 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PASTOR BONUS
I
Introductio
1. Pastor bonus Dominus Christus Iesus (cf. Io 10, 11.14) missionem
discipulos faciendi in omnibus gentibus atque prædicandi Evangelium omni
creaturæ Apostolorum successoribus Episcopis, et singulari ratione Romano
Episcopo, Petri successori, ita contulit, ut Ecclesia, Dei Populus,
constitueretur atque eiusmodi Populi sui Pastorum munus esset revera servitium,
quod «in Sacris Litteris "diaconia'' seu ministerium significanter
nuncupatur».
Hoc servitium seu diaconia eo præsertim tendit, ut in universo
ecclesiali corpore communio magis magisque instauretur, vigeat atque
perpulchros fructus edere pergat. Etenim, sicut Concilium Vaticanum II
luculenter docuit, Ecclesiæ mysterium per multiplices huiusmodi communionis
rationes significatur, Spiritus Sancti suavissimo instinctu: etenim Spiritus
«Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cf. Io 16, 13) et in
communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et
charismaticis instruit ac dirigit [...] eamque perpetuo renovat et ad
consummatam cum Sponso suo unionem perducit». Quam ob rem, ut idem Concilium
asseverat, «illi plene Ecclesiæ societati incorporantur, qui Spiritum Christi
habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta
accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem
atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei,
sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis».
Cuiusmodi communionis notionem non modo Concilii Vaticani II documenta in
universum edisseruerunt, ac præsertim Constitutio dogmatica de Ecclesia, sed ad
illam animum intenderunt etiam Synodi Patres, qui anno
MCMLXXXV, itemque duos
post annos Generales Synodi Episcoporum Cœtus celebraverunt: quam in Ecclesiæ
definitionem coeunt sive ipsum Ecclesiæ Mysterium, sive messianici Populi Dei
ordines, sive hierarchica ipsius Ecclesiæ constitutio. Quæ omnia ut una
comprehensione describamus, verba sumentes ex eadem memorata Constitutione,
Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimæ
cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Quam ob rem, huiusmodi
sacra communio in tota Christi Ecclesia viget, «quæ — ut perbelle scripsit
Paulus VI, Decessor noster — vivit et agit in variis communitatibus
christianis, Ecclesiis scilicet particularibus, per omnem terrarum orbem
dispersis».
2. Habita igitur ratione huius communionis, universam Ecclesiam veluti
conglutinantis, etiam hierarchica eiusdem Ecclesiæ constitutio explicatur atque
ad effectum deducitur: quæ collegiali simul ac primatiali, natura ab
ipso Domino prædita est, cum «Apostolos ad modum collegii seu cœtus stabilis
instituit, cui ex iisdem electum Petrum præficit». Hic præsertim agitur de
speciali illa ratione, qua Ecclesiæ Pastores triplex Christi munus participant,
docendi scilicet, sanctificandi atque gubernandi: et sicut Apostoli id una cum
Petro egerunt, ita haud dissimili modo id Episcopi agunt simul cum Romano
Episcopo. Ut Concilii Vaticani II verbis denuo utamur, «Episcopi igitur
communitatis ministerium cum adiutoribus presbyteris et diaconis susceperunt,
loco Dei præsidentes gregi, cuius sunt Pastores, ut doctrinæ magistri, sacri
cultus sacerdotes, gubernationis ministri. Sicut autem permanet munus a Domino
singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius
transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine
sacrato Episcoporum iugiter exercendum». Itaque fit ut «Collegium hoc» —
Episcoporum dicimus cum Romano Pontifice coniunctorum — «quatenus ex multis
compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno
capite collectum, unitatem gregis Christi» exprimat.
Episcoporum autem potestas atque auctoritas diaconiæ notam præ se fert,
ad ipsius Iesu Christi exemplum accommodatam, qui «non venit, ut ministraretur
ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc
10, 45). Potestas ergo, quæ in Ecclesia datur, potissimum secundum serviendi
normam et intellegenda et exercenda est, ita ut huiusmodi auctoritas pastorali
nota in primis polleat.
Id vero ad singulos Episcopos in propria cuiusque particulari Ecclesia spectat;
attamen tanto magis ad Romanum Episcopum pertinet, cuius ministerium Petrianum
in universalis Ecclesiæ bonum utilitatemque procurandam incumbit: Romana enim
Ecclesia præsidet «universo caritatis cœtui», ideoque caritati inservit. Ex
hoc potissimum principio processerunt vetusta ilia verba «Servus Servorum
Dei», quibus Petri Successor denominatur atque definitur.
Quam ob causam, Romanus Pontifex Ecclesiarum etiam particularium negotia, ab
Episcopis ad se delata aut utcumque cognita, diligenter perpendere curavit, ut,
pleniore rerum experientia exinde adepta, vi muneris sui, Vicarii scilicet
Christi totiusque Ecclesiæ Pastoris, fratres suos in fide confirmaret (cf. Lc
22, 32). Id enim persuasum sibi habebat mutuam inter Episcopos in universo orbe
constitutos et Romanum Episcopum communionem, in vinculo unitatis, caritatis et
pacis, maximum afferre emolumentum unitati fidei
necnon disciplinæ in cuncta Ecclesia promovendæ atque tuendæ.
3. Quibus præmissis, sic intellegitur diaconia, quæ Petri eiusque
successorum propria est, ut necessario referatur ad aliorum apostolorum,
eorumque successorum, diaconiam, quæ ad ædificandam Ecclesiam in hoc mundo
unice intendit.
Hæc necessaria ministerii Petriani ratio ac necessitudo cum ceterorum
apostolorum munere ac ministerio quoddam signum iam antiquitus postulavit, atque
postulare debet, quod non modo ad instar symboli, sed etiam in rerum veritate
exstaret. Hanc quidem necessitatem Decessores Nostri, apostolici laboris
gravitate perculsi, dilucide impenseque senserunt, sicuti, exempli gratia,
Innocentii
III
verba testantur, qui anno
MCXCVIII
ad Galliæ Episcopos
prælatosque hæc scripsit, cum ad ipsos suum quendam Legatum mitteret: «Licet
commissa nobis a Domino potestatis ecclesiastice plenitudo universis Christi
fidelibus nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis
humanæ non possumus ampliare [...]. Quia vero lex humane conditionis non
patitur nec possumus in persona propria gerere sollicitudines universas,
interdum per fratres nostros, qui sunt membra corporis nostri, ea cogimur
exercere, que, si commoditas ecclesie sustineret, personaliter libentius
impleremus».
Inde quidem perspiciuntur atque intelleguntur sive natura illius instituti, quo
Petri successor usus est in sua exercenda missione in universalis Ecclesiæ
bonum, sive agendi ratio, qua ipsum institutum commissa munera ad effectum
deduceret oportuit: Romanam Curiam dicimus, quæ in ministerii Petriani
adiutorium ab antiquis temporibus adlaborat præstandum.
Nam ut illa, quam diximus, frugifera communio firmior exstaret atque uberius
usque proficeret, Romana Curia ad id exorta est, ut scilicet efficacius
redderetur muneris exercitium Pastoris Ecclesiæ, quod Petro eiusque
successoribus ab ipso Christo traditum est, quodque in dies crevit ac dilatatum
est. Enimvero Decessor Noster Xystus
V
in Constitutione apostolica Immensa
æterni Dei fatebatur: «Romanus Pontifex, quem Christus Dominus Corporis
sui, quod est Ecclesia, visibile caput constituit omniumque Ecclesiarum
sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam immensi oneris adiutores advocat
atque adsciscit [...] ut partita inter eos (sc. Cardinales) aliosque Romanæ
Curiæ magistratus ingenti curarum negotiorumque mole, ipse tantæ potestatis
clavum tenens, divina gratia adiutrice, non succumbat».
4. Revera, ut iam quædam historiæ lineamenta proponamus, Romani Pontifices,
iam inde a remotissimis temporibus, in suo ministerio ad universæ Ecclesiæ
bonum procurandum sive singulos viros sive instituta adhibuerunt, qui ex Romana
Ecclesia deligebantur, siquidem eadem Ecclesia Beati Petri apostoli a
Decessore Nostro Gregorio Magno nuncupata est.
Primum enim presbyterorum diaconorumve, ad eandem Ecclesiam pertinentium, opera
usi sunt, qui vel legati munere fungerentur, vel pluribus missionibus
interessent, vel Romanorum Pontificum partes in Œcumenicis Conciliis agerent.
Cum autem peculiaris momenti res tractandæ erant, Romani Pontifices in auxilium
vocaverunt Synodos vel Concilia Romana, ad quæ Episcopi, in ecclesiastica
provincia Romana suo munere fungentes, arcessebantur; hæc vero non modo
quæstiones ad doctrinam et magisterium spectantes agebant, sed etiam ad
tribunalium instar procedebant, in quibus Episcoporum causæ, ad Romanum
Pontificem delatæ, iudicabantur.
Ex quo autem tempore Cardinales speciale momentum in Romana Ecclesia adsumere cœperunt,
præsertim in Papæ electione, quæ inde ab anno
MLIX
ipsis reservata est, iidem
Romani Pontifices Patrum Cardinalium collata opera magis magisque usi sunt, ita
ut Romanæ Synodi vel Concilii munus gradatim deminueretur, donec reapse
cessaret.
Quare evenit ut, præsertim post sæculum
XIII, Summus Pontifex omnia Ecclesiæ
negotia una cum Cardinalibus, in Consistorium coadunatis, ageret. Ita factum
est, ut instrumentis non stabilibus, videlicet Conciliis seu Romanis Synodis,
stabile aliud succederet, quod Romano Pontifici semper præsto esset.
Decessor Noster Xystus V, per iam commemoratam Constitutionem Apostolicam Immensa
æterni Dei, die
XXII
mensis Ianuarii anno
MDLXXXVIII
— qui fuit
MDLXXXVII
ab Incarnatione
D.N.I.C. — Romanæ Curiæ compagem eius formalem dedit seriem
XV
Dicasteriorum instituendo, eo consilio ut uni Cardinalium Collegio plura
subrogarentur collegia, e quibusdam Cardinalibus exstantia, quorum tamen
auctoritas ad definitum quendam campum certamque materiam restringeretur; quam
ob rem Summi Pontifices huiusmodi collegialium consiliorum viribus maxime frui
poterant. Consistorii ideo nativum munus propriumque momentum valde deminuta
sunt.
Volventibus tamen sæculis ac rationibus historicis rerumque condicionibus
mutantibus, temperamenta quædam atque immutationes accesserunt, præsertim cum
sæculo
XIX
Cardinalium Commissiones institutæ sunt, quarum esset Summo
Pontifici adiutricem operam præter alia Romanæ Curiæ Dicasteria conferre.
Denique, opera et iussu S. Pii
X, Decessoris Nostri, edita est Constitutio
apostolica Sapienti consilio, die
XXIX mensis Iunii anno
MCMVIII, in qua,
respectu etiam propositi ecclesiasticas leges in Codicem iuris canonici
colligendi, hæc Ipse scripsit: «Maxime opportunum visum est a Romana Curia
ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Romano
Pontifici Ecclesiæque operam suam præstare facilius valeat et suppetias ferre
perfectius». Cuius reformationis hi præcipui fuerunt effectus: Sacra Romana
Rota, quæ anno
MDCCCLXX munere cessaverat, ea ratione restituta est, ut
iudicialia negotia ageret, dum Congregationes, amissa iudiciorum competentia,
administrationis instrumenta unice fierent. Præterea, principium instauratum
est, quo Congregationes suo proprio iure, nemini alii attribuendo, gauderent,
scilicet ut singulæ res a suo quæque Dicasterio, non vero simul a pluribus,
tractari deberent.
Quæ quidem Pii
X
reformatio, postea in Codice iuris canonici anno
MCMXVII
a Benedicto
XV, Decessore Nostro, promulgato, sancita et completa, fere
immutata permansit usque ad annum
MCMLXVII, non multo post Concilium Œcumenicum
Vaticanum II peractum, in quo Ecclesia altius sui ipsius mysterium exploravit
suumque vividius prospectavit officium.
5. Huiusmodi itaque Ecclesiæ de seipsa aucta cognitio sponte novam quandam
Romanæ Curiæ aptationem, nostræ ætati congruentem, secum ferre debuit.
Siquidem Sacrosanti Concilii Patres ipsam Romano Pontifici atque Ecclesiæ
Pastoribus eximium hucusque præbuisse auxilium agnoverunt, simulque ut eiusdem
Romanæ Curiæ Dicasteria novæ ordinationi, temporum, regionum rituumque
necessitatibus magis aptatæ, subicerentur optaverunt. Hisce igitur Concilii
optatis satisfaciens, Paulus
VI, Decessor Noster, novam Curiæ ordinationem ad
effectum alacriter adduxit, data Constitutione apostolica Regimini Ecclesiæ
universæ, die
XV
mensis Augusti anno
MCMLXVII.
Equidem per hanc Constitutionem Summus ille Pontifex Romanæ Curiæ structuram,
competentiam ac procedendi rationem Dicasteriorum iam exsistentium accuratius
determinavit, novaque constituit, quorum esset particularia in Ecclesia
pastoralia incepta promovere, dum cetera in iurisdictionis vel gubernationis
officia incumbere pergerent; quam ob rem factum est, ut compositio Curiæ
multiformem universalis Ecclesiæ imaginem clarius referret. Inter alia, diœcesanos
Episcopos in ipsam arcessivit, simulque internæ coordinationi Dicasteriorum
prospexit per periodicos conventus eorundem Cardinalium moderatorum ad communia
problemata collatis consiliis perpendenda. Sectionem Alteram apud Tribunal
Signaturæ Apostolicæ induxit, ad summa eaque principalia fidelium iura aptius
tuenda.
Verumtamen, cum antiquorum institutorum reformationem maturiore studio egere
plane novisset, idem Summus Pontifex iussit ut, quinque exactis annis a
Constitutionis promulgatione, innovatus rerum ordo altius expenderetur,
pariterque inspiceretur utrum Concilii Vaticani II postulatis reapse congrueret
et christiani populi civilisque societatis necessitatibus responderet, atque,
quantum res postularet, in aptiorem reduceretur formam. Cui muneri adimplendo
Commissio, seu peculiare Prælatorum corpus, Cardinali præside, destinata est,
ipsaque usque ad eiusdem Pontificis obitum operam actuose navavit.
6. Cum inscrutabili Providentiæ consilio ad universalis Ecclesiæ pascendæ
munus vocati simus, iam a Pontificatus primordiis sategimus non solum de re tam
gravi Dicasteriorum mentem exquirere, verum etiam ab universo Cardinalium
Collegio iudicium postulare. Qui Patres Cardinales, in generali Consistorio bis
congregati, rei incubuerunt atque consilia præbuerunt de itinere rationibusque
persequendis in Romanæ Curiæ ordinatione. Cardinales enim cum Romani Episcopi
ministerio arctissimo ac singulari vinculo coniunguntur, eidemque «adsunt sive
collegialiter agendo, cum ad quæstiones maioris momenti tractandas in unum
convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem
[...] operam præstando in cura præsertim cotidiana universæ Ecclesiæ»: ii
igitur in primis sciscitandi erant in tanti momenti causa.
Perampla sententiarum rogatio, quam supra memoravimus, apud Romanæ Curiæ
Dicasteria, ut æquum erat, iterum facta est. Generalis consultationis fructus
illud exstitit «Schema Legis peculiaris de Curia Romana», cui apparando
incubuit Prælatorum Commissio, Patre Cardinali præside, duos fere annos
adlaborans, quodque singulorum Cardinalium, Ecclesiarum Orientalium
Patriarcharum, Episcoporum Conferentiarum per earum Præsides, et Romanæ Curiæ
Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario Cardinalium Cœtu anno
MCMLXXXV
excussum. Quod attinet ad Episcoporum Conferentias, oportebat ut de
Ecclesiarum particularium necessitatibus atque de earum hac in materie
exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus per vere universalem
sententiam certiores fieremus; quæ omnia ut plane nosceremus, occasionem
potissimum præbuit peropportunam extraordinaria Synodus pariter anno
MCMLXXXV
celebrata, sicut iam mentionem fecimus.
