulgo Guaraní pateant. Ex his autem omnibus terris
novam dioecesim constituimus, Portus Iguassuensis appellandam, cuius
Sedes episcopalis in urbe vulgo Puerto Iguazú ponetur, templum vero cathedrale
illud erit quod est B. M. V. de Carmelo dicatum, facti nempe iuribus atque
privilegiis talium templorum propriis. Eam praeterea subicimus tamquam
suffraganeam Sedi metropolitanae Corrientensi, cuius sacro Praesuli erit
Episcopus Portus Iguassuensis obnoxius. Episcopus modo constitutae dioecesis
Collegium Consultorum condat in auxilium sibi in commodumque animorum ; congruae
autem ac dignae Episcopi sustentationi provideatur Curiae emolumentis, fidelium
collationibus, et bonorum portione quae dioecesi Posadensi erant, iuxta can. 122
C.I.C. Ad Seminarium quod attinet, atque sacrorum alumnorum formationem,
serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis atque regulis
sacrae Congregationis pro institutione catholica. Suo vero tempore alumni qui
fuerint optimi Romam mittantur studiis philosophicis atque theologicis erudiendi
; item sacerdotes qui studia sua compiere debeant; hi omnes Pontificio Collegio
Pio Latino Americano excipiantur. Regimen novae dioecesis, electio
Administratoris dioecesani, sede vacante, fidelium iura et onera, hisque
similia, Iure Canonico temperentur adamussim. Simulatque praeterea dioecesis
Portus Iguassuensis constituta fuerit, eo sacerdotes illi Sedi censeantur
adscripti, ubi officium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero sacerdotes
Seminariisque tirones, ei in cuius territorio legitimum habeant domicilium.
Ultimum, documenta et acta ad novam circumscriptionem spectent, ad Curiam eius
mittantur, ibique religiose serventur, in archivo rerum religiosarum. Ceterum,
Venerabilem Fratrem Ubaldum Calabresi, cuius mentionem fecimus, ad haec omnia ad
exitum deducenda legamus vel quem ipse delegerit, factis nempe iustis
facultatibus rei gerendae. Re vero acta documenta exaranda curabit, quorum
sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINIIS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 10, pp. 961-963
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|