 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI BERNARDI*
IN CHILIA NOVA DIOECESIS CONDITUR SANCTI BERNARDI
Omnium
Ecclesiarum sollicitudine urgemur ut universi Dominici gregis spirituali bono
sedula navitate consulamus. Ob eam causam, cum Venerabilis Frater Noster Ioannes
Franciscus S. R. E. Cardinalis Fresno Larraín, Archiepiscopus Metropolita Sancti
Iacobi in Chile, Conferentia Episcoporum Chiliae audita, ab hac Apostolica Sede
postulavisset ut a circumscriptione ecclesiastica sua peramplo distracto
territorio nova constitueretur dioecesis, Nos, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Angelo Sodano, Archiepiscopo titulo Novacaesariensi, in eadem
Natione Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium, qui Congregationis pro Episcopis negotia gerunt, admotae
postulationi libentes concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur
Apostolicae Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel
qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Sancti
Iacobi in Chile territorium separamus quod complectitur sequentia civilia
municipia vulgo nuncupata : San Bernardo, Calera de Tango, Buín, Paine, El
Bosque, La Pintana et Pirque, atque ex ita distracto territorio novam condimus
dioecesim Sancti Bernardi appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus
municipia, quae memoravimus, ut civili lege exstant, in praesens terminantur.
Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe cui nomen « San Bernardo » ponimus,
episcopalis magisterii cathedram in templo paroeciali eadem in urbe exstante,
Deo dicato in honorem Sancti Bernardi Abbatis, quod ad cathedralis Ecclesiae
gradum evehimus cuique insignia et privilegia tribuimus, quae ceterarum
cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea dioecesim Sancti Bernardi suffraganeam
facimus archidioecesis Sancti Iacobi in Chile eiusque pro tempore Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile subicimus, iisdem
iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, atque oneribus et obligationibus
adstrictum, quae sunt Episcoporum residentium propria, mandantes quoque ut quam
primum ibi Collegium Consultorum constituatur, qui Episcopo, consilio et
opera, valido sint auxilio. Quod attinet ad mensam episcopalem novae dioecesis,
eam constituent Curiae emolumenta, fidelium stipes necnon portio bonorum, quae
ad mentem can. 122 C. I. C. a mensa archiepiscopali Sancti Iacobi in Chile ei
obvenire debent. In iis vero quae respiciunt ad seminarii dioecesani
aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem apte comparandam,
praescripta iuris communis serventur, ratione sane habita normarum a
Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Provideatur insuper ut
selecti alumni sacrorum philosophicis ac theologicis disciplinis instruendi,
necnon sacerdotes quibus altiora studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium
Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod autem attinet ad novae
dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani
administratoris, vocante sede, electionem, fidelium iura et onera aliaque id
genus, ad amussim serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ac
dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes adscripti censeantur
Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent ceteri vero
sacerdotes, clerici seminariique tirones incardinati maneant vel incardinentur
Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta
quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia,
a Curia Sancti Iacobi in Chile ad curiam Sancti Bernardi de more transmittantur,
in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus, ad effectum adducat
Venerabilis Frater Angelus Sodano, quem diximus, cui necessarias simul
facultates singulas tribuimus etiam subdelegandi ad omnia exsequenda de quibus
agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad
Congregationem pro Episcopis vera exemplaria perfectae illius exsecutionis
remittendi. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo
tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo,
Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1363-1364
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|