Denique Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem specialiter condita, ratione
habita animadversionum et consiliorum ex multiplicibus consultationibus
acceptorum, atque sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem
peculiarem pro Curia Romana apparavit, novo Codici iuris canonici
congruenter aptatam.
Quam quidem peculiarem Legem hac præsenti Constitutione apostolica promulgare
volumus, dum quartum nuper exspiravit sæculum a commemorata Constitutione
apostolica Immensa æterni Dei Xysti V, atque octogesimus recurrit annus
a S. Pii
X
Constitutione apostolica Sapienti consilio, viginti denique
vix expletis annis ex quo Constitutio apostolica Pauli VI Regimini Ecclesiæ
universæ vim suam exserere cœpit, quacum hæc Nostra arcte coniungitur,
quippe quod utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione et mente,
originem quodammodo ducat.
7. Hæ mens atque cogitatio, Concilio Vaticano II congruentes, renovatæ Romanæ
Curiæ actuositatem firmant et exprimunt. Quæ quidem hisce Concilii enuntiatur
verbis: «In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam
Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanæ Curiæ Dicasteriis, quæ proinde
nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in
servitium Sacrorum Pastorum».
Patet igitur Romanæ Curiæ munus, etsi ad propriam Ecclesiæ constitutionem,
iure divino conditam, non pertinet, indolem tamen vere ecclesialem
habere, quatenus ab universalis Ecclesiæ Pastore suam et exsistentiam et
competentiam trahat. Ea enim in tantum exstat atque adlaborat, in quantum ad
ministerium Petrianum refertur in eoque fundatur. Quoniam autem Petri
ministerium, utpote «servi servorum Dei», sive erga universam Ecclesiam sive
erga totius Ecclesiæ Episcopos exercetur, Romana etiam Curia, Petri successori
inserviens, ad universam Ecclesiam atque ad Episcopos iuvandos pariter spectat.
Plane inde elucet præcipuam notam omnium singulorumque Romanæ Curiæ
Dicasteriorum esse eius indolem ministerialem, sicut iam prolata verba e
Decreto «Christus Dominus» declarant, et hæc præsertim: «Romanus Pontifex utitur
Romanæ Curiæ Dicasteriis». Perspicue enim indoles instrumentalis
Curiæ his indicatur, et ipsa veluti instrumentum in manibus Pontificis
quodammodo describitur, ita ut nulla vi nullaque potestate polleat præter eas
quas ab eodem Summo Pastore recipit. Ipse enim Paulus
VI, iam duobus annis
antequam Decretum Christus Dominus promulgaretur, scilicet anno
MCMLXIII,
Romanam Curiam definivit instrumentum immediatæ adhæsionis et absolutæ obœdientiæ,
quo Summus Pontifex ad suam universalem missionem explendam utitur. Quæ notio
in Constitutione apostolica Regimini Ecclesiæ universæ passim usurpata
est.
Hæc indoles ministerialis vel instrumentalis aptissime revera videtur huius
valde benemeriti venerandique instituti naturam definire eiusque actionem
significare, quæ totæ in eo consistunt ut auxilium Summo Pontifici eo validius
et efficacius præstet, quo magis conformiter ac fidelius eius voluntati sese
præbere nitatur.
8. Præter hanc indolem ministerialem, a Concilio Vaticano II character, ut
ita dicamus, vicarius Romanæ Curiæ in luce ulterius ponitur,
quandoquidem ipsa ut iam diximus, non proprio iure neque proprio marte operatur:
potestatem enim a Romano Pontifice acceptam exercet essentiali quadam et nativa
cum Ipso necessitudine, quia huiusmodi potestatis proprium est ut agendi studium
cum voluntate illius, a quo oritur, semper coniungat, ea quidem ratione ut
eiusdem voluntatis fidelem interpretationem, consonantiam, immo quasi
æqualitatem præ se ferat atque manifestet, in Ecclesiarum bonum atque in
Episcoporum servitium. Ex huiusmodi indole Romana Curia vim roburque haurit,
pariterque officiorum suorum limites ac normarum codicem invenit.
Huius autem potestatis plenitudo in capite seu in ipsa Christi Vicarii persona
insidet, qui propterea Curiæ Dicasteriis eam committit pro singulorum
competentia atque ambitu. Quoniam autem Romani Pontificis munus Petrianum sicut
diximus, ad fratrum Episcoporum Collegii munus suapte natura refertur, ad id
simul spectans ut universa Ecclesia singulæque particulares Ecclesiæ
ædificentur, constabiliantur atque dilatentur, eadem Curiæ diaconia,
qua Ipse in suo personali munere exercendo utitur, necessario pariter refertur
ad personale Episcoporum munus, sive utpote Episcopalis Collegii membrorum, sive
utpote particularium Ecclesiarum Pastorum.
Quam ob causam non modo longe abest ut Romana Curia personales rationes ac
necessitudines inter Episcopos atque Summum Pontificem quoddam veluti diaphragma
impediat vel condicionibus obstringat, sed contra ipsa est, atque magis
magisque sit oportet, communionis atque sollicitudinum participationis
administra.
9. Ratione igitur suæ diaconiæ, cum ministerio Petriano coniunctæ, eruendum
est tum Romanam Curiam cum totius orbis Episcopis arctissime coniungi, tum
eosdem Pastores eorumque Ecclesias primos principalioresque esse veluti
beneficiarios operis Dicasteriorum. Quod eiusdem Curiæ etiam compositione
probatur.
Etenim Romanam Curiam omnes fere componunt Patres Cardinales, ad Romanam
Ecclesiam proprio nomine pertinentes, qui proxime Summum Pontificem in
universali Ecclesia gubernanda adiuvant, quique insuper cuncti sive in ordinaria
sive in extraordinaria Consistoria convocantur, cum graviora negotia tractanda
id suadeant; quo igitur fit ut, necessitates totius Populi Dei plenius
cognoscentes, Ecclesiæ universæ bono prospicere pergant.
Huc etiam accedit quod singulis Dicasteriis præpositi episcopali charactere et
gratia plerumque pollent ad unumque Episcoporum Collegium pertinent, itemque
eadem etiam erga universam Ecclesiam sollicitudine urgentur, qua omnes Episcopi,
in communione hierarchica cum Romano Episcopo suo Capite, devinciuntur.
Cum insuper inter Dicasteriorum membra aliqui cooptentur diœcesani Episcopi,
«qui mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius
referre valeant», per Romanam Curiam collegialis affectus, qui inter Episcopos
eorumque Caput intercedit, ad concretam applicationem perducitur, idemque
ad totum mysticum Corpus extenditur, «quod est etiam corpus Ecclesiarum».
Qui quidem collegialis affectus inter varia quoque Dicasteria colitur. Omnes
enim Cardinales Dicasteriis præpositi certis temporibus inter se conveniunt,
vel ipsorum partes agentes cum peculiares quæstiones tractandæ sint, ut
collatis consiliis de potioribus quæstionibus certiores fiant ad illasque
solvendas mutuum adiutorium conferant atque ideo agendi cogitandique unitatem in
Romana Curia provideant.
Præter hos episcopali potestate præditos viros ad Dicasteriorum navitatem
plurimi requiruntur operis adiutores, qui suo labore, haud raro abscondito neque
levi vel facili, ministerio Petriano inserviant ac prosint.
Etenim in Romanam Curiam advocantur sive diœcesani ex universo terrarum orbe
presbyteri, qui sacerdotii ministerialis participes, cum Episcopis arcte
coniunguntur; sive Religiosi, e quibus maxima pars sunt presbyteri, atque
Religiosæ Sodales, qui vitam suam ad Evangelii consilia diversimode componunt,
ad Ecclesiæ bonum augendum atque ad singulare Christi testimonium coram mundo
præstandum; sive laici viri atque mulieres, qui ob Baptismi atque
Confirmationis virtutem proprio apostolico munere funguntur. Quæ plurium virium
conspiratio efficit ut omnes Ecclesiæ ordines in pastoralem Romanæ Curiæ
operam continuandam efficacius usque adiuvent Summum Pontificem, cum Ipsius
ministerio coniuncti. Exinde etiam patet, huiusmodi omnium Ecclesiæ ordinum
servitium nihil simile in civili societate invenire, atque ipsorum laborem cum
animo vere serviendi præstandum esse, ad ipsius Christi diaconiam sequendam
atque imitandam.
10. Clare inde elucet Romanæ Curiæ ministerium, sive in semet ipso
consideretur, sive ob ipsius rationes cum universæ Ecclesiæ Episcopis, sive ob
fines, ad quos contendit atque ob concordem caritatis affectum, quo ducatur
oportet, quadam collegialitatis nota pollere, etiamsi ipsa Curia nulli
sit comparanda cuiuslibet naturæ collegio; quæ nota eam ad inserviendum
Episcoporum Collegio informat mediisque ad id idoneis instruit. Quin immo,
ipsorum etiam Episcoporum sollicitudinem pro universa Ecclesia exprimit,
siquidem Episcopi huiusmodi curam atque sedulitatem «cum Petro et sub Petro»
participant.
Quod sane maxime excellit et symbolicam vim præ se fert, cum Episcopi — ut
iam supra diximus — vocantur ut singulis Dicasteriis sociam operam præbeant.
Præterea omnibus et singulis Episcopis integrum ius manet et officium ipsum
Beati Petri Successorem adeundi, potissimum per visitationes «ad Apostolorum
limina».
Hæ visitationes, ob supra exposita ecclesiologica et pastoralia principia,
propriam peculiaremque significationem accipiunt. Sunt enim in primis maximi
momenti opportunitas, et veluti centrum constituunt supremi illius ministerii,
Summo Pontifici commissi: nam Ecclesiæ universalis Pastor tunc communicat atque
colloquitur cum particularium Ecclesiarum Pastoribus, qui ad ipsum se conferunt
ut in eo Cepham videant (cf. Gal 1, 18), suarum diœcesium quæstiones
coram atque privatim cum Ipso pertractent cum eoque ideo omnium Ecclesiarum
sollicitudinem participent (cf. 2 Cor 11, 28). Quam ob rem, per
visitationes ad limina communio atque unitas in intima Ecclesiæ vita maximopere
foventur.
Eædem præterea Episcopis copiam commoditatemque præbent, ut cum competentibus
Romanæ Curiæ Dicasteriis considerent atque explorent tum studia ad doctrinam
actionemque pastoralem attinentia, tum apostolatus incepta, tum difficultates,
quæ æternæ salutis procurandæ missioni, ipsis concreditæ, se interponant.
11. Cum igitur Romanæ Curiæ navitas cum munere Petriano iuncta in eoque
fundata, in bonum simul universæ Ecclesiæ sive Ecclesiarum particularium
cedat, ea præprimis ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod
Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino placito
perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesiæ constitutus est. Quapropter
unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus, tutandus
promovendus perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum
qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis
particularibus sunt.
Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici præstat, hoc unitatis
ministerio fulcitur: hæc autem in primis unitas est Fidei, quæ
sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a quo munus
supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas
disciplinæ, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesiæ, quæ in
normarum morumque complexu consistit, fundamentalem Ecclesiæ constitutionem
conformat, atque media salutis eorumque rectam administrationem tuetur, una cum
Populi Dei ordinata compagine.
Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesiæ universæ tuendam curat a
diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum nedum
detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quæ Spiritus Sanctus
profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi insularum
ad instar vel fugæ a centro exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesiæ
structuram componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus I optime
commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus hæc de Romanæ Curiæ institutis
asseveravit: eadem «Christi Vicario id præstant ut apostolico ministerio,
cuius Ipse universæ Ecclesiæ debitor est, certe ac definite fungi possit,
atque hac ratione provident ut legitimæ agendi libertates sese organico modo
explicent, servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinæ immo etiam
fidei unitatem, ad Ecclesiæ naturam pertinentem, pro qua Christus antequam
pateretur oravit».
Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesiæ legitimas
consuetudines, populorum mores atque potestatem, quæ iure divino ad Ecclesiarum
particularium Pastores pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti
patet, prætermittere non valet quin manus apponat quotiescumque graves rationes
pro tuenda unitate in fide, in caritate vel in disciplina id postulent.
12. Munus itaque Romanæ Curiæ ecclesiale cum sit, cooperationem totius
Ecclesiæ, ad quam dirigitur, requirit. Nemo enim in Ecclesia ab aliis est
seiunctus, immo quisque cum ceteris omnibus unum idemque efficit corpus.
Cuiusmodi cooperatio per illam communionem agitur, e qua exordium sumpsimus,
scilicet vitæ, caritatis et veritatis, in quam Populus messianicus a Christo
Domino est constitutus, ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et
tamquam lux mundi et sal terræ ad universum mundum mittitur. Sicut ergo Romanæ
Curiæ est cum omnibus Ecclesiis communicare, ita Pastores Ecclesiarum
particularium, quas ipsi «ut vicarii et legati Christi regunt», cum Romana
Curia communicare satagant oportet, ut per hæc fidentia commercia, firmiore
vinculo cum Petri Successore obstringantur.
Quæ inter Ecclesiæ centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam mutua
communicatio, dum nullius extollit auctoritatis fastigium, communionem
inter omnes maximopere promovet, ad instar viventis cuiusdam corporis, quod ex
mutuis omnium membrorum rationibus constat atque operatur. Quod feliciter
expressit Paulus VI Decessor Noster: «Liquet enim motui ad centrum ac veluti ad
cor Ecclesiæ respondere opus esse alium motum, qui a medio ad extrema feratur
atque quadam ratione omnes et singulas Ecclesias, cunctos et singulos Pastores
ac fideles attingat, ita ut ille significetur et ostendatur thesaurus veritatis,
gratiæ et unitatis, cuius Christus Dominus ac Redemptor Nos effecit participes,
custodes ac dispensatores».
Quæ omnia eo pertinent, ut uni eidemque Populo Dei efficacius præbeatur
ministerium salutis; ministerium dicimus, quod præprimis postulat mutuum inter
particularium Ecclesiarum Pastores et universæ Ecclesiæ Pastorem adiutorium,
ita ut omnes collatis viribus adnitantur adimplere supremam eam legem, quæ est
salus animarum.
Nihil omnino aliud, quam ut huic saluti animarum uberius usque consulerent,
Summi Pontifices voluerunt, sive Romanam Curiam condendo, sive novis Ecclesiæ
mundique condicionibus ipsam aptando, sicut e rerum historia patet. Iure igitur
merito Paulus
VI
Romanam Curiam, veluti alterum Hierosolymitanum cenaculum, et
sanctæ Ecclesiæ prorsus deditam sibi effingebat. Nosmetipsi idcirco ediximus
omnibus, qui in ipsa operam dant, unicam agendi rationem esse et normam
Ecclesiæ et erga Ecclesiam alacre præstare servitium. Immo in hac nova de
Romana Curia Lege statuere voluimus, ut quæstiones omnes a Dicasteriis
tractentur «viis [...] ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam
et Ecclesiæ bonum tum præsertim ad animarum salutem».
13. Iam igitur promulgaturi hanc Constitutionem apostolicam, qua nova Romanæ
Curiæ lineamenta impertiuntur, placet nunc Nobis consilia atque proposita
complecti, quibus ducti sumus.
Voluimus in primis ut eiusdem Curiæ imago et facies novis responderet nostri
temporis postulatis, ratione mutationum habita, quæ post editam Constitutionem
apostolicam Regimini Ecclesiæ universæ sive a Decessore Nostro Paulo
VI
sive a Nobis factæ sunt.
