 |
ADNEXUM I
De pastorali momento Visitationis «ad
limina Apostolorum», de qua in articulis a 28 ad 32
Pastoralis illa ratio, quæ in recognoscenda Apostolica
Constitutione de Curia Romana primas partes habuit, id etiam effecit, ut
Episcoporum Visitationi «ad limina Apostolorum» maior usque significatio
attribueretur, eiusque pastorale momentum aptiore in lumine collocaretur, quod
in Ecclesiæ vita nostro tempore hæ Visitationes consecutæ sunt.
1. Sicuti cognitum est, ipsæ fiunt, cum omnes Episcopi, qui, cum
Apostolica Sede communionis vinculo coniuncti, per terrarum orbem Ecclesiis
particularibus in caritate atque in ministerio præsunt, Romam ad Apostolorum
limina visitanda statis temporibus petunt.
Ipsæ enim Visitationes hinc occasionem præbent Episcopis
officiorum suorum conscientiam, qua utpote Apostolorum successores premuntur,
augendi et hierarchicæ communionis cum Petri successore sensum alendi; hinc
centrum et quodammodo caput universalis illius ministerii constituunt, quod
Beatissimus Pater exercet, cum particularium Ecclesiarum Pastores, suos in
episcopatu fratres, complectitur, cum iisque de rebus agit, quæ ad ipsorum
ecclesialem missionem sustinendam attinent.
2. Per Visitationes «ad limina» motus ille vel vitalis cursus,
inter universam Ecclesiam atque particulares Ecclesias intercedens, fit
aliquomodo adspectabilis, qui a theologis definitur veluti quædam
perichoresis, vel motibus comparatur, quibus humani corporis sanguis a corde
ad extrema usque membra dilatatur atque ab istis ad cor refluit.
Primæ cuiusdam Visitationis «ad limina» vestigium atque exemplar
in Pauli epistola ad Galatas invenitur, in qua Apostolus suam conversionem atque
iter ad paganos a se susceptum narrat, hæc verba scribens, etiamsi ipse sciebat
se a Christo mortis victore immediate vocatum atque edoctum esse: «Deinde [...]
veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim» (1, 18);
«deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolymam [...] et contuli
cum illis evangelium, quod prædico in gentibus [...] ne forte in vacuum currerem
aut cucurrissem» (2, 2).
3. Congressio cum Petri successore, qui veritatis depositum ab
Apostolis traditum primus custodit, eo tendit, ut unitas in eadem fide, spe et
caritate confirmetur, atque immensum illud spiritualium moraliumque bonorum
patrimonium magis magisque cognoscatur atque existimetur, quod universa
Ecclesia, cum Romano Episcopo communionis vinculo coniuncta per terrarum orbem
diffudit.
Dum Visitatio «ad limina» agitur, duo coram inter se
congrediuntur viri, scilicet Ecclesiæ cuiusdam particularis Episcopus atque Romæ
Episcopus idemque Petri successor, qui ambo suorum officiorum onus, cui derogari
non licet, sustinent, sed alter ab altero minime seiunguntur: ambo enim proprio
modo repræsentant, atque repræsentare debent, summam Ecclesiæ, summam fidelium,
summamque Episcoporum, quæ quodammodo unicum «nos» in Christi corpore
constituunt. In ipsorum enim communione fideles ipsis concrediti inter se
communicant, atque universalis Ecclesia Ecclesiæque particulares inter se
pariter communicant.
4. Hasce omnes ob causas, Visitationes «ad limina» pastoralem
illam sollicitudinem exprimunt, quæ in universali viget Ecclesia. Agitur
enim de Ecclesiæ Pastorum congressione, qui collegiali unitate, in Apostolorum
successione fundata, inter se uniuntur. Nam in hoc Collegio omnes et singuli
Episcopi ipsius Iesu Christi, Pastoris boni, sollicitudinem manifestant, quam
hereditate quadam acceperunt.
