The Holy See
back up
Search
riga

I

NORMÆ GENERALES

De Curiæ Romanæ notione

Art. 1 — Curia Romana complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quæ Romano Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris ad Ecclesiæ Universæ Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiæ propria in mundo promovetur.

De Dicasteriorum structura

Art. 2 — § 1. Dicasteriorum nomine intelleguntur: Secretaria Status, Congregationes, Tribunalia, Consilia et Officia, scilicet Camera Apostolica, Administratio Patrimonii Sedis Apostolicæ, Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.

§ 2. Dicasteria sunt inter se iuridice paria.

§ 3. Institutis autem Curiæ Romanæ accedunt Præfectura Pontificalis Domus et Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis.

Art. 3 — § 1. Dicasteria, nisi ob peculiarem ipsorum naturam aut specialem legem aliam habeant structuram, constant ex Cardinali Præfecto vel Archiepiscopo Præside, cœtu Patrum Cardinalium et quorundam Episcoporum, adiuvante Secretario. Iisdem adsunt Consultores et operam præstant Administri maiores atque congruus Officialium numerus.

§ 2. Iuxta peculiarem naturam quorundam Dicasteriorum, ipsorum cœtui adscribi possunt clerici necnon alii Christifideles.

§ 3. Congregationis autem Membra proprie dicta sunt Cardinales et Episcopi.

Art. 4 — Præfectus vel Præses Dicasterium moderatur, id dirigit eiusdemque personam gerit.

Secretarius, cooperante Subsecretario, Præfectum vel Præsidem in Dicasterii negotiis personisque moderandis, adiuvat.

Art. 5 — § 1. Præfectus vel Præses, Membra cœtus, Secretarius ceterique Administri maiores necnon Consultores a Summo Pontifice ad quinquennium nominantur.

§ 2. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, Cardinales præpositi rogantur ut officii renuntiationem exhibeant Romano Pontifici, qui, omnibus perpensis, providebit. Ceteri Moderatores necnon Secretarii, expleto septuagesimo quinto ætatis anno, a munere cessant; Membra octogesimo anno expleto; qui tamen ratione muneris alicui Dicasterio adscripti sunt, cessante munere, desinunt esse Membra.

Art. 6 — Occurrente morte Summi Pontificis, omnes Dicasteriorum Moderatores et Membra a munere cessant. Excipiuntur Romanæ Ecclesiæ Camerarius et Pænitentiarius Maior, qui ordinaria negotia expediunt, ea Cardinalium Collegio proponentes, quæ ad Summum Pontificem essent referenda.

Secretarii ordinario moderamini Dicasteriorum prospiciunt, negotia tantum ordinaria curantes; ipsi vero indigent confirmatione Summi Pontificis, intra tres ab Eius electione menses.

Art. 7 — Membra cœtus sumuntur, ex Cardinalibus sive in Urbe sive extra Urbem commorantibus, quibus accedunt, quatenus peculiari peritia in rebus, de quibus agitur, pollent, nonnulli Episcopi, præsertim diœcesani, necnon, iuxta Dicasterii naturam, quidam clerici et alii Christifideles, hac tamen lege, ut ea, quæ exercitium potestatis regiminis requirunt, reserventur iis qui ordine sacro insigniti sunt.

Art. 8 — Consultores quoque nominantur ex clericis vel ceteris Christifidelibus scientia et prudentia præstantibus, ratione universalitatis, quantum fieri potest, servata.

Art. 9 — Officiales assumuntur ex Christifidelibus, clericis vel laicis, commendatis virtute, prudentia, usu rerum, debita scientia, aptis studiorum titulis comprobata, ex variis orbis regionibus, quantum fieri potest, selectis, ita ut Curia indolem universalem Ecclesiæ exprimat. Candidatorum idoneitas experimentis aliisve congruentibus modis pro opportunitate comprobetur.

Ecclesiæ particulares, Moderatores Institutorum vitæ consecratæ et Societatum vitæ apostolicæ ne omittant adiutricem operam Apostolicæ Sedi præbere, sinentes ut eorum fideles aut sodales, si opus fuerit, in Romanam Curiam arcessantur.

Art. 10 — Unumquodque Dicasterium proprium habet archivum, in quo documenta recepta atque exemplaria eorum, quæ missa sunt, in «protocollum» relata, ordinate, tuto et secundum hodierni temporis rationes custodiantur.

De agendi ratione

Art. 11 — § 1. Negotia maioris momenti cœtui generali, iuxta cuiusque Dicasterii naturam, reservantur.

§ 2. Ad plenarias sessiones, semel in anno, quantum fieri potest, celebrandas, pro quæstionibus naturam principii generalis habentibus aliisque, quas Præfectus vel Præses tractandas censuerit, omnia Membra tempestive convocari debent. Ad ordinarias autem sessiones sufficit ut convocentur Membra in Urbe versantia.

§ 3. Omnes cœtus sessiones Secretarius cum iure suffragium ferendi participat.

