 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
S. CRUCIS LUTETIAE PARISIORUM*
RITUS ARMENI EXARCATUS APOSTOLICUS IN GALLIAE FINIBUS POSITUS,
AD DIGNITATEM EPARCHIAE, SEDI APOSTOLICAE IMMEDIATE SUBIECTAE EVEHITUR
TITULO SANCTAE CRUCIS LUTETIAE PARISIORUM
In Petro Apostolorum Principe a Christo Domino universalis Dei populi regendi
potestas fundata et Nobis tradita, Nos sollicitat ut ubicumque terrarum
Ecclesiis consulamus cunctis ipsarumque incremento studiose provideamus. Cum
igitur Venerabilis Frater Noster Simon S.R.E. Cardinalis Lourdusamy
Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus praefectus, audita quidem eadem
Congregatione atque suffragante Nuntio Apostolico, precibus Venerabilis Fratris
Ioannis Petri Kasparian Patriarchae Ciliciae Armenorum instantibus, proposuerit
ut Exarcatus Apostolicus ritus Armeni in Gallia ad gradum Eparchiae eveheretur,
Nos re perpensa, sententiis admotis accedentes, statuimus ut memoratus Exarcatus
Apostolicus Eparchiae honore augeatur, Sedi Apostolicae immediate subiectae,
titulo Sanctae Crucis Lutetiae Parisiorum pro Armenis appellandae, cum omnibus
iuribus atque obligationibus quae ad hanc dignitatem condicionemque spectant. De
hac re, occasione capta opportuna, clerus ac populus huius ritus certiores
deinde fiant. Ceterum aucta re vera dignitate ac honore, speramus fore ut etiam
fides atque fidelium sanctitas crescere possint. Quae per has Litteras statuimus
firma sint nunc et in perpetuum.
Datum Romae, apud S. Petrum, die trigesimo mensis Iunii anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
D. SIMON Card. LOURDUSAMY Congr. pro Eccl. Orient. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 12, p. 1211
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|