Hic sane consistit summa apostolatus ratio, qui in Ecclesia
agendus est, quique ad Episcopos una cum Petri Successore maxime pertinet.
Etenim unusquisque eorum centrum totius apostolatus, undequaque absoluti,
constituit, qui in singulis Ecclesiis particularibus exercetur, cum universali
Ecclesiæ amplitudine coniunctis. Totus huiusmodi apostolatus, undequaque
absolutus, omnium eorum operam atque adiumentum postulat atque complectitur, qui
in Ecclesia sive universali sive particulari Christi corpus ædificant, nempe:
presbyterorum, religiosorum virorum ac mulierum Deo consecratarum, atque
laicorum.
5. Quodsi Visitationes «ad limina» singulari hac ratione
considerantur, eæ fiunt etiam peculiare momentum illius communionis, quæ
Ecclesiæ naturam atque essentiam tam alte confingit, sicut Constitutio dogmatica
de Ecclesiæ optime significavit, præsertim in capitibus II et III. Dum enim
hodierno tempore et hominum societas ad mutuam solidioremque communionem
inclinatur, et Ecclesia sentit se esse «signum et instrumentum intimæ cum Deo
unionis totiusque generis humani unitatis», prorsus necessarium videtur ut
continens communicatio inter particulares Ecclesias et Apostolicam Sedem
promoveatur atque augeatur, præsertim per pastoralem sollicitudinem inter se
participandam quoad quæstiones, rerum usum, problemata proposita atque navitatis
vitæque consilia.
Quando Pastores Romam conveniunt et inter se congrediuntur,
peculiaris ac pulcherrima donorum communicatio fit inter omnia bona quæ sive
particularia atque localia sive universalia in Ecclesia sunt, secundum illius
catholicitatis principium, vi cuius «singulæ partes propria dona ceteris
partibus et toti Ecclesiæ afferunt, ita ut totum et singulæ partes augeantur ex
omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus».
Eadem pariter ratione Visitationes «ad limina» eo tendunt non
modo ut nuntia invicem directo tradantur atque recipiantur sed præsertim etiam
ut collegialis conformatio in Ecclesiæ corpore augescat ac solidetur, per
quam peculiaris unitas in varietate efficitur.
Huius autem ecclesialis communicationis motus est duplex. Hinc
Episcopi versus centrum et adspectabile unitatis fundamentum coëunt: illam
dicimus unitatem, quæ sive per uniuscuiusque Pastoris officia et muneris
conscientiam atque exercitium, sive per collegialem omnium Pastorum
affectum, in proprios cœtus vel Conferentias efflorescit; hinc munus habetur
«a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum», quod ecclesiali
communitati atque missionali propagationi inservit, ita ut nil inexpertum
relinquatur quod ad fidei unitatem et communem universæ Ecclesiæ disciplinam
provehendam atque custodiendam conducat, pariterque ut omnes magis magisque
conscii fiant, Evangelii ubique terrarum nuntiandi curam in Pastorum corpus
potissimum recidere.
6. Ex omnibus principiis, quæ supra statuta sunt ad huiusmodi
maximi ponderis rerum ordinem describendum, plane deducitur qua ratione
apostolicus ille mos «videndi Petrum» intellegatur atque in rem deducatur
oporteat.
Primum enim Visitatio «ad limina» sacram significationem
accipit, dum Sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum Principum, Romanæ Ecclesiæ
pastorum atque columnarum, sepulcra ab Episcopis invisuntur ac veneratione
coluntur.
Deinde Visitatio «ad limina» significationem personalem
indicat, quoniam singuli Episcopi cum Petri successore congrediuntur atque os
ad os cum illo loquuntur.