Deinde Nostrum fuit ut Ecclesiæ legum renovatio, quæ per evulgatum novum Codicem
iuris canonici inducta est, vel quæ in eo est posita ut ad effectum
deducatur in recognoscendo Codice Iuris Canonici Orientalis, aliquo modo
expleretur atque conficeretur.
Tum in animo habuimus ut antiquitus recepta Romanæ Curiæ Dicasteria et
Instituta magis idonea redderentur ad ipsorum fines consequendos, ad quos
instituta sunt, scilicet ad participanda regiminis, iurisdictionis atque
negotiorum exsecutionis munera; qua de re factum est ut horum Dicasteriorum
agendi provinciæ inter ipsa aptius distribuerentur ac distinctius
designarentur.
Deinde, præ oculis habentes quæ rerum usus hisce annis docuit quæque semper
novis ecclesialis societatis postulatis requiruntur, cogitavimus iuridicam
figuram rationemque iterum considerare illorum institutorum, quæ merito
«post-conciliaria» appellantur, eorum forte conformationem ordinationemque
mutando. Quod eo consilio fecimus, ut magis magisque utile fructuosumque ipsorum
institutorum munus redderetur, scilicet in Ecclesia promovendi peculiaria
pastoralia opera atque rerum studium, quæ augescente in dies celeritate
Pastorum sollicitudinem occupant eademque tempestivas securasque responsiones
postulant.
Denique nova et etiam stabilia incepta ad mutuam operam inter Dicasteria
consociandam excogitata sunt, quorum ope quædam agendi ratio habeatur unitatis
notam suapte natura præ se ferens.
Quæ ut uno comprehendamus verbo, curæ Nobis fuit continenter procedere ut
Romanæ Curiæ constitutio atque agendi ratio tum ecclesiologicæ illi rationi,
a Concilio Vaticano II pertractatæ, magis magisque responderent, tum ad ipsius
constitutionis pastorales propositos fines obtinendos clariore usque modo idonea
evaderent, tum ecclesialis civilisque societatis necessitatibus aptius in dies
obviam irent.
Siquidem persuasum Nobis est Romanæ Curiæ navitatem haud paulum conferre, ut
Ecclesia, tertio post Christum natum adventante millennio, ortus sui mysterio
fidelis perseveret, cum Spiritus Sanctus virtute Evangelii eam iuvenescere
facit.
14. Hisce omnibus attentis, opera peritorum virorum adhibita, sapienti consilio
et collegiali affectu suffulti Patrum Cardinalium et Episcoporum, diligenter
perspectis Romanæ Curiæ natura et munere, hanc Apostolicam Constitutionem
exarari iussimus, spe ducti ut veneranda hæc et regimini Ecclesiæ necessaria
institutio, novo illi pastorali instinctui respondeat, quo præsertim post
celebratum Concilium Vaticanum II fideles omnes, laici, presbyteri et præsertim
Episcopi aguntur, quo penitius usque audiant atque sequantur ea quæ Spiritus
dicat Ecclesiis (cf. Ap 2, 7).
Quemadmodum enim omnes Ecclesiæ Pastores, atque inter ipsos speciali modo
Romanus Episcopus, persentiunt se esse «ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei» (1 Cor 4, 1), atque cupiunt se præprimis adiutores
præbere fidelissimos, quibus Æternus Pater facile utatur ad salutis opus in
mundo prosequendum, ita Romana Curia, in singulis quibusque exercitatis suæ
magni momenti navitatis orbibus, peroptat ut ipsa quoque eodem Spiritus eodemque
amatu pervadatur: Spiritum dicimus Filii hominis, Christi Unigeniti Patris, qui
«venit [...] salvare quod perierat» (Mt 18, 11), cuiusque unicum
amplissimumque optatum perpetuo eo contendit, ut omnes homines «vitam habeant
et abundantius habeant» (Io l0, 10).
Propterea, opitulante Dei gratia ac favente Beatissimæ Virginis Mariæ,
Ecclesiæ Matris, auxilio, normas de Romana Curia quæ sequuntur statuimus atque
decernimus.
I
NORMÆ GENERALES
De Curiæ Romanæ notione
Art. 1 — Curia Romana complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quæ Romano
Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris
ad Ecclesiæ Universæ Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo
quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiæ
propria in mundo promovetur.
De Dicasteriorum structura
Art. 2 — § 1. Dicasteriorum nomine intelleguntur: Secretaria Status,
Congregationes, Tribunalia, Consilia et Officia, scilicet Camera Apostolica,
Administratio Patrimonii Sedis Apostolicæ, Præfectura Rerum Œconomicarum
Sanctæ Sedis.
§ 2. Dicasteria sunt inter se iuridice paria.
§ 3. Institutis autem Curiæ Romanæ accedunt Præfectura Pontificalis Domus et
Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis.
Art. 3 — § 1. Dicasteria, nisi ob peculiarem ipsorum naturam aut specialem
legem aliam habeant structuram, constant ex Cardinali Præfecto vel
Archiepiscopo Præside, cœtu Patrum Cardinalium et quorundam Episcoporum,
adiuvante Secretario. Iisdem adsunt Consultores et operam præstant Administri
maiores atque congruus Officialium numerus.
§ 2. Iuxta peculiarem naturam quorundam Dicasteriorum, ipsorum cœtui adscribi
possunt clerici necnon alii Christifideles.
§ 3. Congregationis autem Membra proprie dicta sunt Cardinales et Episcopi.
Art. 4 — Præfectus vel Præses Dicasterium moderatur, id dirigit eiusdemque
personam gerit.
Secretarius, cooperante Subsecretario, Præfectum vel Præsidem in Dicasterii
negotiis personisque moderandis, adiuvat.
Art. 5 — § 1. Præfectus vel Præses, Membra cœtus, Secretarius ceterique
Administri maiores necnon Consultores a Summo Pontifice ad quinquennium
nominantur.
§ 2. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, Cardinales præpositi rogantur
ut officii renuntiationem exhibeant Romano Pontifici, qui, omnibus perpensis,
providebit. Ceteri Moderatores necnon Secretarii, expleto septuagesimo quinto
ætatis anno, a munere cessant; Membra octogesimo anno expleto; qui tamen
ratione muneris alicui Dicasterio adscripti sunt, cessante munere, desinunt esse
Membra.
Art. 6 — Occurrente morte Summi Pontificis, omnes Dicasteriorum Moderatores et
Membra a munere cessant. Excipiuntur Romanæ Ecclesiæ Camerarius et
Pænitentiarius Maior, qui ordinaria negotia expediunt, ea Cardinalium Collegio
proponentes, quæ ad Summum Pontificem essent referenda.
Secretarii ordinario moderamini Dicasteriorum prospiciunt, negotia tantum
ordinaria curantes; ipsi vero indigent confirmatione Summi Pontificis, intra
tres ab Eius electione menses.
Art. 7 — Membra cœtus sumuntur, ex Cardinalibus sive in Urbe sive extra Urbem
commorantibus, quibus accedunt, quatenus peculiari peritia in rebus, de quibus
agitur, pollent, nonnulli Episcopi, præsertim diœcesani, necnon, iuxta
Dicasterii naturam, quidam clerici et alii Christifideles, hac tamen lege, ut
ea, quæ exercitium potestatis regiminis requirunt, reserventur iis qui ordine
sacro insigniti sunt.
Art. 8 — Consultores quoque nominantur ex clericis vel ceteris
Christifidelibus scientia et prudentia præstantibus, ratione universalitatis,
quantum fieri potest, servata.
Art. 9 — Officiales assumuntur ex Christifidelibus, clericis vel laicis,
commendatis virtute, prudentia, usu rerum, debita scientia, aptis studiorum
titulis comprobata, ex variis orbis regionibus, quantum fieri potest, selectis,
ita ut Curia indolem universalem Ecclesiæ exprimat. Candidatorum idoneitas
experimentis aliisve congruentibus modis pro opportunitate comprobetur.
Ecclesiæ particulares, Moderatores Institutorum vitæ consecratæ et Societatum
vitæ apostolicæ ne omittant adiutricem operam Apostolicæ Sedi præbere,
sinentes ut eorum fideles aut sodales, si opus fuerit, in Romanam Curiam
arcessantur.
Art. 10 — Unumquodque Dicasterium proprium habet archivum, in quo documenta
recepta atque exemplaria eorum, quæ missa sunt, in «protocollum» relata,
ordinate, tuto et secundum hodierni temporis rationes custodiantur.
De agendi ratione
Art. 11 — § 1. Negotia maioris momenti cœtui generali, iuxta cuiusque
Dicasterii naturam, reservantur.
§ 2. Ad plenarias sessiones, semel in anno, quantum fieri potest, celebrandas,
pro quæstionibus naturam principii generalis habentibus aliisque, quas
Præfectus vel Præses tractandas censuerit, omnia Membra tempestive convocari
debent. Ad ordinarias autem sessiones sufficit ut convocentur Membra in Urbe
versantia.
§ 3. Omnes cœtus sessiones Secretarius cum iure suffragium ferendi participat.
Art. 12 — Consultorum atque eorum qui ipsis assimilantur est studio rei
propositæ diligenter incumbere suamque sententiam, pro more scriptam, de ea
exarare.
Pro opportunitate atque iuxta cuiusque Dicasterii naturam, Consultores convocari
possunt ut collegialiter quæstiones propositas examinent et, si casus ferat,
sententiam communem proferant.
Singulis in casibus alii ad consulendum vocari possunt, qui, etsi in Consultorum
numerum non sunt relati, peculiari tamen peritia rei pertractandæ commendentur.
Art. 13 — Dicasteria, secundum uniuscuiusque propriam competentiam, negotia
tractant, quæ ob peculiare suum momentum, natura sua aut iure, Sedi Apostolicæ
reservantur, atque ea quæ fines competentiæ singulorum Episcoporum eorumve cœtuum
excedunt, necnon ea quæ ipsis a Summo Pontifice committuntur; in studium
incumbunt problematum graviorum vigentis ætatis, ut actio pastoralis Ecclesiæ
efficacius promoveatur apteque coordinetur, debita servata relatione cum
Ecclesiis particularibus; promovent incepta pro bono Ecclesiæ universalis; ea
denique cognoscunt, quæ Christifideles, iure proprio utentes, ad Sedem
Apostolicam deferunt.
Art. 14 — Dicasteriorum competentia definitur ratione materiæ nisi aliter
expresse cautum sit.
Art. 15 — Quæstiones tractandæ sunt ad tramitem iuris, sive universalis sive
peculiaris Romanæ Curiæ, atque iuxta normas uniuscuiusque Dicasterii, viis
tamen ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiæ
bonum tum præsertim ad animarum salutem.
Art. 16 — Romanam Curiam fas est adire, præterquam officiali Latino sermone,
cunctis etiam sermonibus hodie latius cognitis.
In commodum omnium Dicasteriorum «Centrum» constituitur pro documentis in
alias linguas vertendis.
Art. 17 — Quæ ab uno Dicasterio præparantur documenta generalia cum aliis
communicentur Dicasteriis, quorum interest, ut textu emendationibus forte
propositis perfici possit et, collatis consiliis, etiam ad eorum exsecutionem
concordius procedatur.
Art. 18 — Summi Pontificis approbationi subiciendæ sunt decisiones maioris
momenti, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus speciales
facultates tributæ sunt exceptisque sententiis Tribunalis Rotæ Romanæ et
Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ intra limites propriæ competentiæ
latis.
Dicasteria leges aut decreta generalia vim legis habentia ferre non possunt nec
iuris universalis vigentis præscriptis derogare, nisi singulis in casibus atque
de specifica approbatione Summi Pontificis.
Hoc autem sollemne sit ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a
Moderatoribus Dicasteriorum Summo Pontifici fuerit antea significatum.
Art. 19 — § 1. Recursus hierarchici a Dicasterio recipiuntur, quod competens
sit ratione materiæ, firmo præscripto art. 21 § 1.
§ 2. Quæstiones vero, quæ iudicialiter sunt cognoscendæ, remittuntur ad
competentia Tribunalia firmo præscripto artt. 52 et 53.
Art. 20 — Conflictus competentiæ inter Dicasteria, si qui oriantur, Supremo
Tribunali Signaturæ Apostolicæ subiciantur, nisi Summo Pontifici aliter
prospiciendum placuerit.
Art. 21 — § 1. Negotia, quæ plurium Dicasteriorum competentiam
attingunt, a Dicasteriis, quorum interest, simul examinentur.
Ut consilia conferantur, a Moderatore Dicasterii, quod res agere cœpit,
conventus convocetur, sive ex officio sive rogatu alius Dicasterii, cuius
interest. Si tamen subiecta materia id postulet, res deferatur ad plenariam
sessionem Dicasteriorum, quorum interest.
Conventui præest Dicasterii Moderator, qui eundem coëgit, vel eiusdem
Secretarius, si soli Secretarii conveniant.
§ 2. Ubi opus fuerit opportune commissiones «interdicasteriales» permanentes,
ad negotia tractanda, quæ mutua crebraque consultatione egeant, constituantur.
De Cardinalium adunationibus
Art. 22 — De mandato Summi Pontificis pluries in anno Cardinales, qui
Dicasteriis præsunt, in unum conveniunt, ut graviores quæstiones examinentur,
labores coordinentur, utque notitiæ inter eos communicari et consilia capi
possint.
Art. 23 — Graviora indolis generalis negotia utiliter tractari possunt, si
Summo Pontifici placuerit, a Cardinalibus in Consistorio plenario iuxta legem
propriam adunatis.
De cœtu Cardinalium ad consulendum rebus organicis et œconomicis
Apostolicæ Sedis
Art. 24 — Cœtus ex quindecim Cardinalibus constat, totidem Præsulibus
Ecclesiarum particularium e variis orbis partibus, a Romano Pontifice ad
quinquennium nominatis.
Art. 25 — § 1. Cœtus ex solito bis in anno convocatur a Cardinali Secretario
Status ad res œconomicas et organicas quoad Sanctæ Sedis administrationem
perpendendas, auxiliantibus, quatenus opus fuerit, harum rerum peritis.
§ 2. Idem cognoscit etiam de navitate peculiaris Instituti, quod erectum est et
collocatum intra Statum Civitatis Vaticanæ, ad bona œconomica sibi commissa
custodienda atque administranda, quæ ad opera religionis et caritatis
sustinenda inserviunt; quod peculiari lege regitur.
De Rationibus cum Ecclesiis particularibus
Art. 26 — § 1. Crebræ relationes foveantur cum Ecclesiis particularibus cœtibusque
Episcoporum, eorum consilium exquirendo, cum agitur de apparandis documentis
maioris momenti, indolem generalem habentibus.
§ 2. Quantum fieri potest, antequam publici iuris fiant, communicentur cum
Episcopis diœcesanis documenta generalia aut quæ earundem Ecclesiarum
particularium speciali modo intersint.
§ 3. Quæstiones Dicasteriis propositæ, diligenter examinentur atque sine mora
responsio aut saltem syngraphum rei acceptæ, quatenus opus fuerit, mittatur.
Art. 27 — Dicasteria consulere ne omittant Pontificios Legatos circa negotia,
quæ ad Ecclesias particulares, ubi munus exercent, attineant, necnon cum iisdem
Legatis captas deliberationes communicare.
De visitationibus ad limina
Art. 28 — Iuxta venerandam traditionem et iuris præscriptum, Episcopi, qui
Ecclesiis particularibus præsunt, Apostolorum limina, statutis temporibus,
petunt eaque occasione relationem super diœcesis statu Romano Pontifici
exhibent.
