The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LEXINGTONENSIS*

IN CIVITATIBUS FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALI
NOVA CONDITUR DIOECESIS LEXINGTONENSIS APPELLATA

 

Kentukianae ecclesiae prosperitas in America Septentrionali tanta est nuperius a pastoribus ipsis sacris christifidelibusque, Deo opitulante, effecta tantaque cum gaudio animique solacio ab omnibus etiam animadversa ut tres diu iam inibi florentes dioeceses earumque structurae haud amplius sufficere videantur ad congruenter sic auctis prospiciendum necessitatibus pastoralibus singularum paroeciarum atque communitatum et postulatis simul firmioris in posteros annos regiminis. Quam felicem omnino at difficilem eodem tempore condicionem rerum cum Venerabiles Fratres, Thomas Kelly Archiepiscopus Ludovicopolitanus ac Villelmus Hughes Episcopus Covingtonensis, pridem suis agnovissent in locis et gregibus ipsis, gravibus captis una cum Conferentia Episcoporum Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis consiliis, fidenter huic suaserunt Apostolicae Sedi ut quarta iam eodem in statu excitaretur ecclesiastica dicio idque opus quam primum ut perficeretur motis precibus petiverunt. Quandoquidem Nobis usquequaque probatur causa huius finium commutationis et certa eiusdem consilii opportunitas demonstratur, pcompta igitur voluntate iudicium ea de re secundum et propensum accipimus Venerabilis Fratris Pii Laghi, Archiepiscopi titulo Maurianensis inque Foederatis Civitatibus America Septemtrionalis Pro-Nuntii Apostolici, necnon vota incepto faventia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium quorum negotia est pertractare Congregationis pro Episcopis, ac suppleto quantum opus est eorum consensu, quorum vere interest vel quovis nomine interesse existimatur, pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine haec singula decernimus fierique iubemus quae nominatim recensentur continuo. A finibus archidioecesis Ludovicopolitanae comitatus segregari volumus quibus vulgaria sunt haec nomina: Anderson, Boyle, Lincoln, McCreary, Mercer, Pulaski, Wayne ; similiterque a dicione separamus Covingtonensi civilia loca suis sic appellationibus designata : Bath, Bell, Bourbon, Boyd, Breathitt, Carter, Clark, Clay, Elliott, Estill, Fayette, Floyd, Franklin, Garrard, Greenup, Harlan, Jackson, Jessimine, Johnson, Knot, Knox, Laurel, Lawrence, Lee, Leslie, Letcher, Madison, Magoffin, Martin, Manifee, Montgomery, Morgan, Nicholas, Owsdey, Perry Pike, Powell, Rockcastle, Rowan, Scott, Whitley, Wolfe, Woodford. Quibus de ita seiunctis in unumque conglobatis locis novam ex integro condimus dioecesim posthac videlicet Lexingtonensem vocitandam et gubernandam iisdem prorsus definitam finibus quibus praedicti civiles comitatus simul sumpti circumscribuntur. Sedem vero huius dicionis novellae ipsa collocamus in urbe vulgari vocis Lexington quam proin ad episcopalis civitatis evehimus dignitatem. Episcopi dein cathedram sacra defigi volumus in aede Deo ad honorem Christi Regis dedicata memoratam intra urbem quae ad Cathedralis templi Lexingtonensis liturgicum gradum attollitur atque honorem, cui deinceps universa convenient insignia privilegia iura quibus reliquae per orbem fruuntur cathedrales ecclesiae. Eandem praeterea dioecesim Lexingtonensem suffraganeam subdimus archidioecesi ipsi Ludovicopolitanae eiusque pro tempore Antistitem metropolitico aequaliter subicimus iuri archiepiscopi Ludovicopolitani. Mensam porro novae dioecesis episcopalem cumulabunt exornabuntque tum Curiae certa postmodum emolumenta, liberales fidelium oblationes ac portio ei obtingens ex partitione, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici peragenda, bonorum nempe quae adhuc episcopalem ad mensam archidioecesis Ludovicopolitanae necnon dioecesis Covingtonensis pertinuerunt. Episcopum autem pro tempore Lexingtonensem iuribus cunctis augemus et privilegiis, quin immo et honoribus, quibus reliqui alibi gentium dioecesani Antistites pollent, atqui officiis illum pariter obstringimus et oneribus obligationum quibus ceteri locorum tenentur Ordinarii. Ne vero ullum Pastori sic constitutae hodie dicionis desit validum a principio adiumentum in cotidiana rerum gubernatione, illic constituendum censemus Collegium Consultorum ex regula iuris. De candidatis autem ad sacerdotium eorumque institutione servabuntur perquam religiose tam praescripta iuris communis quam mandata Decreti Concilii Vaticani Secundi cui titulus Optatam totius atque etiam normae a Congregatione pro Institutione Catholica his de rebus editae. Cum primum novae dioecesis constitutio suum rite ad effectum erit deducta, eo ipso tempore factoque sacerdotes eidem illi Ecclesiae adscripti erunt habendi cuius in finibus ecclesiasticum detinent officium ; reliqui autem omnes presbyteri clerici seminariique alumni manebunt vel incardinabuntur illi dicioni ubi legitimum habent domicilium. Omnia insuper documenta publicaque acta novam hanc dioecesim eiusdemque clerum fideles ac res respicientia temporales mandamus ut a Curia episcopali simul archidioecesis Ludovicopolitanae simul dioecesis Covingtonensis admodum diligenter ad Curiam transferantur Lexingtonensem ut in tabulario tempestive instruendo istic adserventur. Denique tandem Venerabilem Fratrem commemoratum superius Pium Laghi aut, ipso forte a sede absente, negotiorum Apostolicae Sedis in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus curatorem destinamus haec ad perficienda plane mandata praeceptaque nostra, necessarias cui et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo hic agitur, alium quemlibet virum ecclesiastica in dignitate constitutum, onere tamen addito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum licuerit, verum exemplar perferendi ipsius actus peractae iam exsecutionis consiliorum Nostrorum. Has postremo Litteras Apostolicas, quas tanta cum spe exspectationeque rerum deinceps praeclararum in Kentukiana regione quattuor iam instructa dioecesibus expediendas curamus sub plumbo, tam nunc quam postea validas esse ratasque volumus, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 4, pp. 357-359

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top