Denique significatio curialis, id est communitatis
notam præ se ferens habetur, cum Episcopi etiam apud Romanæ Curia
Dicasteria, Consilia et Officia in colloquium cum eorum Moderatoribus veniunt,
quandoquidem Curia quandam efficit «communitatem», quæ cum Romano Pontifice
arctius coniungitur in ministerii Petriani regione, quæ sollicitudinem omnium
Ecclesiarum (cf. 2 Cor 11, 28) respicit.
Aditus, quem Episcopi ad Dicasteria habent, dum Visitationem «ad
limina» agunt, duplici ratione notantur:
- ipsis accessus præbetur ad singulas Romanæ Curiæ compages,
immo ad quæstiones, quas illæ directo tractant secundum singulas cuiusque rerum
provincias, quæ illarum iuri tributæ sunt, propria adhibita peritia atque
exercitatione;
- Episcopi præterea totius terrarum orbis ambitu, in quo singulæ
Ecclesiæ particulares exstant, in communis pastoralis sollicitudinis quæstiones
introducuntur, quæ universalem Ecclesiam respiciunt.
Specialem huiusmodi rerum conspectum præ oculis habens
Congregatio pro Episcopis, collatis consiliis cum Congregationibus, ad quas id
etiam pertinet, «Directorium» edendum curat, per quod Visitationes «ad limina»
sive quoad præteritum sive quoad proximum tempus apte accomodeque apparentur
atque procedant.
7. Singuli Episcopi - ratione et vi naturæ illius «ministerii»
ipsis commissi - vocantur atque invitantur ut «limina Apostolorum» statis
temporibus visitent.
Quoniam autem Episcopi in singulis territoriis, nationibus vel
regionibus degentes iam sese simul collegerunt atque Episcopales Conferentias
nunc constituunt - quæ collegialis unio peramplis optimisque rationibus fundatur
- maximopere congruit ut Visitationes «ad limina» secundum huiusmodi collegiale
principium procedant: id enim eloquentissimam sane ecclesialem significationem
præbet.
Singula quæque Apostolicæ Sedis instituta, ac præsertim
Nuntiaturæ ac Delegationes Apostolicæ, præter Romanæ Curiæ Dicasteria, parata
sunt adiutricem operam libentissime navare, ut Visitationes «ad limina» facile
habeantur, apte comparentur et bene procedant.
Etenim, ut omnia pressius comprehendamus, quæ supra explicata
sunt, Visitationis «ad limina» institutum, auctoritate sane grave ob moris
antiquitatem atque ob præclarum pastorale momentum, summæ utilitatis
instrumentum est, per quod sive Ecclesiæ catholicitas sive Episcoporum Collegii
unitas atque communio, in Petri successore fundatæ, atque per illa sanctissima
loca, in quibus Apostolorum Principes martyrium subierunt, significatæ, re et
veritate exprimuntur; quarum theologicum, pastorale, sociale religiosumquc
pondus nemo est qui ignoret.
Idem propterea institutum summis viribus prædicandum atque
fovendum est, præsertim hoc historiæ salutis tempore, quo Concilii Œcumenici
Vaticani II doctrina et magisterium maiore usque lumine splendent.
ADNEXUM II
De Apostolicæ Sedis adiutoribus uti laboris Communitate,
de qua in articulis a 33 ad 36
1. Præcipua nota, cuius gratia Constitutio Apostolica a verbis
incipiens Regimini Ecclesiæ universæ recognita est, ut necessitatibus
accommodaretur, quæ post ipsam promulgatam exortæ erant, hæc sane fuit: scilicet
ut pastoralis Curiæ Romanæ natura æquo in lumine collocaretur, atque ex hoc
rerum prospectu propria niteret indoles illorum munerum, quæ in Apostolica Sede
veluti in proprio centro versantur ut eadem apta instrumenta præbeant ad Summi
Pontificis missionem, ipsi a Christo Domino concreditam, exercendam.