Art. 29 — Huiusmodi visitationes peculiare in vita Ecclesiæ habent momentum,
quippe quæ veluti culmen efficiant relationum cuiusvis Ecclesiæ particularis
Pastorum cum Romano Pontifice. Ipse enim, suos in Episcopatu fratres coram
admittens, cum illis de rebus agit, quæ ad bonum Ecclesiarum et ad Episcoporum
pascendi munus pertinent, ipsosque in fide et caritate confirmat atque sustinet;
quo quidem modo vincula hierarchicæ communionis roborantur et catholicitas
Ecclesiæ necnon Episcoporum collegii unitas veluti palam ostenditur.
Art. 30 — Visitationes ad limina Dicasteria quoque Curiæ Romanæ respiciunt.
Per has enim dialogus proficuus inter Episcopos et Apostolicam Sedem augetur ac
profundior fit, mutuæ informationes dantur, consilia et opportunæ suggestiones
ad maius bonum et profectum Ecclesiarum necnon ad disciplinam Ecclesiæ communem
servandam afferuntur.
Art. 31 — Sedula cura apteque visitationes parentur ita ut tres principales
gradus quibus constant, videlicet ad Apostolorum Principum sepulcra peregrinatio
eorumque veneratio, congressio cum Summo Pontifice, atque colloquia apud Romanæ
Curiæ Dicasteria, feliciter procedant prosperumque habeant exitum.
Art. 32 — Hunc in finem, relatio super diœcesis statu Sanctæ Sedi sex
mensibus ante tempus pro visitatione statutum mittatur. A Dicasteriis, quibus
competit, omni cum diligentia examinetur eorumque animadversiones cum peculiari
cœtu ad hoc constituto communicentur ut brevis synthesis de his omnibus
conficiatur, quæ in colloquiis præ oculis habenda sit.
De indole pastorali actuositatis
Art. 33 — Eorum omnium actuositas, qui apud Romanam Curiam ceteraque Sanctæ
Sedis instituta operantur, verum ecclesiale est servitium, indole pastorali
signatum, prouti in universali Romani Pontificis missione participatio, summa
cum officii conscientia atque cum animo serviendi ab omnibus præstandum.
Art. 34 — Singula Dicasteria proprios fines persequuntur, ea tamen inter se
conspirant; quare omnes in Romana Curia operantes id efficere debent, ut eorum
operositas in unum confluat et temperetur. Omnes igitur parati semper sint ad
propriam operam præstandam ubicumque necesse fuerit.
Art. 35 — Etsi quævis opera in Sanctæ Sedis Institutis præstita cooperatio
est in actione apostolica, sacerdotes pro viribus in curam animarum, sine
præiudicio tamen proprii officii, actuose incumbant.
De Officio Centrali Laboris
Art. 36 — De laboris exercitio in Curia Romana atque de quæstionibus cum eo
connexis videt, iuxta suam competentiam, Officium Centrale Laboris.
De ordinibus
Art. 37 — Huic Constitutioni Apostolicæ accedit Ordo servandus seu
normæ communes, quibus disciplina et modus tractandi negotia in Curia ipsa
præstituitur, firmis manentibus normis generalibus huius Constitutionis.
Art. 38 — Unicuique Dicasterio proprius sit Ordo servandus seu normæ
speciales, quibus disciplina et negotia tractandi rationes præstituantur.
Ordo servandus
uniuscuiusque Dicasterii suetis Apostolicæ Sedis formis publici iuris fiat.
II
SECRETARIA STATUS
Art. 39 — Secretaria Status proxime iuvat Summum Pontificem in Eius supremo
munere exercendo.
Art. 40 — Eidem præest Cardinalis Secretarius Status. Duas sectiones ipsa
complectitur, nempe sectionem de generalibus negotiis sub directo
moderamine Substituti, adiuvante Assessore, et sectionem de rationibus cum
Civitatibus sub ductu proprii Secretarii, adiuvante Subsecretario. Huic
alteri sectioni adest cœtus Cardinalium et quorundam Episcoporum.
Sectio prior
Art. 41 — § 1. Ad priorem sectionem pertinet peculiari
modo operam navare expediendis negotiis, quæ Summi Pontificis cotidianum
servitium respiciunt; ea agere, quæ extra ordinariam Dicasteriorum Romanæ
Curiæ aliorumque Apostolicæ Sedis Institutorum competentiam tractanda
obveniant; rationes cum iisdem Dicasteriis fovere sine præiudicio eorum
autonomiæ et labores coordinare; Legatorum Sanctæ Sedis officium eorumque
operam, præsertim ad Ecclesias particulares quod attinet, moderari. Ipsius est
omnia explere, quæ Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt.
§ 2. Collatis consiliis cum aliis competentibus Dicasteriis,
eadem curat quæ Sanctæ Sedis præsentiam et navitatem apud Internationalia
Instituta respiciunt, firmo præscripto art. 46. Idem agit quod ad Institutiones
Internationales Catholicas pertinet.
Art. 42 — Eiusdem etiam est:
1 °
componere et mittere Constitutiones Apostolicas, Litteras Decretales, Litteras
Apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa;
2°
omnia explere acta quæ nominationes a Summo Pontifice peragendas vel probandas
respiciunt in Romana Curia in aliisque Institutis, e Sancta Sede pendentibus;
3 °
custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.
Art. 43 — Ad hanc sectionem pariter pertinet:
1 °
editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctæ Sedis in
commentario, quod inscribitur Acta Apostolicæ Sedis;
2 °
officialia nuntia, quæ sive acta Summi Pontificis sive Sanctæ Sedis navitatem
respiciunt, publici facere iuris per peculiare officium sibi subiectum, vulgo Sala
Stampa appellatum;
3 °
invigilare, collatis consiliis cum Altera Sectione, ephemeridi vulgo L'Osservatore
Romano appellatæ, Stationi Radiophonicæ Vaticanæ atque Centro
Televisifico Vaticano.
Art. 44 — Per Officium rationarii vulgo Statistica
appellatum colligit, ordine componit atque palam edit omnia indicia, ad
rationarii normas exarata, quæ Ecclesiæ universæ vitam per terrarum orbem
respiciunt.
Sectio altera
Art. 45 — Alterius sectionis de rationibus cum Civitatibus
peculiare munus est in ea incumbere, quæ cum rerum publicarum Moderatoribus
agenda sunt.
Art. 46 — Eidem competit:
1 °
rationes præsertim diplomaticas cum Civitatibus aliisque publici iuris
societatibus fovere atque communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiæ
civilisque societatis promoveatur, ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque
huiusmodi conventionum, et ratione habita sententiæ Episcoporum cœtuum, quorum
intersit;
2° apud Internationalia Instituta et conventus de indolis publicæ quæstionibus
Sanctæ Sedis partes gerere, collatis consiliis cum competentibus Romanæ Curiæ
Dicasteriis;
3° agere, in propria laborum provincia, quæ ad Legatos Pontificios attinent.
Art. 47 — § 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato
Summi Pontificis, hæc sectio, collatis consiliis cum competentibus Curiæ
Romanæ Dicasteriis, ea explet quæ ad Ecclesiarum particularium provisionem
necnon ad earum earumque cœtuum constitutionem aut immutationem spectant.
§ 2. Ceteris in casibus, præsertim ubi regimen
concordatarium viget, eidem competit, firmo præscripto art. 78, ea absolvere,
quæ cum civilibus guberniis agenda sunt.
III
CONGREGATIONES
Congregatio de Doctrina Fidei
Art. 48 — Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus
est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque
tutari; proinde ipsi competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.
Art. 49 — Munus promovendæ doctrinæ adimplens, ipsa
studia fovet ut fidei intellectus crescat ac novis quæstionibus ex scientiarum
humanive cultus progressu enatis responsio sub luce fidei præberi possit.
Art. 50 — Episcopis, sive singulis sive in cœtibus
adunatis, auxilio est in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri
atque doctores constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem fidei
custodiendi ac promovendi tenentur.
Art. 51 — Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam,
curam impendit, ne fides aut mores per errores quomodocumque vulgatos
detrimentum patiantur.
Quapropter:
1°
ipsi officium est exigendi, ut libri aliaque scripta a Christifidelibus edenda,
quæ fidem moresque respiciant, prævio competentis auctoritatis examini
subiciantur;
2°
scripta atque sententias, quæ rectæ fidei contraria atque insidiosa videantur,
excutit, atque, si constiterit ea Ecclesiæ doctrinæ esse opposita, eadem, data
auctori facultate suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat, præmonito
Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum fuerit, adhibet;
3° curat denique, ne erroneis ac periculosis doctrinis, forte in populum
christianum diffusis, apta confutatio desit.
Art. 52 — Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum
contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quæ ipsi delata
fuerint, cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas
aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii, procedit.
Art. 53 — Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure
tum in facto, quæ privilegium fidei respiciunt.
Art. 54 — Prævio eius iudicio subiciuntur documenta, ab
aliis Curiæ Romanæ Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel moribus
attingunt.
Art. 55 — Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ
sunt Pontifica Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ
iuxta proprias probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem
Congregationis Præfectus.
Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus
Art. 56 — Congregatio ea cognoscit, quæ, sive quoad
personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.
Art. 57 — § 1. Eiusdem ipso iure Membra sunt Patriarchæ
et Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium necnon Præses Consilii ad
Unitatem Christianorum fovendam.
§ 2. Consultores et Officiales ita seligantur, ut
diversitatis rituum, quantum fideri potest, ratio habeatur.
Art. 58 — § 1. Huius Congregationis competentia ad omnia
extenditur negotia, quæ Ecclesiis Orientalibus sunt propria, quæque ad Sedem
Apostolicam deferenda sunt, sive quoad Ecclesiarum structuram et ordinationem,
sive quoad munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium, sive quoad
personas, earundem statum, iura ac obligationes. Omnia quoque explet, quæ de
relationibus quinquennalibus ac visitationibus ad limina ad normam artt. 31, 32
agenda sunt.
§ 2. Integra tamen manet propria atque exclusiva competentia
Congregationum de Doctrina Fidei et de Causis Sanctorum, Pænitentiariæ
Apostolicæ, Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ et Tribunalis Rotæ
Romanæ, necnon Congregationis de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum ad
dispensationem pro matrimonio rato et non consummato quod attinet.
In negotiis, quæ Ecclesiæ Latinæ fideles quoque attingunt,
Congregatio procedat, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum
Dicasterio in eadem materia pro fidelibus Latinæ Ecclesiæ competenti.
Art. 59 — Congregatio sedula cura item prosequitur
communitates Christifidelium orientalium in circumscriptionibus territorialibus
Ecclesiæ Latinæ versantium, eorumque necessitatibus spiritualibus per
Visitatores, immo, ubi numerus fidelium atque adiuncta id exigant, quatenus
fieri possit, etiam per propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum
Congregatione pro constitutione Ecclesiarum particularium in eodem territorio
competenti.
Art. 60 — Actio apostolica et missionalis in regionibus, in
quibus ritus orientales ab antiqua ætate præponderant, ex hac Congregatione
unice pendet, etiamsi a missionariis Latinæ Ecclesiæ peragatur.
Art. 61 — Congregatio mutua ratione procedit cum Consilio
ad Unitatem Christianorum Fovendam, in iis quæ relationes cum Ecclesiis
Orientalibus non catholicis respicere possunt necnon cum Consilio pro Dialogo
inter Religiones, in materia quæ ambitum eius tangit.
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Art. 62 — Congregatio ea agit quæ, salva competentia
Congregationis de Doctrina Fidei, ad Sedem Apostolicam pertinent quoad
moderationem ac promotionem sacræ liturgiæ, in primis Sacramentorum.
Art. 63 — Sacramentorum disciplinam, præsertim quod
attinet ad eorum validam et licitam celebrationem, fovet atque tuetur; gratias
insuper atque dispensationes concedit, quæ ad Episcoporum diœcesanorum
facultates hac in regione non pertinent.
Art. 64 — § 1. Congregatio actionem pastoralem liturgicam,
peculiari ratione ad Eucharisticam celebrationem quod attinet, efficacibus ac
congruis mediis promovet; Episcopis diœcesanis adest, ut Christifideles sacram
liturgiam magis in dies actuose participent.
§ 2. Textibus liturgicis conficiendis aut emendandis
prospicit; recognoscit calendaria peculiaria atque Propria Missarum et
Officiorum Ecclesiarum particularium necnon Institutorum, quæ hoc iure
fruuntur.
§ 3. Versiones librorum liturgicorum eorumque aptationes ab
Episcoporum Conferentiis legitime paratas recognoscit.
Art. 65 — Commissionibus vel Institutis ad apostolatum
liturgicum vel musicam vel cantum vel artem sacram promovenda conditis favet et
cum iis rationes habet; huiuscemodi consociationes, quæ indolem internationalem
præ se ferant, ad normam iuris erigit vel eorum statuta approbat ac
recognoscit; conventus denique ex variis regionibus ad vitam liturgicam
provehendam fovet.
Art. 66 — Attente invigilat ut ordinationes liturgicæ
adamussim serventur, abusus præcaveantur iidemque, ubi deprehendantur,
exstirpentur.
Art. 67 — Huius Congregationis est cognoscere de facto
inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustæ causæ ad dispensationem
concedendam. Ideoque acta omnia cum voto Episcopi et animadversionibus
Defensoris Vinculi accipit et, iuxta peculiarem procedendi modum, perpendit
atque, si casus ferat, Summo Pontifici petitionem ad dispensationem
impetrandam subicit.
Art. 68 — Ipsa competens quoque est in causis de nullitate
sacræ ordinationis cognoscendis ad normam iuris.
Art. 69 — Competens est quoad cultum sacrarum reliquiarum,
confirmationem cælestium Patronorum et Basilicæ minoris titulum concedendum.
Art. 70 — Congregatio adiuvat Episcopos ut, præter
liturgicum cultum, preces necnon pia populi christiani exercitia, normis
Ecclesiæ plene congruentia, foveantur et in honore habeantur.
Congregatio de Causis Sanctorum
Art. 71 — Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum
statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt.
Art. 72 — § 1. Episcopis diœcesanis, quibus causæ
instructio competit, peculiaribus normis necnon opportunis consiliis adest.
§ 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens utrum omnia
ad normam legis peracta sint. Causas ita recognitas funditus perscrutatur ad
iudicium ferendum utrum constet de omnibus quæ requiruntur, ut Summo Pontifici
vota favorabilia subiciantur, secundum ante constitutos gradus causarum.
Art. 73 — Ad Congregationem præterea spectat cognoscere de
Doctoris titulo Sanctis decernendo, præhabito voto Congregationis de Doctrina
Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet.
Art. 74 — Eius insuper est de iis omnibus decernere, quæ
ad sacras Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas pertinent.
Congregatio pro Episcopis
Art. 75 — Congregatio ea cognoscit quæ Ecclesiarum
particularium constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris
exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Congregationis pro
Gentium Evangelizatione.
Art. 76 — Huius Congregationis est ea omnia agere, quæ ad
Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem, divisionem, unionem,
suppressionem ceterasque immutationes spectant. Eius quoque est Ordinariatus
Castrenses pro pastorali cura militum erigere.
Art. 77 — Omnia agit quæ attinent ad Episcoporum, etiam
titularium, nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium.
Art. 78 — Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus
tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem
aut immutationem, sive ad
earum provisionem quod attinet, nonnisi collatis consiliis
cum Sectione de rationibus cum Civitatibus Secretariæ Status procedat.
Art. 79 — Congregatio in ea insuper incumbit, quæ rectum
muneris pastoralis Episcoporum exercitium respiciunt, eis omnimodam operam
præbendo; eius enim est, si opus fuerit, communi sententia cum Dicasteriis,
quorum interest, visitationes apostolicas generales indicere earumque exitus,
pari procedendi modo, perpendere et, quæ inde opportune decernenda sint, Summo
Pontifici proponere.
Art. 80 — Ad hanc Congregationem pertinent ea omnia, quæ
ad Sanctam Sedem spectant circa Prælaturas personales.