Art. 12 — Consultorum atque eorum qui ipsis assimilantur est studio rei propositæ diligenter incumbere suamque sententiam, pro more scriptam, de ea exarare.

Pro opportunitate atque iuxta cuiusque Dicasterii naturam, Consultores convocari possunt ut collegialiter quæstiones propositas examinent et, si casus ferat, sententiam communem proferant.

Singulis in casibus alii ad consulendum vocari possunt, qui, etsi in Consultorum numerum non sunt relati, peculiari tamen peritia rei pertractandæ commendentur.

Art. 13 — Dicasteria, secundum uniuscuiusque propriam competentiam, negotia tractant, quæ ob peculiare suum momentum, natura sua aut iure, Sedi Apostolicæ reservantur, atque ea quæ fines competentiæ singulorum Episcoporum eorumve cœtuum excedunt, necnon ea quæ ipsis a Summo Pontifice committuntur; in studium incumbunt problematum graviorum vigentis ætatis, ut actio pastoralis Ecclesiæ efficacius promoveatur apteque coordinetur, debita servata relatione cum Ecclesiis particularibus; promovent incepta pro bono Ecclesiæ universalis; ea denique cognoscunt, quæ Christifideles, iure proprio utentes, ad Sedem Apostolicam deferunt.

Art. 14 — Dicasteriorum competentia definitur ratione materiæ nisi aliter expresse cautum sit.

Art. 15 — Quæstiones tractandæ sunt ad tramitem iuris, sive universalis sive peculiaris Romanæ Curiæ, atque iuxta normas uniuscuiusque Dicasterii, viis tamen ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiæ bonum tum præsertim ad animarum salutem.

Art. 16 — Romanam Curiam fas est adire, præterquam officiali Latino sermone, cunctis etiam sermonibus hodie latius cognitis.

In commodum omnium Dicasteriorum «Centrum» constituitur pro documentis in alias linguas vertendis.

Art. 17 — Quæ ab uno Dicasterio præparantur documenta generalia cum aliis communicentur Dicasteriis, quorum interest, ut textu emendationibus forte propositis perfici possit et, collatis consiliis, etiam ad eorum exsecutionem concordius procedatur.

Art. 18 — Summi Pontificis approbationi subiciendæ sunt decisiones maioris momenti, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus speciales facultates tributæ sunt exceptisque sententiis Tribunalis Rotæ Romanæ et Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ intra limites propriæ competentiæ latis.

Dicasteria leges aut decreta generalia vim legis habentia ferre non possunt nec iuris universalis vigentis præscriptis derogare, nisi singulis in casibus atque de specifica approbatione Summi Pontificis.

Hoc autem sollemne sit ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus Dicasteriorum Summo Pontifici fuerit antea significatum.

Art. 19 — § 1. Recursus hierarchici a Dicasterio recipiuntur, quod competens sit ratione materiæ, firmo præscripto art. 21 § 1.

§ 2. Quæstiones vero, quæ iudicialiter sunt cognoscendæ, remittuntur ad competentia Tribunalia firmo præscripto artt. 52 et 53.

Art. 20 — Conflictus competentiæ inter Dicasteria, si qui oriantur, Supremo Tribunali Signaturæ Apostolicæ subiciantur, nisi Summo Pontifici aliter prospiciendum placuerit.

Art. 21 — § 1. Negotia, quæ plurium Dicasteriorum competentiam attingunt, a Dicasteriis, quorum interest, simul examinentur.

Ut consilia conferantur, a Moderatore Dicasterii, quod res agere cœpit, conventus convocetur, sive ex officio sive rogatu alius Dicasterii, cuius interest. Si tamen subiecta materia id postulet, res deferatur ad plenariam sessionem Dicasteriorum, quorum interest.

Conventui præest Dicasterii Moderator, qui eundem coëgit, vel eiusdem Secretarius, si soli Secretarii conveniant.

§ 2. Ubi opus fuerit opportune commissiones «interdicasteriales» permanentes, ad negotia tractanda, quæ mutua crebraque consultatione egeant, constituantur.

De Cardinalium adunationibus

Art. 22 — De mandato Summi Pontificis pluries in anno Cardinales, qui Dicasteriis præsunt, in unum conveniunt, ut graviores quæstiones examinentur, labores coordinentur, utque notitiæ inter eos communicari et consilia capi possint.

Art. 23 — Graviora indolis generalis negotia utiliter tractari possunt, si Summo Pontifici placuerit, a Cardinalibus in Consistorio plenario iuxta legem propriam adunatis.

De cœtu Cardinalium
ad consulendum rebus organicis
et œconomicis Apostolicæ Sedis

Art. 24 — Cœtus ex quindecim Cardinalibus constat, totidem Præsulibus Ecclesiarum particularium e variis orbis partibus, a Romano Pontifice ad quinquennium nominatis.

Art. 25 — § 1. Cœtus ex solito bis in anno convocatur a Cardinali Secretario Status ad res œconomicas et organicas quoad Sanctæ Sedis administrationem perpendendas, auxiliantibus, quatenus opus fuerit, harum rerum peritis.