Per illud enim ministerium, quod Summus Pontifex Ecclesiæ
præstat, fratres in fide Ipse confirmat (cfr. Lc 22, 32), scilicet
Pastores et Christi fideles universalis Ecclesiæ, ad id unice spectans ut
ecclesiastica communio alatur atque protegatur: illam dicimus communionem, in
qua «legitime adsunt Ecclesiæ particulares, propriis traditionibus fruentes,
integro manente primatu Petri Cathedræ, quæ universo caritatis cœtui præsidet
(cfr. S. Ignatii M. Ad Rom., Præf.: Funk, I, p. 252), legitimas
varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei
potius inserviant».
2. Huic ministerio Petriano, quod in universum terrarum orbem
assiduo labore protenditur, atque hominum et instrumentorum opem in tota
Ecclesia requirit, adiutricem operam directa, immo nobiliore ratione ii omnes
præstant, qui, variis muneribus addicti, in Romana Curia necnon in variis
institutis adlaborant, quibus Apostolicæ Sedis compositio ad agendum formatur:
sive in episcopali vel in sacerdotali ordine constituti, sive qua Religiosarum
Familiarum atque Institutorum Sæcularium Deo consecrati viri et mulieres, sive
utpote fideles utriusque sexus e laicorum ordine ad hæc officia exercenda
vocati.
Quam ob rem huiusmodi compositione peculiaria quædam rerum
lineamenta et grave officiorum momentum exoriuntur, quæ nil prorsus æquale
habent in ullo alio civilis societatis ambitu, cum qua Romana Curia suapte
natura omnimodo comparari nequit: hic propterea principalis innititur ratio
illius laboris communitatis ab iis omnibus constitutæ, qui, una eademque fide
caritateque nutriti veluti «cor unum et anima una» (Act 4, 32), illas
memoratas adiutricis operæ conformationes efficiunt. Ii igitur qui cooperando
Romano Pontifici ecclesialem communitatem promoventi universalem Eius missionem
quovis titulo vel modo adiuvant, etiam ad consiliorum propositorumque
consuetudinem atque vitæ normarum constabiliendam communionem vocantur, cui
communitatis
appellatio melius quam ceteris omnibus consortionibus competit.
3. Epistula Summi Pontificis Ioannis Pauli II de laboris
significatione, qui Apostolicæ Sedi præbetur, die xx mensis Novembris
MCMLXXXII
in huiusmodi laboris communitatis proprietatibus illustrandis immorata est.
Eius unicam, at diversis muneribus præditam delineavit naturam, per quam ii
omnes hac ratione efficiuntur quodammodo fratres, qui «unicam et continuam
participant actionem Apostolicæ Sedis»; ex hac vero consideratione illata est
necessitas, ut istiusmodi laboris participes conscii sint «huius peculiaris
indolis munium suorum; quæ conscientia ceteroqui sollemne semper fuit et laus
iis, qui nobili huic servitio se dedere voluerunt». Epistula insuper addidit:
«Hæc animadversio tum ecclesiasticos, tum religiosos et laicos contingit; tum
qui partes magnæ rationis agunt, tum officiales et operosis artibus destinatos,
quibus ministeria auxiliaria delegantur».
Illic pariter propria commemorata est natura Sedis Apostolicæ,
quæ, etsi Civitatem sui iuris constituit ut spiritualis eiusdem Sanctæ Sedis
libertatis exercitium ipsiusque vera et visibilis immunitas serventur, est
«Status nulli alii Civitatum formæ comparandus», ab iisque diversus; atque
huiusmodi condicionis delineati sunt in rerum ordine exitus, præsertim ad
œconomicam rationem quod attinet: etenim Apostolicæ Sedi omnino desunt sive
tributa, quæ ex aliorum Civitatum iuribus manant, sive nummaria navitas reditus
bonaque producens. Quam ob causam fit ut «caput primarium sustentationis Sedis
Apostolicæ efficiatur ex donationibus voluntariis», ratione universalis
cuiusdam necessitudinis a catholicorum hominum familia, immo aliunde etiam
exhibitæ, quæ illam caritatis communionem mirum in modum exprimit, cui
Apostolica Sedes in mundo præsidet et ex qua vivit.