Art. 81 — Pro Ecclesiis particularibus suæ curæ
concreditis Congregatio omnia procurat quæ visitationes ad limina respiciunt;
ideoque relationes quinquennales ad normam art. 32 perpendit. Episcopis Romam
adeuntibus adest, præsertim ut sive congressio cum Summo Pontifice sive alia
colloquia et peregrinationes apte disponantur. Expleta visitatione,
conclusiones, eorum diœceses respicientes, cum Episcopis diœcesanis scripto
communicat.
Art. 82 — Congregatio ea absolvit, quæ ad celebrationem
Conciliorum particularium necnon ad Episcoporum Conferentiarum erectionem atque
earundem statutorum recognitionem attinent; acta huiusmodi cœtuum recipit atque
decreta, quæ recognitione egent, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum
interest, recognoscit.
Pontificia Commissio pro America Latina
Art. 83 — § 1. Commissionis munus est Ecclesiis
particularibus in America Latina tum consilio tum opere adesse, studio quoque
incumbere quæstionibus, quæ vitam ac profectum ipsarum Ecclesiarum respiciunt,
præsertim ut sive Curiæ Dicasteriis, quorum ratione competentiæ interest,
sive ipsis Ecclesiis in huiusmodi quæstionibus solvendis, auxilio sit.
§ 2. Ipsius quoque est fovere rationes inter ecclesiastica
instituta internationalia et nationalia, quæ pro Americæ Latinæ Regionibus
adlaborant, et Curiæ Romanæ Dicasteria.
Art. 84 — § 1. Præses Commissionis est Præfectus
Congregationis pro Episcopis, qui ab Episcopo vices Præsidis agente adiuvatur.
Ipsis adsunt tamquam Consiliarii nonnulli Episcopi sive ex
Curia Romana sive ex Americæ Latinæ Ecclesiis adlecti.
§ 2. Commissionis Membra sive ex Curiæ Romanæ Dicasteriis
sive ex Consilio Episcopali Latino-Americano tum ex Episcopis Regionum Americæ
Latinæ tum ex Institutis, de quibus in præcedenti articulo, seliguntur.
§ 3 Commissio proprios habet Administros.
Congregatio pro Gentium Evangelizatione
Art. 85 — Ad Congregationem spectat dirigere et coordinare
ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem
missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia.
Art. 86 — Congregatio promovet investigationes theologiæ,
spiritualitatis ac rei pastoralis missionariæ, pariterque proponit principia,
normas necnon operandi rationes, necessitatibus temporum locorumque accomodata,
quibus evangelizatio peragatur.
Art. 87 — Congregatio adnititur ut Populus Dei, spiritu
missionario imbutus atque sui officii conscius, precibus, testimonio vitæ,
actuositate et subsidiis ad opus missionale efficaciter collaboret.
Art. 88 — § 1. Vocationes missionarias sive clericales
sive religiosas sive laicales suscitandas curat atque missionariorum aptæ
distributioni consulit.
§ 2. In territoriis sibi subiectis, ipsa pariter curat cleri
sæcularis atque catechistarum institutionem, salva competentia Congregationis
de Seminariis atque Studiorum Institutis, ad generalem studiorum rationem necnon
ad Universitates ceteraque studiorum superiorum Instituta quod attinet.
Art. 89 — Eidem subsunt territoria missionum, quarum
evangelizationem idoneis Institutis, Societatibus necnon Ecclesiis
particularibus committit, et pro quibus ea omnia agit, quæ sive ad
circumscriptiones ecclesiasticas erigendas vel immutandas, sive ad Ecclesiarum
provisionem pertinent ceteraque absolvit, quæ Congregatio pro Episcopis intra
suæ competentiæ ambitum exercet.
Art. 90 — § 1. Quod vero attinet ad sodales Institutorum
vitæ consecratæ, in territoriis missionum erectorum aut ibi laborantium,
Congregatio competentia gaudet in iis, quæ ipsos qua missionarios sive singulos
sive simul sumptos attingunt, firmo præscripto art. 21 § 1.
§ 2. Huic Congregationi subiciuntur Societates vitæ
apostolicæ pro missionibus erectæ.
Art. 91 — Ad cooperationem missionalem fovendam, etiam per
efficacem collectionem et æquam distributionem subsidiorum, ipsa utitur
præsertim Pontificiis Operibus Missionalibus, videlicet eis quæ a Propagatione
Fidei, a S. Petro Apostolo, a S. Infantia nomen ducunt atque Pontificia Unione
Missionali Cleri.
Art. 92 — Congregatio proprium ærarium aliaque bona
missionibus destinata per peculiare officium administrat, firmo onere reddendi
debitam rationem Præfecturæ Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.
Congregatio pro Clericis
Art. 93 — Congregatio, firmo iure Episcoporum eorumque
Conferentiarum, ea cognoscit, quæ presbyteros et diaconos Cleri sæcularis
respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res,
quæ ad hoc exercendum iis præsto sunt, atque in hisce omnibus opportuna
auxilia Episcopis præbet.
Art. 94 — Institutionem religiosam Christifidelium
cuiuscumque ætatis et condicionis pro suo munere promovendam curat; opportunas
normas præbet, ut lectiones catecheseos recta ratione tradantur; catecheticæ
institutioni rite impertiendæ invigilat; præscriptam Sanctæ Sedis
approbationem pro catechismis aliisque scriptis ad institutionem catecheticam
pertinentibus, de assensu Congregationis de Doctrina Fidei, concedit; officiis
catecheticis atque inceptis ad religiosam institutionem spectantibus et indolem
internationalem præ se ferentibus adest, eorum navitatem coordinat iisque
auxilia, si opus fuerit præstat.
Art. 95 — § 1. Competens est ad clericorum vitam,
disciplinam, iura atque obligationes quod spectat.
§ 2. Aptiori presbyterorum distributioni consulit.
§ 3. Permanentem clericorum formationem fovet, præsertim
quod attinet ad ipsorum sanctificationem et ad pastorale ministerium fructuose
exercendum, potissimum circa dignam verbi Dei prædicationem.
Art. 96 — Huius Congregationis est tractare ea omnia, quæ
ad statum clericalem qua talem attinent, pro omnibus clericis, religiosis non
exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum interest, ubi res id
requirat.
Art. 97 — Congregatio ea agit, quæ Sanctæ Sedi competunt:
1°
sive circa consilia presbyteralia, consultorum cœtus, canonicorum capitula,
consilia pastoralia, parœcias, ecclesias, sanctuaria, sive circa clericorum
consociationes, sive circa ecclesiastica archiva seu tabularia;
2° circa onera Missarum necnon pias voluntates in genere et pias fundationes.
Art. 98 — Congregatio ea omnia exercet, quæ ad bonorum
ecclesiasticorum moderamen ad Sanctam Sedem pertinent, et præsertim ad rectam
eorundem bonorum administrationem atque necessarias approbationes vel
recognitiones concedit; præterea prospicit ut clericorum sustentationi ac
sociali securitati consulatur.
Pontificia Commissio de Patrimonio Artis et Historiæ
conservando
Art. 99 — Apud Congregationem pro Clericis Commissio
exstat, cuius officium est curæ patrimonii historiæ et artis totius Ecclesiæ
præesse.
Art. 100 — Ad hoc patrimonium pertinent imprimis omnia
cuiusvis artis opera temporis præteriti, quæ summa diligentia custodiri et
conservari oportet. Ea autem quorum usus proprius cessaverit, apto modo in
Ecclesiæ musæis vel aliis in locis spectabilia asserventur.
Art. 101 — § 1. Inter bona historica eminent omnia
documenta et instrumenta, quæ vitam et curam pastoralem necnon iura et
obligationes diœcesium, parœciarum, ecclesiarum aliarumque personarum
iuridicarum in Ecclesia conditarum respiciunt et testificantur.
§ 2. Hoc patrimonium historicum in tabulariis seu archivis
vel etiam bibliothecis custodiatur, quæ ubique competentibus curatoribus
committantur, ne huiusmodi testimonia pereant.
Art. 102 — Commissio Ecclesiis particularibus et
Episcoporum cœtibus adiutorium præbet et una cum iis, si casus ferat, agit, ut
musæa, tabularia et bibliothecæ constituantur atque collectio et custodia
totius patrimonii artis et historiæ in toto territorio apte ad effectum
adducatur et omnibus, quorum interest, præsto sit.
Art. 103 — Eiusdem Commissionis est, collatis consiliis cum
Congregationibus de Seminariis atque Studiorum Institutis et de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, adlaborare ut Populus Dei magis magisque conscius fiat
momenti et necessitatis patrimonium historiæ et artis Ecclesiæ conservandi.
Art. 104 — Eidem præest Cardinalis Præfectus
Congregationis pro Clericis, eiusdem commissionis Secretario adiuvante.
Commissio præterea proprios habet Administros.
Congregatio pro Institutis Vitæ Consecratæ et
Societatibus Vitæ Apostolicæ
Art. 105 — Congregationis munus præcipuum est praxim
consiliorum evangelicorum, prout in probatis formis vitæ consecratæ exercetur,
et insimul actuositatem Societatum vitæ apostolicæ in universa Ecclesia Latina
promovere et moderari.
Art. 106 — § 1. Congregatio proinde Instituta religiosa et
sæcularia necnon Societates vitæ apostolicæ erigit, approbat aut iudicium
fert de opportunitate eorum erectionis ab Episcopo diœcesano faciendæ. Ipsi
quoque pertinet huiusmodi Instituta et Societates, si necesse fuerit,
supprimere.
§ 2. Eidem etiam competit Institutorum et Societatum uniones
vel fœderationes constituere aut, si oportuerit, rescindere.
Art. 107 — Congregatio pro sua parte curat, ut Instituta
vitæ consecratæ ac Societates vitæ apostolicæ secundum spiritum Fundatorum
et sanas traditiones crescant et floreant, finem proprium fideliter persequantur
atque salvificæ missioni Ecclesiæ reapse prosint.
Art. 108 — § 1. Ea omnia absolvit, quæ ad normam iuris
pertinent ad Sanctam Sedem de vita et industria Institutorum et Societatum
præsertim de constitutionum approbatione, regimine et apostolatu, sodalium
cooptatione et institutione eorum iuribus et obligationibus, votorum
dispensatione et sodalium dimissione atque etiam bonorum administratione.
§ 2. Ad ordinationem autem studiorum philosophiæ et
theologiæ necnon ad studia academica quod attinet competens est Congregatio de
Seminariis atque Studiorum Institutis.
Art. 109 — Eiusdem Congregationis est Conferentias
Superiorum maiorum religiosorum religiosarumque erigere, earundem statuta
approbare necnon invigilare ut ipsarum actio ad fines proprios assequendos
ordinetur.
Art. 110 — Congregationi etiam subiciuntur vita eremitica,
ordo virginum harumque consociationes ceteræque formæ vitæ consecratæ.
Art. 111 — Ipsius competentia amplectitur quoque Tertios
Ordines necnon
consociationes fidelium, quæ eo animo eriguntur ut, prævia
præparatione, Instituta vitæ consecratæ vel Societates vitæ apostolicæ
aliquando evadant.
Congregatio de Seminariis atque Studiorum
Institutis
Art. 112 — Congregatio exprimit atque exercet Sedis
Apostolicæ sollicitudinem circa eorum formationem, qui ad sacros ordines
vocantur, necnon circa promotionem et ordinationem institutionis catholicæ.
Art. 113 — § 1. Episcopis adest, ut in eorum Ecclesiis
vocationes ad sacra ministeria quam maxime colantur atque in Seminariis, ad
normam iuris constituendis ac gerendis, alumni solida formatione tum humana ac
spirituali, tum doctrinali et pastorali apte edoceantur.
§ 2. Sedulo invigilat ut seminariorum convictus regimenque
rationi institutionis sacerdotalis plene respondeant atque superiores ac
magistri exemplo vitæ ac recta doctrina ad formandas personas sacrorum
ministrorum quam maxime conferant.
§ 3. Eius præterea est seminaria interdiœcesana erigere
eorumque statuta approbare.
Art. 114 — Congregatio adnititur, ut fundamentalia
principia de catholica educatione prout ab Ecclesiæ Magisterio proponuntur
altius usque investigentur, vindicentur atque a Populo Dei cognoscantur.
Ea pariter curat, ut in hac materia Christifideles sua
officia implere possint ac dent operam et nitantur ut etiam civilis societas
ipsorum iura agnoscat atque tueatur.
Art. 115 — Congregatio normas statuit, quibus schola
catholica regatur; Episcopis diœcesanis adest, ut scholæ catholicæ ubi fieri
potest, constituantur, et summa sollicitudine foveantur utque in omnibus scholis
educatio catechetica et pastoralis cura alumnis Christifidelibus per opportuna
incepta præbeantur.
Art. 116 — § 1. Congregatio vires impendit, ut
Universitatum ecclesiasticarum et catholicarum ceterorumque studiorum
Institutorum sufficiens copia in Ecclesia habeatur, in quibus sacræ disciplinæ
altius investigentur necnon humanitatis scientiæque cultus, habita christianæ
veritatis ratione, promoveatur et Christifideles ad propria munera implenda apte
formentur.
§ 2. Universitates et Instituta ecclesiastica erigit aut
approbat, eorum statuta rata habet, supremam moderationem in eis exercet atque
invigilat, ut catholicæ fidei integritas in tradendis doctrinis servetur.
§ 3. Ad Universitates Catholicas quod attinet, ea agit quæ
Sanctæ Sedi competunt.
§ 4. Cooperationem mutuumque adiutorium inter Studiorum
Universitates earumque consociationes fovet iisdemque præsidio est.
IV
TRIBUNALIA
Pænitentiaria Apostolica
Art. 117 — Pænitentiariæ Apostolicæ competentia ad ea se
refert, quæ forum internum necnon indulgentias respiciunt.
Art. 118 — Pro foro interno, tum sacramentali tum non
sacramentali, absolutiones dispensationes, commutationes, sanationes,
condonationes aliasque gratias eadem largitur.
Art. 119 — Ipsa prospicit ut in Patriarchalibus Urbis
Basilicis Pænitentiarii sufficienti numero habeantur, opportunis facultatibus
præditi.
Art. 120 — Eidem Dicasterio committuntur ea, quæ spectant
ad concessionem et usum indulgentiarum, salvo iure Congregationis de Doctrina
Fidei ea videndi, quæ doctrinam dogmaticam circa easdem respiciunt.
Supremum Tribunal Signaturæ Apostolicæ
Art. 121 — Hoc Dicasterium, præter munus, quod exercet,
Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in Ecclesia recte administretur.
Art. 122 — Ipsum cognoscit:
1°
querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias
Rotæ Romanæ;
2°
recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum
causæ examen;
3°
exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotæ Romanæ propter
acta in exercitio ipsorum muneris;
4°
conflictus competentiæ inter tribunalia, quæ non subiciuntur eidem tribunali
appellationis.
Art. 123 — § 1. Præterea cognoscit de recursibus, intra
terminum peremptorium triginta dierum utilium interpositis, adversus actus
administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiæ Romanæ latos sive ab ipsis
probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo
vel in procedendo violaverit.
§ 2. In his casibus, præter iudicium de illegitimitate,
cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu
illegitimo illatorum.
§ 3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis,
quæ a Romano Pontifice vel a Romanæ Curiæ Dicasteriis ipsi deferantur necnon
de conflictibus competentiæ inter eadem Dicasteria.
Art. 124 — Ipsius quoque est:
1°
rectæ administrationi iustitiæ invigilare et in advocatos vel procuratores, si
opus sit, animadvertere;
2°
videre de petitionibus Sedi Apostolicæ porrectis ad obtinendam causæ
commissionem apud Rotam Romanam, vel aliam gratiam relative ad iustitiam
administrandam;
3°
tribunalium inferiorum competentiam prorogare;
4°
approbationem Tribunalis quoad appellationem Sanctæ Sedi reservatam concedere
necnon promovere et approbare erectionem tribunalium interdiœcesanorum.
