 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SREVEPORTUENSIS*
NONNULLIS DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI
ALEXANDRINA-SREVEPORTUENSIS APPELLANDA
Pro grege sibi credito sollerti vigilans studio, quo aptius animorum saluti
consuleret, Venerabilis Frater Villelmus B. Friend, Episcopus
Alexandrinus-Sreveportuensis, audita Conferentia Episcopali Civitatum
Foederatarum Americae Septentrionalis, ab hac Apostolica Sede petivit ut, suae
ecclesiasticae circumscriptionis territorio dismembrato, iam nova dioecesis
constitueretur. Probe enim Nos scientes id in animarum bonum esse cessurum,
expostulationi esse concedendum arbitramur. Itaque de consilio Venerabilis
Fratris Pii Laghi Archiepiscopi titulo Maurianensis atque in Foederatis
Civitatibus Americae Septentrionalis Pro-Nuntii Apostolici, ex sententia
Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis
praepositorum, vi et potestate Nostra apostolica haec quae sequuntur statuimus.
A dioecesi Alexandrina-Sreveportuensi territorium separamus Comitatuum, quorum
sunt nomina vernaculo sermone : Caddo, Bossier, Webster, Claiborn, Lincoln,
Union, Morehouse, West Carroll, De Soto, Bienville, Jackson, Ouachita, Richland,
Red River et Sabine ; quibus novam dioecesim Sreveportuensem appellandam
condimus, cuius scilicet fines erunt iidem, quibus memorati Comitatus simul
sumpti circumscribuntur. Novae Ecclesiae sedem in urbe Shreveport collocamus,
templumque ibidem situm Sancto Ioanni Berchmans dicatum, honore ac dignitate
Ecclesiae cathedralis honestamus. Recens conditam dioecesim suffraganeam facimus
archidioecesis Novae Aureliae eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
Novae Aureliae pro tempore subicimus. Mensam episcopalem constituent Curiae
emolumenti, fidelium stipes, pars bonorum quae novae dioecesi e divinis bonis
dioecesis Alexandrinae-Sreveportuensis provenient iuxta canonem 122 C. I. C.
Episcopo autem pro tempore Sreveportuensi debita iura damus atque obligationes
imponimus quae ad residentes Episcopos pertinent. Consultores dein deligantur
dioecesani ad iuris normam, qui ipsi Episcopo assint opera atque consilio. Ad
sacrorum tironum formationem quod attinet, serventur praescripta iuris communis,
spectatis autem normis Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » et
regulis a Congregatione pro Institutione catholica statutis. Simul atque novae
dioecesis Sreveportuensis constitutio ad effectum deducta fuerit, eo ipso
sacerdotes illi Ecclesiae censeantur adscripti in cuius territorio beneficium
vel officium ecclesiasticum legitime habeant; reliqui vero sacerdotes, clerici,
seminarii alumni ei, in cuius territorio legitime habeant domicilium. Quod ad
novae dioecesis regimen spectat necnon ad bonorum ecclesiasticorum
administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, ad electionem, ad
fidelium iura aliaque huius generis, adamussim serventur quae sacri canones
praescribunt. Documenta insuper et acta quae conditam dioecesim respiciunt, ad
eius Curiam episcopalem mittantur, ibique custodiantur in archivo rerum
religiosarum. Dioecesis Alexandrina-Sreveportuensis, immutato nomine, exinde
Alexandrina cognominetur. Ad ea tandem explenda quae per has Litteras statuimus,
Venerabilem Fratrem Pium Laghi deputamus, factis facultatibus necessariis et
opportunis etiam subdelegandi quemlibet virum, modo is sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Re denique ad exitum adducta, documenta conficiantur
quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum die sexto decimo mensis Iunii anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINIIS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 10, pp. 963-964
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|