Ex hac condicione quædam consequuntur in rerum usu et in
cotidiana agendi ratione eorum, qui cum Sancta Sede adiutricem operam
coniungunt: nempe «spiritus parsimoniæ», «studium semper animadvertendi veram
atque eximiam rationem nummariam eiusdem Sedis Apostolicæ necnon nummariæ rei
originem», «magna Providentia fiducia»: atque, præter omnes hasce dotes,
ii qui «Sanctæ Sedi serviunt persuasissimum habere debent laborem suum exigere
ecclesialem obligationem vivendi ex spiritu veræ fidei, ac partes iuridiciales
et ad administrationem pertinentes necessitudinis cum Sede Apostolica, in luce
peculiari consistere».
4. Laboris remuneratio, quæ Sanctæ Sedis cooperatoribus sive
ecclesiasticis sive laicis debetur secundum proprias eorum vitæ condiciones,
principalibus doctrinæ socialis Ecclesiæ normis regitur, a Summorum Pontificum
magisterio absolutissime declaratis, iam inde ab editis Litteris Encyclicis
Leonis XIII a verbis Rerum novarum incipientibus usque ad Ioannis Pauli
II Litteras Encyclicas Laborem exercens et Sollicitudo rei socialis
appellatas.
Sancta Sedes, quamquam œconomicorum bonorum penuria laborat,
gravibus oneribus omnimode respondere nititur, quibus erga suos cooperatores
tenetur - illis etiam quædam rei cotidianæ beneficia præstando - ratione tamen
habita illius condicionis, Apostolicæ Sedi propriæ et in Summi Pontificis
Epistula explanatæ, qua ipsa nulli alii Civitatum formæ æquanda est, cum
communibus facultatibus redituum comparandorum privetur, nisi eorum qui ab
universali caritate manant.
Attamen Sancta Sedes sibi est conscia - atque eadem Epistula de hoc perspicue
agit - actuosam sociam omnium operam, peculiari autem modo laicorum
administrorum, necessariam esse ut rationes et normæ, iura atque
officia protegantur, quæ ex «iustitia sociali», recte ad rem deducenda, in
necessitudinibus operatorem inter et conductorem oriuntur. Ad quæ respiciendo,
Epistula operam memoravit quam, ad hunc finem spectando, operatorum Societates
præstare possunt, sicut «Consociatio Laicorum Vaticanorum Administrorum», tunc
temporis recens orta ad sollicitudinis et iustitiæ spiritum promovendum per
frugiferum inter varios officiorum ordines colloquium. Epistula vero monuit
cavendum esse, ne huiusmodi instituta principale consilium detorquerent, quo
communitas laboris Petri Sedi præstandi regatur oportet, hisce verbis: «Non est
tamen secundum Ecclesiæ socialem doctrinam eiusmodi societates ad
conflictationem præter modum vergere aut ad ordinum inter ipsos dimicationem;
nec nota politica insignes esse debent aut servire, aperte vel clam, causæ
alicuius factionis aut aliorum entium proposita spectantium valde diversæ
naturæ».
5. Eodem autem tempore Summus Pontifex suam certam declaravit
fidem, eiusmodi Consociationes - cuiusmodi est illa, quæ supra commemorata est -
«in ineundis quæstionibus ad laborem pertinentibus et in utiliter atque continuo
disserendo cum Institutis competentibus, ante oculos esse habituras quoquo modo
peculiarem Sedis Apostolicæ naturam».
Quoniam autem laicis Civitatis Vaticanæ administris cordi
præsertim fuit, ut operum conformatio et omnia ad laboris quæstionem attinentia
aptius usque temperarentur, Summus Pontifex disposuit ut «opportuna instrumenta
exsecutoria» appararentur «ut, per accommodatas normas et structuras, foveatur
profectus communitatis laboris iuxta exposita principia».