Art. 125 — Signatura Apostolica lege propria regitur.
Tribunal Rotæ Romanæ
Art. 126 — Hoc Tribunal instantiæ superioris partes apud
Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia
tutanda, unitati iurisprudentiæ consulit et, per proprias sententias,
tribunalibus inferioribus auxilio est.
Art. 127 — Huius Tribunalis Iudices, probata doctrina et
experientia pollentes atque e variis terrarum orbis partibus a Summo Pontifice
selecti, collegium constituunt; eidem Tribunali præest Decanus ad certum tempus
a Summo Pontifice ex ipsis Iudicibus pariter nominatus.
Art. 128 — Hoc Tribunal iudicat:
1°
in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primæ instantiæ
diiudicatas, quæ ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur;
2°
in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali Apostolico et ab
aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in rem iudicatam transierint.
Art. 129 — § 1. Idem vero in prima instantia iudicat:
1°
Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis temporalibus
personæ iuridicæ ab Episcopo repræsentatæ;
2°
Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis monasticæ et supremos
Moderatores Institutorum religiosorum iuris pontificii;
3°
diœceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quæ
superiorem infra Romanum Pontificem non habent;
4°
causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit.
§ 2. Easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda
et ulteriore instantia agit.
Art. 130 — Tribunal Rotæ Romanæ lege propria regitur.
V
PONTIFICIA CONSILIA
Pontificium Consilium pro Laicis
Art. 131 — Consilium competens est in iis, quæ ad Sedem
Apostolicam pertinent in laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque,
universim, in iis, quæ vitam christianam laicorum qua talium respiciunt.
Art. 132 — Præsidi adest Cœtus præsidialis ex
Cardinalibus et Episcopis constans; inter membra Consilii potissimum
adnumerantur Christifideles in variis actuositatis provinciis versantes.
Art. 133 — § 1. Eius est incitare et sustinere laicos ut
vitam et missionem Ecclesiæ modo sibi proprio participent, sive singuli, sive
in consociationibus, præsertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum
temporalium ordinem spiritu evangelico imbuendi.
§ 2. Laicorum cooperationem fovet in cathechetica
institutione, in vita liturgica et sacramentali atque in operibus misericordiæ,
caritatis et promotionis socialis.
§ 3. Idem prosequitur et moderatur conventus internationales
aliaque incepta, quæ ad apostolatum laicorum attinent.
Art. 134 — Consilium ea omnia intra ambitum propriæ
competentiæ agit, quæ ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas
vero, quæ internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel
recognoscit, salva competentia Secretariæ Status; quoad Tertios Ordines
sæculares ea tantum curat, quæ ad eorum apostolicam operositatem pertinent.
Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam
Art. 135 — Consilii munus est per opportuna incepta et
navitates operi œcumenico incumbere ad unitatem inter christianos
redintegrandam.
Art. 136 — § 1. Curat ut decreta Concilii Vaticani II quæ
ad rem œcumenicam pertinent, ad usum traducantur.
Agit de recta interpretatione principiorum de œcumenismo
eaque exsecutioni mandat.
§ 2. Cœtus catholicos tum nationales tum internationales
christianorum unitatem promoventes fovet, colligit atque coordinat eorumque
inceptis invigilat.
§ 3. Rebus ad Summum Pontificem prius delatis, rationes
curat cum fratribus Ecclesiarum et communitatum ecclesialium, plenam communionem
cum Ecclesia catholica nondum habentium, ac præsertim dialogum et colloquia ad
unitatem cum ipsis fovendam instituit, peritis doctrina theologica probe
instructis opem ferentibus. Observatores catholicos deputat pro conventibus
christianis atque invitat aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium
observatores ad conventus catholicos, quoties id opportunum videatur.
Art. 137 — § 1 . Cum materia ab hoc Dicasterio tractanda
suapte natura sæpe quæstiones fidei tangat, ipsum oportet procedat arcta
coniunctione cum Congregatione de Doctrina Fidei, præsertim cum agitur de
publicis documentis aut declarationibus edendis.
§ 2. In gerendis autem maioris momenti negotiis, quæ
Ecclesias seiunctas Orientis respiciunt, prius audiat oportet Congregationem pro
Ecclesiis Orientalibus.
Art. 138 — Apud Consilium exstat Commissio ad res
investigandas atque tractandas, quæ Iudæos sub respectu religioso attingunt;
eam eiusdem Consilii Præses moderatur.
Pontificium Consilium pro Familia
Art. 139 — Consilium pastoralem familiarum curam promovet,
earumque iura dignitatemque in Ecclesia et in civili societate fovet, ut ipsæ
munera sibi propria aptius usque implere valeant.
Art. 140 — Præsidi adest Cœtus præsidialis, ex Episcopis
constans; in Consilium potissimum cooptantur laici viri mulieresque, præsertim
coniugio iuncti, ex variis terrarum orbis partibus.
Art. 141 — § 1. Consilium Ecclesiæ doctrinam de familia
penitius cognoscendam et apta catechesi divulgandam curat; studia præcipue de
matrimonii ac familiæ spiritualitate fovet.
§ 2. Idem satagit ut, conspirans cum Episcopis eorumque
Conferentiis, humanæ socialesque instituti familiaris in variis regionibus
condiciones accurate cognoscantur, pariterque incepta, quæ rem pastoralem
familiarem adiuvant, in communem perferantur notitiam.
§ 3. Adnititur ut iura familiæ, etiam in vita sociali et
politica, agnoscantur et defendantur; incepta quoque ad humanam vitam inde a
conceptione tuendam et ad procreationem responsabilem fovendam sustinet atque
coordinat.
§ 4. Firmo præscripto art. 133, navitatem persequitur
institutorum atque consociationum, quibus propositum est familiæ bono
inservire.
Pontificium Consilium de Iustitia et Pace
Art. 142 — Consilium eo spectat, ut iustitia et pax in
mundo secundum Evangelium et socialem Ecclesiæ doctrinam promoveantur.
Art. 143 — § 1. Socialem Ecclesiæ doctrinam altius
pervestigat, data opera ut ipsa late diffundatur et apud homines communitatesque
in usum vitæ deducatur, præsertim quod spectat ad rationes inter opifices et
conductores operis, spiritu Evangelii magis magisque imbuendas.
§ 2. Notitias et inquisitiones de iustitia et pace, de
populorum progressione et de hominum iurium læsionibus in unum colligit,
perpendit atque exinde deductas conclusiones pro opportunitate cum Episcoporum cœtibus
communicat; rationes fovet cum catholicis internationalibus consociationibus
aliisque institutis etiam extra Ecclesiam catholicam exstantibus, quæ ad
iustitiæ pacisque bona in mundo consequenda sincere contendunt.
§ 3. Operam impendit ut inter populos sentiendi ratio de
pace fovenda formetur, præsertim occasione oblata Diei Pacis in mundo
provehendæ.
Art. 144 — Peculiares necessitudines cum Secretaria
Status habet, præsertim quotiescumque per documenta vel per enuntiationes in
rebus de iustitia et pace publice agendum est.
Pontificium Consilium «Cor unum»
Art. 145 — Consilium Ecclesiæ Catholicæ sollicitudine erga egentes
ostendit, ut humana fraternitas foveatur et caritas Christi manifestetur.
Art. 146 — Consilii munus est:
1° Christifideles
incitare ad evangelicæ caritatis testimonium præbendum, utpote ipsam Ecclesiæ
missionem participantes, eosque in hac cura sustinere;
2° incepta
catholicorum institutorum fovere et coordinare, quæ egentibus populis
adiuvandis incumbunt, ea præsertim quæ urgentioribus angustiis et
calamitatibus succurrunt, facilioresque reddere institutorum catholicorum
necessitudines cum publicis internationalibus consiliis, quæ in eodem
beneficentiæ et progressionis campo operantur;
3° consilia atque
mutuæ navitatis fraternique auxilii opera studio prosequi atque promovere, quæ
humano profectui inserviunt.
Art. 147 — Huius Consilii Præses idem est ac Præses Pontificii Consilii
pro Iustitia et Pace, qui curat ut utriusque Instituti actuositas arcta
coniunctione procedat.
Art. 148 — Inter Consilii membra viri etiam et mulieres cooptantur, qui
catholicorum beneficentiæ institutorum veluti partes agant quo efficacius
proposita Consilii ad effectum deducantur.
Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque
Itinerantium Cura
Art. 149 — Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem
convertit ad peculiares necessitates eorum, qui patrium solum relinquere coacti
sint vel eo penitus careant; itemque quæstiones, ad hæc attinentes,
accommodato studio perpendendas curat.
Art. 150 — § 1. Consilium dat operam, ut in Ecclesiis
particularibus efficax propriaque cura spiritualis, etiam, si res ferat, per
congruas pastorales structuras, præbeatur sive profugis et exsulibus, sive
migrantibus, nomadibus et circensem artem exercentibus.
§ 2. Fovet pariter apud easdem Ecclesias pastoralem
sollicitudinem pro maritimis sive navigantibus sive in portibus, præsertim per
Opus Apostolatus Maris, cuius supremam moderationem exercet.
§ 3. Eandem sollicitudinem adhibet iis, qui in aëroportibus
vel in ipsis aëronavibus officia exercent vel opus faciunt.
§ 4. Adnititur, ut populus christianus, præsertim occasione
oblata celebrationis Diei universalis pro migrantibus atque exsulibus,
conscientiam eorum necessitatum sibi comparet atque proprium fraternum animum
erga eos efficaciter manifestet.
Art. 151 — Adlaborat ut itinera pietatis causa vel studio
discendi vel ad relaxationem suscepta ad moralem religiosamque Christifidelium
formationem conferant atque Ecclesiis particularibus adest ut omnes qui exinde
extra proprium domicilium versantur, apta animarum cura frui possint.
Pontificium Consilium de Apostolatu pro Valetudinis
Administris
Art. 152 — Consilium sollicitudinem Ecclesiæ pro infirmis
ostendit adiuvando eos qui ministerium implent erga ægrotantes dolentesque, ut
misericordiæ apostolatus, quem exercent, novis postulationibus aptius usque
respondeat.
Art. 153 — § 1. Consilii est Ecclesiæ doctrinam
diffundere circa spirituales et morales infirmitatis aspectus necnon humani
doloris significationem.
§ 2. Ecclesiis particularibus adiutricem operam præbet, ut
valetudinis administri spirituali cura iuventur in sua navitate secundum
christianam doctrinam explenda, ac præterea ne iis, qui in hoc ambitu
pastoralem actionem gerunt, apta subsidia ad proprium exsequendum opus desint.
§ 3. Idem studii actionisque operi favet, quod sive
Consociationes Internationales Catholicæ sive alia instituta in hoc campo
variis modis navant.
§ 4. Intento animo novitates in legibus et scientiis circa
valetudinem prosequitur eo consilio, ut in opera pastorali Ecclesiæ earum
opportuna ratio habeatur.
Pontificium Consilium de Legum Textibus Interpretandis
Art. 154 — Consilii munus in legibus Ecclesiæ
interpretandis præsertim consistit.
Art. 155 — Consilio competit Ecclesiæ legum universalium
interpretationem authenticam pontificia auctoritate firmatam proferre, auditis
in rebus maioris momenti Dicasteriis, ad quæ res ratione materiæ pertinet.
Art. 156 — Hoc Consilium ceteris Romanis Dicasteriis
præsto est ad illa iuvanda eo proposito ut decreta generalia exsecutoria et
instructiones ab iisdem edendæ iuris vigentis præscriptis congruant et recta
forma iuridica exarentur.
Art. 157 — Eidem insuper subicienda sunt a Dicasterio
competenti pro recognitione decreta generalia Episcoporum cœtuum ut examinentur
ratione habita iuridica.
Art. 158 — Iis quorum interest postulantibus, decernit
utrum leges particulares et generalia decreta, a legislatoribus infra supremam
auctoritatem lata, universalibus Ecclesiæ legibus consentanea sint necne.
Pontificium Consilium pro Dialogo inter Religiones
Art. 159 — Consilium fovet et moderatur rationes cum
membris cœtibusque religionum, quæ christiano nomine non censentur, necnon cum
iis, qui sensu religioso quocumque modo potiuntur.
Art. 160 — Consilium operam dat, ut dialogus cum asseclis
aliarum religionum apte conseratur, aliasque rationes cum ipsis fovet; opportuna
studia et conventus promovet ut mutua notitia atque æstimatio habeantur, necnon
hominis dignitas eiusque spiritualia et moralia bona consociata opera
provehantur; formationi eorum consulit, qui in huiusmodi dialogum incumbunt.
Art. 161 — Cum subiecta materia id requirit, in proprio
munere exercendo collatis consiliis procedat oportet cum Congregatione de
Doctrina Fidei, et, si opus fuerit, cum Congregationibus pro Ecclesiis
Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione.
Art. 162 — Apud Consilium exstat Commissio ad rationes cum
Musulmanis sub religioso respectu fovendas, moderante eiusdem Consilii Præside.
Pontificium Consilium pro Dialogo cum Non Credentibus
Art. 163 — Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem
manifestat erga eos qui Deo non credunt vel nullam religionem profitentur.
Art. 164 — Studium promovet atheismi necnon fidei
religionisque defectus, eorum causas atque consecutiones inquirendo ad
christianam fidem quod attinet, eo proposito, ut apta auxilia pastorali actioni
comparentur, operam potissimum ferentibus catholicis studiorum Institutis.
Art. 165 — Dialogum instituit cum atheis et non
credentibus, quoties hi sinceræ cooperationi assentiantur; studiorum de hac
materia cœtibus per vere peritos interest.
Pontificium Consilium de Cultura
Art. 166 — Consilium rationes fovet inter Sanctam Sedem et
humani cultus provinciam, præsertim colloquium cum variis nostri temporis
Institutis scientiæ et doctrinæ provehendo, ut civilis cultus magis magisque
Evangelio aperiatur atque scientiarum, litterarum, artiumque cultores se ad
veritatem, bonitatem et pulchritudinem ab Ecclesia vocari sentiant.
Art. 167 — Consilium structuram habet peculiarem, in qua,
una cum Præside, adsunt Cœtus præsidialis aliusque cœtus cultorum variarum
disciplinarum ex pluribus orbis terrarum regionibus.
Art. 168 — Consilium apta incepta ad culturam attinentia
per se suscipit; ea quæ a variis Ecclesiæ Institutis capiuntur, persequitur
atque ipsis, quatenus opus fuerit, adiutricem operam præbet. Collatis autem
consiliis cum Secretaria Status attendit ad agendi rationes, quas ad humanum
cultum fovendum Civitates et internationalia Consilia susceperint, atque in
culturæ ambitu præcipuis cœtibus pro opportunitate interest et congressiones
fovet.
Pontificium Consilium de Communicationibus socialibus
Art. 169 — § 1. Consilium in quæstionibus ad
communicationis socialis instrumenta attinentibus versatur, eo consilio ut etiam
per ea salutis nuntium et humana progressio ad civilem cultum moresque fovendos
provehantur.
§ 2. In suis muneribus explendis arcta coniunctione cum
Secretaria Status procedat oportet.
Art. 170 — § 1. Consilium in præcipuum munus incumbit
tempestive accommodateque suscitandi ac sustinendi Ecclesiæ et Christifidelium
actionem in multiplicibus socialis communicationis formis; operam dandi ut sive
diaria aliaque periodica scripta, sive cinematographica spectacula, sive
radiophonicæ ac televisificæ emissiones humano et christiano spiritu magis
magisque imbuantur.
