|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ADRIENSIS-RHODIGIENSIS*
RHODIGII, IN BASILICA SANCTI STEPHANI, CAPITULUM CONCATHEDRALE DIOECESIS ADRIENSIS-RHODIGIENSIS APOSTOLICA AUCTORITATE CONDITUR
Cum suo
nuper tempore, consiliis graviter captis in effectumqne providenter deductis, ad
dioecesim Adriensem iussu quidem Nostro Rhodigiensis accessisset dicio atque,
flagitante paulo post ipso nimirum Antistite Adriensi-Rhodigiensi Venerabili
Fratre Ioanne Sartori, aedes quin immo basilica Sancti Stephani papae ac
martyris sacra Rhodigii sita ad dignitatem convenienter Ecclesiae Concathedralis
esset rite evecta, supererat suo tamen ordine ac gradu insigne illud Capitulum
Collegiale Sancti Stephani quod plura videlicet saecula munus divinum eandem
apud Basilicam religiose procurat decusque sic Liturgiae Sacrae usquequaque
tutatur. Ut igitur propria canonica conditio prorsus respondeat rei ac pastorali
navitati ibidem illius Capituli preces eas libentes Nos suscipimus quibus et
memoratus Ordinarius petit et ipsa Congregatio pro Clericis sua auctoritate
concedit ut altiorem ad gradum pariter provehatur cum templo intus vigens
Capitulum. Vi propterea harum Litterarum Nostraque apostolica auctoritate
Capitulum collegiale commemoratae Basilicae Sancti Stephani in urbe Rhodigio
dissolvimus iure atque ad normam canonis quingentesimi quarti Codicis Iuris
Canonici inibi legitime condimus Capitulum concathedrale dioecesis
Adriensis-Rhodigiensis. Derogantes autem normis foras datis die tricesimo mensis
Octobris anno millesimo nongentesimo septuagesimo sinimus ut velut choralis
vestis adhibeatur mozeta violacei coloris supra superpelliceum liturgicum et
vestis nigri coloris utque eadem choralis vestis etiam extra Ecclesiam
Concathedralem gestetur quotiens quis clericus eiusdem Capituli ad Episcopi
sustinendam alicubi personam destinetur in peculiaribus rerum adiunctis.
Constituentes porro ut eius Capituli Canonici iuribus ac privilegiis fruantur
singulis norma canonica sanctis omniumque Capitulorum huius modi propriis
praecipimus simul ut Concathedrale hoc Capitulum « sua habeat statuta per
legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano probata » (can.
505) quae ideo mandamus ut perquam fideliter deinceps adserventur. Necessarias
denique et opportunas Episcopo Fratri Venerabili Ioanni Sartori
Adriensi-Rhodigiensi facimus facultates hoc ad Nostrum exsequendum plene
decretum una cum libertate eandem rem delegandi alii ecclesiastico viro quem
ipse voluerit, onere tamen imposito curandi ut, ipso Concathedrali instituto
reapse Capitulo, verum peractae exsecutionis litterarum exemplum ad
Congregationem pro Clericis diligenter transmittatur tamquam Capituli ita
Concathedralis in clara dioecesi Adriensi-Rhodigiensi hodie conditi testimonium
perpetuum. Contrariis quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae
apud S. Petrum die vicesimo mensis Mali anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo septimo Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
ANTONIUS Card. INNOCENTI Congr. pro Clericis Praefectus Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 10, pp. 1258-1259
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|