The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. GEORGII MARTYRIS ROMENORUM*

ROMENORUM BYZANTINI RITUS EXARCHATUS APOSTOLICUS TITULO
S.GEORGII MARTYRIS IN LOCO VULGO CANTON (OHIO), AD EPARCHIAE
 DIGNITATEM, SEDI APOSTOLICAE IMMEDIATE SUBIECTAE, EVEHITUR

 

Principi Apostolorum in sublimi cathedra, ineffabili Dei voluntate positi, illud unum vel maxime spectamus, ut ecclesiastica negotia singulari cura ac vigilantia tractentur ac dirigantur in universo terrarum orbe pro Christifidelium commodo ac spiritali bono. Cum igitur Venerabilis Frater Noster Simon S. R. E. Cardinalis Lourdusamy Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praepositus, Pro-Nuntii Apostolici praehabito favorabili suffragio, proposuerit ut Exarchatus Apostolicus Romenorum ritus byzantini, S. Georgii Martyris titulo, in loco vulgo Canton (Ohio) Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum, ad gradum et honorem Eparchiae eveheretur, Nos re perpensa, confisi haec omnia in fidelium bonum cessura, ex Nostra Apostolica potestate, statuimus ut Exarchatus Apostolicus quem commemoravimus, Eparchiae dignitate augeatur, Apostolicae Sedi immediate subiectae, cum omnibus videlicet iuribus atque obligationibus quae ad hunc honorem spectant ac condicionem. His exinde de rebus, occasione capta opportuna, clerus et populus istius ritus certiores fiant. Ceterum, hac concessione, Nostram Romenorum Communitati benevolentiam praestantes, minime dubitamus quin singuli recentis Eparchiae S. Georgii Martyris fideles spiritalis vitae nova suscipiant incitamenta.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SIMON Card. LOURDUSAMY
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, p. 1038

 

Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 

top