§ 2. Idem cognoscit etiam de navitate peculiaris Instituti, quod erectum est et collocatum intra Statum Civitatis Vaticanæ, ad bona œconomica sibi commissa custodienda atque administranda, quæ ad opera religionis et caritatis sustinenda inserviunt; quod peculiari lege regitur.

De Rationibus cum Ecclesiis particularibus

Art. 26 — § 1. Crebræ relationes foveantur cum Ecclesiis particularibus cœtibusque Episcoporum, eorum consilium exquirendo, cum agitur de apparandis documentis maioris momenti, indolem generalem habentibus.

§ 2. Quantum fieri potest, antequam publici iuris fiant, communicentur cum Episcopis diœcesanis documenta generalia aut quæ earundem Ecclesiarum particularium speciali modo intersint.

§ 3. Quæstiones Dicasteriis propositæ, diligenter examinentur atque sine mora responsio aut saltem syngraphum rei acceptæ, quatenus opus fuerit, mittatur.

Art. 27 — Dicasteria consulere ne omittant Pontificios Legatos circa negotia, quæ ad Ecclesias particulares, ubi munus exercent, attineant, necnon cum iisdem Legatis captas deliberationes communicare.

De visitationibus ad limina

Art. 28 — Iuxta venerandam traditionem et iuris præscriptum, Episcopi, qui Ecclesiis particularibus præsunt, Apostolorum limina, statutis temporibus, petunt eaque occasione relationem super diœcesis statu Romano Pontifici exhibent.

Art. 29 — Huiusmodi visitationes peculiare in vita Ecclesiæ habent momentum, quippe quæ veluti culmen efficiant relationum cuiusvis Ecclesiæ particularis Pastorum cum Romano Pontifice. Ipse enim, suos in Episcopatu fratres coram admittens, cum illis de rebus agit, quæ ad bonum Ecclesiarum et ad Episcoporum pascendi munus pertinent, ipsosque in fide et caritate confirmat atque sustinet; quo quidem modo vincula hierarchicæ communionis roborantur et catholicitas Ecclesiæ necnon Episcoporum collegii unitas veluti palam ostenditur.

Art. 30 — Visitationes ad limina Dicasteria quoque Curiæ Romanæ respiciunt. Per has enim dialogus proficuus inter Episcopos et Apostolicam Sedem augetur ac profundior fit, mutuæ informationes dantur, consilia et opportunæ suggestiones ad maius bonum et profectum Ecclesiarum necnon ad disciplinam Ecclesiæ communem servandam afferuntur.

Art. 31 — Sedula cura apteque visitationes parentur ita ut tres principales gradus quibus constant, videlicet ad Apostolorum Principum sepulcra peregrinatio eorumque veneratio, congressio cum Summo Pontifice, atque colloquia apud Romanæ Curiæ Dicasteria, feliciter procedant prosperumque habeant exitum.

Art. 32 — Hunc in finem, relatio super diœcesis statu Sanctæ Sedi sex mensibus ante tempus pro visitatione statutum mittatur. A Dicasteriis, quibus competit, omni cum diligentia examinetur eorumque animadversiones cum peculiari cœtu ad hoc constituto communicentur ut brevis synthesis de his omnibus conficiatur, quæ in colloquiis præ oculis habenda sit.

De indole pastorali actuositatis

Art. 33 — Eorum omnium actuositas, qui apud Romanam Curiam ceteraque Sanctæ Sedis instituta operantur, verum ecclesiale est servitium, indole pastorali signatum, prouti in universali Romani Pontificis missione participatio, summa cum officii conscientia atque cum animo serviendi ab omnibus præstandum.

Art. 34 — Singula Dicasteria proprios fines persequuntur, ea tamen inter se conspirant; quare omnes in Romana Curia operantes id efficere debent, ut eorum operositas in unum confluat et temperetur. Omnes igitur parati semper sint ad propriam operam præstandam ubicumque necesse fuerit.

Art. 35 — Etsi quævis opera in Sanctæ Sedis Institutis præstita cooperatio est in actione apostolica, sacerdotes pro viribus in curam animarum, sine præiudicio tamen proprii officii, actuose incumbant.

De Officio Centrali Laboris

Art. 36 — De laboris exercitio in Curia Romana atque de quæstionibus cum eo connexis videt, iuxta suam competentiam, Officium Centrale Laboris.

De ordinibus

Art. 37 — Huic Constitutioni Apostolicæ accedit Ordo servandus seu normæ communes, quibus disciplina et modus tractandi negotia in Curia ipsa præstituitur, firmis manentibus normis generalibus huius Constitutionis.

Art. 38 — Unicuique Dicasterio proprius sit Ordo servandus seu normæ speciales, quibus disciplina et negotia tractandi rationes præstituantur.

Ordo servandus uniuscuiusque Dicasterii suetis Apostolicæ Sedis formis publici iuris fiat.

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top