§ 2. Peculiari sollicitudine prosequitur catholicas
ephemerides, periodicas scriptiones, stationes radiophonicas atque
televisificas, ut propriæ indoli ac muneri reapse respondeant, præsertim
Ecclesiæ doctrinam, prout a Magisterio proponitur, evulgando, atque religiosos
nuntios recte fideliterque diffundendo.
§ 3. Necessitudinem fovet cum catholicis consociationibus,
quæ communicationibus socialibus dant operam.
§ 4. Curat ut populus christianus, præsertim occasione data
celebrationis Diei communicationum socialium conscius fiat officii, quo
unusquisque tenetur, adlaborandi ut huiusmodi instrumenta pastorali Ecclesiæ
missioni præsto sunt.
Vl
OFFICIA
Camera Apostolica
Art. 171 — § 1. Camera Apostolica, cui præficitur
Cardinalis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerarius, iuvante Vice-Camerario una cum
ceteris Prælatis Cameralibus, munera præsertim gerit, quæ ipsi peculiari lege
de vacante Sede Apostolica tribuuntur.
§ 2. Sede Apostolica vacante, Cardinali Sanctæ Romanæ
Ecclesiæ Camerario ius est et officium, etiam per suum delegatum, ab omnibus
Administrationibus, quæ e Sancta Sede pendent, relationes exposcere de earum
statu patrimoniali et œconomico itemque notitias de extraordinariis negotiis,
quæ tunc forte aguntur, et a Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis
generales computationes accepti et expensi anni superioris nec non prævias
æstimationes pro anno subsequente; has autem relationes et computationes
Cardinalium Collegio subiciendi officio tenetur.
Administratio Patrimonii Sedis Apostolicæ
Art. 172 — Huic officio competit bona Sanctæ Sedis propria
administrare, quæ eo destinantur, ut sumptus ad Curiæ Romanæ munera explenda
necessarii suppeditentur.
Art. 173 — Eidem Cardinalis præest, cui Patrum Cardinalium
cœtus adest, idemque duabus sectionibus, Ordinaria atque Extraordinaria,
constat, sub moderamine Prælati Secretarii.
Art. 174 — Sectio Ordinaria bona administrat, quorum cura
ipsi credita est, in consilium vocatis, si opus fuerit, etiam peritis; et
perpendit quæ ad statum iuridicum-œconomicum ministrorum Sanctæ Sedis
attinent; institutis sub ipsius administratoria moderatione exstantibus
invigilat; prospicit ut omnia apparentur, quæ ordinaria Dicasteriorum navitas
ad proprios fines assequendos requirit; rationes accepti et expensi habet atque
pecuniæ dandæ et recipiendæ sive computationem pro anno elapso sive pro
subsequenti anno æstimationem conficit.
Art. 175 — Extraordinaria Sectio peculiaria bona mobilia
administrat et mobilium bonorum procurationem agit, quæ a ceteris Sanctæ Sedis
Institutis eidem committuntur.
Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis
Art. 176 — Præfecturæ munus competit moderandi et
gubernandi bonorum administrationes, quæ a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa
præest, quæcumque est autonomia qua forte gaudeant.
Art. 177 — Eidem præest Cardinalis cui adest cœtus
Cardinalium, iuvantibus Prælato Secretario et Ratiocinatore Generali.
Art. 178 — § 1. Perpendit sive relationes de statu
patrimoniali et œconomico sive rationes accepti atque expensi tum annualium
sumptuum, præviam tum subsequentem administrationum de quibus agit art. 176,
libros et documenta, si opus fuerit, inspiciendo.
§ 2. Generalem computationem, sive ad præviam sumptuum
æstimationem sive ad rationem expensæ pecuniæ Sanctæ Sedis quod attinet,
apparat, eandemque tempore statuto Superiori Auctoritati approbandam subicit.
Art. 179 — § 1. Nummariis administrationum inceptis
invigilat; sententiam de operum maioris momenti adumbrationibus fert.
§ 2. Cognoscit de damnis patrimonio Sanctæ Sedis
quomodocumque illatis, ad actiones pœnales vel civiles, si opus fuerit,
competentibus tribunalibus proponendas.
VII
CETERA CURIÆ ROMANÆ INSTITUTA
Præfectura Pontificalis Domus
Art. 180 — Præfectura ordinem internum ad Pontificalem
Domum spectantem respicit, atque iis omnibus sive clericis sive laicis
moderatur, ad disciplinam et servitium quod attinet, qui Cappellam et Familiam
Pontificiam constituunt.
Art. 181 — § 1. Summo Pontifici adest sive in Palatio
Apostolico sive cum Ipse in Urbem vel in Italiam iter facit.
§ 2. Ordinationi et processui studet Cæremoniarum
Pontificalium, extra partem stricte liturgicam, quæ ab Officio Liturgicis
Celebrationibus Summi Pontificis præposito absolvitur; præcedentiæ ordinem
attribuit.
§ 3. Admissiones publicas privatasque coram Pontifice
disponit, collatis consiliis, quoties rerum natura id postulet, cum Secretaria
Status, qua moderante ea ordinat, quæ servanda sunt, cum ab ipso Romano
Pontifice coram sollemniter admittuntur supremi populorum Moderatores, Nationum
Legati, Civitatum Ministri, Publicæ Auctoritates ceteræque personæ
dignitate insignes.
Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis
Art. 182 — § 1. Ipsius est ea quæ necessaria sunt ad
liturgicas aliasque sacras celebrationes, quæ a Summo Pontifice aut Eius nomine
peraguntur, parare easque, iuxta vigentia iuris liturgici præscripta, moderari.
§ 2. Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum a
Summo Pontifice ad quinquennium nominatur; cæremoniarii pontificii, qui eum in
sacris celebrationibus adiuvant, a Secretario Status pariter ad idem tempus
nominantur.
VIII
ADVOCATI
Art. 183 — Præter Romanæ Rotæ Advocatos et Advocatos pro
causis Sanctorum, Album adest Advocatorum, qui habiles sunt, rogatu eorum quorum
interest, ut patrocinium causarum apud Supremum Signaturæ Apostolicæ Tribunal
suscipiant necnon, in recursibus hierarchicis apud Dicasteria Curiæ Romanæ,
operam suam præstent.
Art. 184 — A Cardinali Secretario Status, audita
commissione stabiliter ad hoc constituta, candidati in Albo inscribi possunt,
qui congrua præparatione, aptis titulis academicis comprobata, simulque vitæ
christianæ exemplo, morum honestate ac rerum agendarum peritia commendentur.
Quibus requisitis forte postea deficientibus, ex Albo expungendi sunt.
Art. 185 — § 1. Ex Advocatis præsertim in Albo adscriptis
Corpus Sanctæ Sedis Advocatorum constituitur, qui patrocinium causarum, nomine
Sanctæ Sedis vel Curiæ Romanæ Dicasteriorum, apud ecclesiastica vel civilia
tribunalia suscipere valent.
§ 2. A Cardinali Secretario Status, audita commissione, de
qua in art. 184, ad quinquennium nominantur; graves tamen ob causas, a munere
removeri possunt. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, a munere cessant.
IX
INSTITUTIONES SANCTÆ SEDI ADHÆRENTES
Art. 186 — Sunt Instituta quædam, sive antiquæ originis
sive novæ constitutionis, quæ, quamvis ad Curiam Romanam sensu proprio non
pertineant, nihilominus ipsi Summo Pontifici, Curiæ et Ecclesiæ universæ
servitia necessaria aut utilia præstant et cum Apostolica Sede aliquo modo
cohærent.
Art. 187 — Inter huiusmodi Instituta eminet Tabularium seu
Archivum Secretum Vaticanum, in quo documenta regiminis Ecclesiæ adservantur,
ut imprimis ipsi Sanctæ Sedi et Curiæ in proprio opere perficiendo præsto
sunt deinde vero, ex ipsa concessione Pontificia, omnibus historiæ explorandæ
studiosis, atque fontes cognitionis evadere possint omnium historiæ profanæ
quoque regionum, quæ cum vita Ecclesiæ sæculis præteritis arcte cohærent.
Art. 188 — Instrumentum insuper insigne Ecclesiæ ad
culturam fovendam, servandam, divulgandam a Summis Pontificibus constituta est
Bibliotheca Apostolica Vaticana, quæ thesauros omne genus scientiæ et artis in
suis variis sectionibus viris doctis veritatem investigantibus præbet.
Art. 189 — Ad veritatem inquirendam et diffundendam in
variis scientiæ divinæ et humanæ regionibus ortæ sunt in sinu Ecclesiæ
Romanæ variæ, quæ vocantur, Academiæ, inter quas eminet Scientiarum Academia
Pontificia.
Art. 190 — Hæ omnes Institutiones Ecclesiæ Romanæ
reguntur propriis legibus constitutionis et administrationis.
Art. 191 — Recentioris originis sunt, quamvis ex parte
exemplis præteritis inhæreant, Typographia Polyglotta Vaticana, Officina
libraria editoria Vaticana, Ephemerides diurnæ, hebdomadariæ, menstruæ, inter
quas eminet L'Osservatore Romano, Statio Radiophonica Vaticana et Centrum
Televisificum Vaticanum. Hæc Instituta subiciuntur Secretariæ Status aut aliis
Curiæ Romanæ officiis iuxta proprias leges.
Art. 192 — Fabrica Sancti Petri curare perget ea quæ ad
Basilicam Principis Apostolorum pertinent sive quoad conservationem et decorem
ædificii sive quoad disciplinam internam custodum et peregrinorum, qui visendi
causa templum ingrediuntur, iuxta proprias leges. In omnibus, quæ id exigunt,
Superiores Fabricæ concorditer agant cum Capitulo eiusdem Basilicæ.
Art. 193 — Eleemosynaria Apostolica opus adiumenti pro
Summo Pontifice exercet erga pauperes ac pendet directe ex Ipso.
Decernimus præsentem Constitutionem apostolicam firmam,
validam et efficacem esse ac fore, suosque plenos et integros effectus sortiri
atque obtinere a die 1 mensis Martii 1989 et ab illis ad quos spectat aut
quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime observari, contrariis
quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, coram Patribus Cardinalibus
in Consistorio adunatis, in pervigilio sollemnitatis Sanctorum Apostolorum Petri
et Pauli, die
XXVIII mensis Iunii Anno Mariali
MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri
decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
ADNEXUM I
De pastorali momento Visitationis «ad limina
Apostolorum», de qua in articulis a 28 ad 32
Pastoralis illa ratio, quæ in recognoscenda Apostolica
Constitutione de Curia Romana primas partes habuit, id etiam effecit, ut
Episcoporum Visitationi «ad limina Apostolorum» maior usque significatio
attribueretur, eiusque pastorale momentum aptiore in lumine collocaretur, quod
in Ecclesiæ vita nostro tempore hæ Visitationes consecutæ sunt.
1. Sicuti cognitum est, ipsæ fiunt, cum omnes Episcopi, qui,
cum Apostolica Sede communionis vinculo coniuncti, per terrarum orbem Ecclesiis
particularibus in caritate atque in ministerio præsunt, Romam ad Apostolorum
limina visitanda statis temporibus petunt.
Ipsæ enim Visitationes hinc occasionem præbent Episcopis
officiorum suorum conscientiam, qua utpote Apostolorum successores premuntur,
augendi et hierarchicæ communionis cum Petri successore sensum alendi; hinc
centrum et quodammodo caput universalis illius ministerii constituunt, quod
Beatissimus Pater exercet, cum particularium Ecclesiarum Pastores, suos in
episcopatu fratres, complectitur, cum iisque de rebus agit, quæ ad ipsorum
ecclesialem missionem sustinendam attinent.
2. Per Visitationes «ad limina» motus ille vel vitalis
cursus, inter universam Ecclesiam atque particulares Ecclesias intercedens, fit
aliquomodo adspectabilis, qui a theologis definitur veluti quædam perichoresis,
vel motibus comparatur, quibus humani corporis sanguis a corde ad extrema usque
membra dilatatur atque ab istis ad cor refluit.
Primæ cuiusdam Visitationis «ad limina» vestigium atque
exemplar in Pauli epistola ad Galatas invenitur, in qua Apostolus suam
conversionem atque iter ad paganos a se susceptum narrat, hæc verba scribens,
etiamsi ipse sciebat se a Christo mortis victore immediate vocatum atque edoctum
esse: «Deinde [...] veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus
quindecim» (1, 18); «deinde post annos quattuordecim iterum ascendi
Hierosolymam [...] et contuli cum illis evangelium, quod prædico in gentibus
[...] ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem» (2, 2).
3. Congressio cum Petri successore, qui veritatis depositum
ab Apostolis traditum primus custodit, eo tendit, ut unitas in eadem fide, spe
et caritate confirmetur, atque immensum illud spiritualium moraliumque bonorum
patrimonium magis magisque cognoscatur atque existimetur, quod universa
Ecclesia, cum Romano Episcopo communionis vinculo coniuncta per terrarum orbem
diffudit.
Dum Visitatio «ad limina» agitur, duo coram inter se
congrediuntur viri, scilicet Ecclesiæ cuiusdam particularis Episcopus atque
Romæ Episcopus idemque Petri successor, qui ambo suorum officiorum onus, cui
derogari non licet, sustinent, sed alter ab altero minime seiunguntur: ambo enim
proprio modo repræsentant, atque repræsentare debent, summam Ecclesiæ, summam
fidelium, summamque Episcoporum, quæ quodammodo unicum «nos» in Christi
corpore constituunt. In ipsorum enim communione fideles ipsis concrediti inter
se communicant, atque universalis Ecclesia Ecclesiæque particulares inter se
pariter communicant.
4. Hasce omnes ob causas, Visitationes «ad limina» pastoralem
illam sollicitudinem exprimunt, quæ in universali viget Ecclesia. Agitur
enim de Ecclesiæ Pastorum congressione, qui collegiali unitate, in Apostolorum
successione fundata, inter se uniuntur. Nam in hoc Collegio omnes et singuli
Episcopi ipsius Iesu Christi, Pastoris boni, sollicitudinem manifestant, quam
hereditate quadam acceperunt.
Hic sane consistit summa apostolatus ratio, qui in Ecclesia
agendus est, quique ad Episcopos una cum Petri Successore maxime pertinet.
Etenim unusquisque eorum centrum totius apostolatus, undequaque absoluti,
constituit, qui in singulis Ecclesiis particularibus exercetur, cum universali
Ecclesiæ amplitudine coniunctis. Totus huiusmodi apostolatus, undequaque
absolutus, omnium eorum operam atque adiumentum postulat atque complectitur, qui
in Ecclesia sive universali sive particulari Christi corpus ædificant, nempe:
presbyterorum, religiosorum virorum ac mulierum Deo consecratarum, atque
laicorum.
5. Quodsi Visitationes «ad limina» singulari hac ratione
considerantur, eæ fiunt etiam peculiare momentum illius communionis,
quæ Ecclesiæ naturam atque essentiam tam alte confingit, sicut Constitutio
dogmatica de Ecclesiæ optime significavit, præsertim in capitibus II et III.
Dum enim hodierno tempore et hominum societas ad mutuam solidioremque
communionem inclinatur, et Ecclesia sentit se esse «signum et instrumentum
intimæ cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis», prorsus necessarium
videtur ut continens communicatio inter particulares Ecclesias et Apostolicam
Sedem promoveatur atque augeatur, præsertim per pastoralem sollicitudinem inter
se participandam quoad quæstiones, rerum usum, problemata proposita atque
navitatis vitæque consilia.
Quando Pastores Romam conveniunt et inter se congrediuntur,
peculiaris ac pulcherrima donorum communicatio fit inter omnia bona quæ sive
particularia atque localia sive universalia in Ecclesia sunt, secundum illius
catholicitatis principium, vi cuius «singulæ partes propria dona ceteris
partibus et toti Ecclesiæ afferunt, ita ut totum et singulæ partes augeantur
ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate
conspirantibus».