Huic Supremi Ecclesiæ Pastoris sollicitudini nunc respondet
institutio, «Officii Laboris apud Apostolicam Sedem» (compendiariis litteris
U.L.S.A. appellati), quod per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas
promulgatur una cum instrumento, quo eiusdem Officii describuntur ac singillatim
exponuntur compositio, auctoritas, munera, regendi et consulendi organa cum
propriis normis ad æquum, efficacem celeremque ipsius processum fovendum; idem
præterea Officium, cum nunc noviter erectum sit, accommodum navitatis tempus «ad
experimentum» exigit, ut sive collata præcepta agendique modi comprobentur, sive
eius momentum re et veritate recognoscatur. Quæ Apostolicæ Litteræ Motu Proprio
datæ atque novi Officii Laboris disciplina simul in vulgus eduntur una cum
promulgata Constitutione Apostolica de Curiæ Romanæ renovatione.
6. Laboris Officii præcipuus prævalensque finis - præter alios,
ad quorum assecutionem idem ad rem effectum est - huc potissimum spectat ut in
variis adiutorum Sedis Apostolicæ ordinibus, laicorum præsertim, illa
promoveatur ac servetur laboris communitas, cuius nota omnes insigniri debent,
qui ad honorem onusque inserviendi ministerio Petriano vocati sunt.
Iterum iterumque explicandum est, hosce adiutores ad peculiarem
Ecclesiæ conscientiam in se ipsis fovendam atque colendam teneri, quæ eos ad
munera sibi commissa adimplenda, quantacumque sint, aptiores usque reddat:
munera dicimus, quæ prorsus non sunt cuiusdam dati et accepti rationes, sicut
illæ, quæ cum institutis in civili societate exstantibus intercedere possunt,
sed ministerium efficiunt ipsi Christo præbitum, qui «non venit ministrari, sed
ministrare» (Mt 20, 28).
Omnes ergo Sanctæ cooperatores, sive ecclesiastici sive laici,
velut ob honoris laudem comparandam, atque sincero animo proprii muneris coram
Deo et hominibus conscii, sibi proponere debent ut suam sacerdotum et Christi
fidelium vitam in exempli modum agant, sicut a Dei mandatis, ab ecclesiasticis
legibus et ab actis Concilii Vaticani II, præsertim illis quæ a verbis incipiunt
Lumen gentium, Presbyterorum ordinis atque Apostolicam
actuositatem, proponitur. Attamen hoc liberum est consilium, quo plena
conscientia quædam assumuntur onera, quorum momentum non modo in singulos, sed
etiam in illorum familias, immo in ipsum laboris communitatis ambitum recidit,
quem Sanctæ Sedis cooperatores efficiunt.
«Quærendum nobis est "cuius spiritus simus" (cfr. Lc
9, 55 Vulg.)»: ita Summus Pontifex in extrema Epistula scribit; ideo
singuli atque omnes, propriam qua hominum et qua christianorum sinceritatem
quærendo, tenentur ad illa promissa vinculaque fideliter servanda, quibus libera
voluntate obstricti sunt cum ad operam Sanctæ Sedi præstandam sunt adlecti.
7. Quo præsentior consiliorum et normarum ratio habeatur, quæ
Summus Pontifex per memoratem Epistulam, ad Cardinalem a Publicis Ecclesiæ
negotiis missam, de laboris significatione Apostolicæ Sedi præbendi
significavit, ipsius integrum exemplum infra editur: ea enim fundamentum et
signum habenda est omnis illius necessitudinis, quæ intra laboris communitatis
ambitum, Apostolicæ Sedi adiutricem operam navantis, ad simul agendum atque ad
consensionem tuendam habeatur oportet.
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|