The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PACIENSIS IN CALIFORNIA INFERIORI MERIDIONALI*

PACIENSIS IN CALIFORNIA INFERIORI MERIDIONALI
VICARIATUS APOSTOLICUS AD GRADUM EVEHITUR DIOECESIS

 

Quandoquidem consilium fuit divinum ut Ecclesiae universae gubernacula tractaremus, nihil sane aut agere aut curare omittimus quod tum Ecclesiis ipsis tum etiam fidelibus utilitates pariat. Idcirco laetanter perspicientes Paciensem in California Inferiori Meridionali Vicariatum Apostolicum, Missionariorum Combonianorum Cordis Iesu propter commemorabilem operam pariterque Venerabilis Fratris Gilberti Valbuena Sánchez, Episcopi titulo Vazaritani Diddensis, huius Vicariatus Ordinarii loci, pastoralem ob sollertiam duodecim per annos, feliciter magnum cepisse incrementum, peropportunum diiudicavimus hunc ipsum Vicariatum ad dioecesis dignitatem attollere. Quapropter ipso plurima prece postulante Episcopo, Conferentia Episcopali nationis Mexicanae consentiente, Congregatione comprobante pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide necnon Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauricensi, in Republica Mexicana Delegato Apostolico, ex sententiis Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, Nostrae auctoritatis usi plenitudine, Paciensem in California Inferiori Meridionali Vicariatum Apostolicum in dioecesis redigimus formam, servatis nempe eodem nomine iisdemque finibus quibus usque adhuc terminatur. Novae dioecesis episcopalis Sedes in urbe La Paz, Baja California Sur, erit, cathedram vero in templo B. M. V. dicato quod fideles « Nuestra Señora de la Paz » vocant, collocamus, factis iuribus debitis cathedralibus propriis. Erit exinde condita dioecesis Metropolitanae Ecclesiae Hermosillensi suffraganea ad iuris normam. Item Consultorum deligatur Collegium qui auxilio sint Episcopo ipsi. Mensam episcopalem constituent curiae emolumenta, fidelium collationes omniaque bona ad praesens ad eundem Vicariatum Apostolicum pertinentia. Ad seminarii dioecesani directionem necnon ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet iuris canonici serventur leges, prae oculis habitis praeceptis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Selecti autem seminarii alumni ac sacerdotes ad studia perficienda Romam ad Pontificium Collegium Messicanum mittantur. Simul autem ac novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso clerus eiusdem Vicariatus ad ipsam dioecesim ascriptus habeatur. Quoad constitutae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura ceteraque generis eiusdem, quae ius canonicum praescribit adamussim serventur. Auctoritate pariter Nostra dioecesis noviter constitutae Venerabilem Fratrem Gilbertum Valbuena Sánchez confirmamus Episcopum et Pastorem eundemque ab Ecclesiae Vazaritanae Diddensis titulo expedimus. Ad ea denique perficienda quae per has iussimus Litteras, Venerabilem Fratrem Hieronymum Prigione legamus, factis nempe facultatibus necessariis etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re autem acta, documenta conficiantur atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentisimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AGNELLUS Card. Rossi
       Cardinalium Collegii Decanus

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 9, pp. 1092-1094

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 

top