Eadem pariter ratione Visitationes «ad limina» eo tendunt
non modo ut nuntia invicem directo tradantur atque recipiantur sed præsertim
etiam ut collegialis conformatio in Ecclesiæ corpore augescat ac
solidetur, per quam peculiaris unitas in varietate efficitur.
Huius autem ecclesialis communicationis motus est duplex.
Hinc Episcopi versus centrum et adspectabile unitatis fundamentum coëunt: illam
dicimus unitatem, quæ sive per uniuscuiusque Pastoris officia et muneris
conscientiam atque exercitium, sive per collegialem omnium Pastorum affectum,
in proprios cœtus vel Conferentias efflorescit; hinc munus habetur «a Domino
singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum», quod ecclesiali communitati
atque missionali propagationi inservit, ita ut nil inexpertum relinquatur quod
ad fidei unitatem et communem universæ Ecclesiæ disciplinam provehendam atque
custodiendam conducat, pariterque ut omnes magis magisque conscii fiant,
Evangelii ubique terrarum nuntiandi curam in Pastorum corpus potissimum
recidere.
6. Ex omnibus principiis, quæ supra statuta sunt ad
huiusmodi maximi ponderis rerum ordinem describendum, plane deducitur qua
ratione apostolicus ille mos «videndi Petrum» intellegatur atque in rem
deducatur oporteat.
Primum enim Visitatio «ad limina» sacram significationem
accipit, dum Sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum Principum, Romanæ Ecclesiæ
pastorum atque columnarum, sepulcra ab Episcopis invisuntur ac veneratione
coluntur.
Deinde Visitatio «ad limina» significationem personalem
indicat, quoniam singuli Episcopi cum Petri successore congrediuntur atque os
ad os cum illo loquuntur.
Denique significatio curialis, id est communitatis
notam præ se ferens habetur, cum Episcopi etiam apud Romanæ Curia
Dicasteria, Consilia et Officia in colloquium cum eorum Moderatoribus veniunt,
quandoquidem Curia quandam efficit «communitatem», quæ cum Romano Pontifice
arctius coniungitur in ministerii Petriani regione, quæ sollicitudinem omnium
Ecclesiarum (cf. 2 Cor 11, 28) respicit.
Aditus, quem Episcopi ad Dicasteria habent, dum Visitationem
«ad limina» agunt, duplici ratione notantur:
— ipsis accessus præbetur ad singulas Romanæ Curiæ
compages, immo ad quæstiones, quas illæ directo tractant secundum singulas
cuiusque rerum provincias, quæ illarum iuri tributæ sunt, propria adhibita
peritia atque exercitatione;
— Episcopi præterea totius terrarum orbis ambitu, in quo
singulæ Ecclesiæ particulares exstant, in communis pastoralis sollicitudinis
quæstiones introducuntur, quæ universalem Ecclesiam respiciunt.
Specialem huiusmodi rerum conspectum præ oculis habens
Congregatio pro Episcopis, collatis consiliis cum Congregationibus, ad quas id
etiam pertinet, «Directorium» edendum curat, per quod Visitationes «ad
limina» sive quoad præteritum sive quoad proximum tempus apte accomodeque
apparentur atque procedant.
7. Singuli Episcopi — ratione et vi naturæ illius
«ministerii» ipsis commissi — vocantur atque invitantur ut «limina
Apostolorum» statis temporibus visitent.
Quoniam autem Episcopi in singulis territoriis, nationibus
vel regionibus degentes iam sese simul collegerunt atque Episcopales
Conferentias nunc constituunt — quæ collegialis unio peramplis optimisque
rationibus fundatur — maximopere congruit ut Visitationes «ad limina»
secundum huiusmodi collegiale principium procedant: id enim eloquentissimam sane
ecclesialem significationem præbet.
Singula quæque Apostolicæ Sedis instituta, ac præsertim
Nuntiaturæ ac Delegationes Apostolicæ, præter Romanæ Curiæ Dicasteria,
parata sunt adiutricem operam libentissime navare, ut Visitationes «ad limina»
facile habeantur, apte comparentur et bene procedant.
Etenim, ut omnia pressius comprehendamus, quæ supra
explicata sunt, Visitationis «ad limina» institutum, auctoritate sane grave ob
moris antiquitatem atque ob præclarum pastorale momentum, summæ utilitatis
instrumentum est, per quod sive Ecclesiæ catholicitas sive Episcoporum Collegii
unitas atque communio, in Petri successore fundatæ, atque per illa sanctissima
loca, in quibus Apostolorum Principes martyrium subierunt, significatæ, re et
veritate exprimuntur; quarum theologicum, pastorale, sociale religiosumquc
pondus nemo est qui ignoret.
Idem propterea institutum summis viribus prædicandum atque
fovendum est, præsertim hoc historiæ salutis tempore, quo Concilii Œcumenici
Vaticani II doctrina et magisterium maiore usque lumine splendent.
ADNEXUM II
De Apostolicæ Sedis adiutoribus uti laboris Communitate, de
qua in articulis a 33 ad 36
1. Præcipua nota, cuius gratia Constitutio Apostolica a
verbis incipiens Regimini Ecclesiæ universæ recognita est, ut
necessitatibus accommodaretur, quæ post ipsam promulgatam exortæ erant, hæc
sane fuit: scilicet ut pastoralis Curiæ Romanæ natura æquo in lumine
collocaretur, atque ex hoc rerum prospectu propria niteret indoles illorum
munerum, quæ in Apostolica Sede veluti in proprio centro versantur ut eadem
apta instrumenta præbeant ad Summi Pontificis missionem, ipsi a Christo Domino
concreditam, exercendam.
Per illud enim ministerium, quod Summus Pontifex Ecclesiæ
præstat, fratres in fide Ipse confirmat (cfr. Lc 22, 32), scilicet
Pastores et Christi fideles universalis Ecclesiæ, ad id unice spectans ut
ecclesiastica communio alatur atque protegatur: illam dicimus communionem, in
qua «legitime adsunt Ecclesiæ particulares, propriis traditionibus fruentes,
integro manente primatu Petri Cathedræ, quæ universo caritatis cœtui præsidet
(cfr. S. Ignatii M. Ad Rom., Præf.: Funk, I, p. 252), legitimas
varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei
potius inserviant».
2. Huic ministerio Petriano, quod in universum terrarum orbem
assiduo labore protenditur, atque hominum et instrumentorum opem in tota
Ecclesia requirit, adiutricem operam directa, immo nobiliore ratione ii omnes
præstant, qui, variis muneribus addicti, in Romana Curia necnon in variis
institutis adlaborant, quibus Apostolicæ Sedis compositio ad agendum formatur:
sive in episcopali vel in sacerdotali ordine constituti, sive qua Religiosarum
Familiarum atque Institutorum Sæcularium Deo consecrati viri et mulieres, sive
utpote fideles utriusque sexus e laicorum ordine ad hæc officia exercenda
vocati.
Quam ob rem huiusmodi compositione peculiaria quædam rerum
lineamenta et grave officiorum momentum exoriuntur, quæ nil prorsus æquale
habent in ullo alio civilis societatis ambitu, cum qua Romana Curia suapte
natura omnimodo comparari nequit: hic propterea principalis innititur ratio
illius laboris communitatis ab iis omnibus constitutæ, qui, una eademque fide
caritateque nutriti veluti «cor unum et anima una» (Act 4, 32), illas
memoratas adiutricis operæ conformationes efficiunt. Ii igitur qui cooperando
Romano Pontifici ecclesialem communitatem promoventi universalem Eius missionem
quovis titulo vel modo adiuvant, etiam ad consiliorum propositorumque
consuetudinem atque vitæ normarum constabiliendam communionem vocantur, cui communitatis
appellatio melius quam ceteris omnibus consortionibus competit.
3. Epistula Summi Pontificis Ioannis Pauli
II de laboris
significatione, qui Apostolicæ Sedi præbetur, die xx mensis Novembris
MCMLXXXII in huiusmodi laboris communitatis proprietatibus illustrandis immorata
est. Eius unicam, at diversis muneribus præditam delineavit naturam, per quam
ii omnes hac ratione efficiuntur quodammodo fratres, qui «unicam et continuam
participant actionem Apostolicæ Sedis»; ex hac vero consideratione illata est
necessitas, ut istiusmodi laboris participes conscii sint «huius peculiaris
indolis munium suorum; quæ conscientia ceteroqui sollemne semper fuit et laus
iis, qui nobili huic servitio se dedere voluerunt». Epistula insuper addidit:
«Hæc animadversio tum ecclesiasticos, tum religiosos et laicos contingit; tum
qui partes magnæ rationis agunt, tum officiales et operosis artibus destinatos,
quibus ministeria auxiliaria delegantur».
Illic pariter propria commemorata est natura Sedis
Apostolicæ, quæ, etsi Civitatem sui iuris constituit ut spiritualis eiusdem
Sanctæ Sedis libertatis exercitium ipsiusque vera et visibilis immunitas
serventur, est «Status nulli alii Civitatum formæ comparandus», ab iisque
diversus; atque huiusmodi condicionis delineati sunt in rerum ordine exitus,
præsertim ad œconomicam rationem quod attinet: etenim Apostolicæ Sedi omnino
desunt sive tributa, quæ ex aliorum Civitatum iuribus manant, sive nummaria
navitas reditus bonaque producens. Quam ob causam fit ut «caput primarium
sustentationis Sedis Apostolicæ efficiatur ex donationibus voluntariis»,
ratione universalis cuiusdam necessitudinis a catholicorum hominum familia, immo
aliunde etiam exhibitæ, quæ illam caritatis communionem mirum in modum
exprimit, cui Apostolica Sedes in mundo præsidet et ex qua vivit.
Ex hac condicione quædam consequuntur in rerum usu et in
cotidiana agendi ratione eorum, qui cum Sancta Sede adiutricem operam
coniungunt: nempe «spiritus parsimoniæ», «studium semper animadvertendi
veram atque eximiam rationem nummariam eiusdem Sedis Apostolicæ necnon
nummariæ rei originem», «magna Providentia fiducia»: atque, præter
omnes hasce dotes, ii qui «Sanctæ Sedi serviunt persuasissimum habere debent
laborem suum exigere ecclesialem obligationem vivendi ex spiritu veræ fidei, ac
partes iuridiciales et ad administrationem pertinentes necessitudinis cum Sede
Apostolica, in luce peculiari consistere».
4. Laboris remuneratio, quæ Sanctæ Sedis cooperatoribus
sive ecclesiasticis sive laicis debetur secundum proprias eorum vitæ
condiciones, principalibus doctrinæ socialis Ecclesiæ normis regitur, a
Summorum Pontificum magisterio absolutissime declaratis, iam inde ab editis
Litteris Encyclicis Leonis XIII a verbis Rerum novarum incipientibus
usque ad Ioannis Pauli II Litteras Encyclicas Laborem exercens et Sollicitudo
rei socialis appellatas.
Sancta Sedes, quamquam œconomicorum bonorum penuria laborat,
gravibus oneribus omnimode respondere nititur, quibus erga suos cooperatores
tenetur — illis etiam quædam rei cotidianæ beneficia præstando — ratione
tamen habita illius condicionis, Apostolicæ Sedi propriæ et in Summi
Pontificis Epistula explanatæ, qua ipsa nulli alii Civitatum formæ æquanda
est, cum communibus facultatibus redituum comparandorum privetur, nisi eorum qui
ab universali caritate manant.
Attamen Sancta Sedes sibi est conscia — atque eadem
Epistula de hoc perspicue agit — actuosam sociam omnium operam, peculiari
autem modo laicorum administrorum, necessariam esse ut rationes et normæ, iura
atque officia protegantur, quæ ex «iustitia sociali», recte ad rem
deducenda, in necessitudinibus operatorem inter et conductorem oriuntur. Ad quæ
respiciendo, Epistula operam memoravit quam, ad hunc finem spectando, operatorum
Societates præstare possunt, sicut «Consociatio Laicorum Vaticanorum
Administrorum», tunc temporis recens orta ad sollicitudinis et iustitiæ
spiritum promovendum per frugiferum inter varios officiorum ordines colloquium.
Epistula vero monuit cavendum esse, ne huiusmodi instituta principale consilium
detorquerent, quo communitas laboris Petri Sedi præstandi regatur oportet,
hisce verbis: «Non est tamen secundum Ecclesiæ socialem doctrinam eiusmodi
societates ad conflictationem præter modum vergere aut ad ordinum inter ipsos
dimicationem; nec nota politica insignes esse debent aut servire, aperte vel
clam, causæ alicuius factionis aut aliorum entium proposita spectantium valde
diversæ naturæ».
5. Eodem autem tempore Summus Pontifex suam certam declaravit
fidem, eiusmodi Consociationes — cuiusmodi est illa, quæ supra commemorata
est — «in ineundis quæstionibus ad laborem pertinentibus et in utiliter
atque continuo disserendo cum Institutis competentibus, ante oculos esse
habituras quoquo modo peculiarem Sedis Apostolicæ naturam».
Quoniam autem laicis Civitatis Vaticanæ administris cordi
præsertim fuit, ut operum conformatio et omnia ad laboris quæstionem
attinentia aptius usque temperarentur, Summus Pontifex disposuit ut «opportuna
instrumenta exsecutoria» appararentur «ut, per accommodatas normas et
structuras, foveatur profectus communitatis laboris iuxta exposita principia».
Huic Supremi Ecclesiæ Pastoris sollicitudini nunc respondet
institutio, «Officii Laboris apud Apostolicam Sedem» (compendiariis litteris
U.L.S.A. appellati), quod per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas
promulgatur una cum instrumento, quo eiusdem Officii describuntur ac singillatim
exponuntur compositio, auctoritas, munera, regendi et consulendi organa cum
propriis normis ad æquum, efficacem celeremque ipsius processum fovendum; idem
præterea Officium, cum nunc noviter erectum sit, accommodum navitatis tempus
«ad experimentum» exigit, ut sive collata præcepta agendique modi
comprobentur, sive eius momentum re et veritate recognoscatur. Quæ Apostolicæ
Litteræ Motu Proprio datæ atque novi Officii Laboris disciplina simul in
vulgus eduntur una cum promulgata Constitutione Apostolica de Curiæ Romanæ
renovatione.
6. Laboris Officii præcipuus prævalensque finis — præter
alios, ad quorum assecutionem idem ad rem effectum est — huc potissimum
spectat ut in variis adiutorum Sedis Apostolicæ ordinibus, laicorum præsertim,
illa promoveatur ac servetur laboris communitas, cuius nota omnes insigniri
debent, qui ad honorem onusque inserviendi ministerio Petriano vocati sunt.
Iterum iterumque explicandum est, hosce adiutores ad
peculiarem Ecclesiæ conscientiam in se ipsis fovendam atque colendam teneri,
quæ eos ad munera sibi commissa adimplenda, quantacumque sint, aptiores usque
reddat: munera dicimus, quæ prorsus non sunt cuiusdam dati et accepti rationes,
sicut illæ, quæ cum institutis in civili societate exstantibus intercedere
possunt, sed ministerium efficiunt ipsi Christo præbitum, qui «non venit
ministrari, sed ministrare» (Mt 20, 28).
Omnes ergo Sanctæ cooperatores, sive ecclesiastici sive
laici, velut ob honoris laudem comparandam, atque sincero animo proprii muneris
coram Deo et hominibus conscii, sibi proponere debent ut suam sacerdotum et
Christi fidelium vitam in exempli modum agant, sicut a Dei mandatis, ab
ecclesiasticis legibus et ab actis Concilii Vaticani II, præsertim illis quæ a
verbis incipiunt Lumen gentium, Presbyterorum ordinis atque Apostolicam
actuositatem, proponitur. Attamen hoc liberum est consilium, quo plena
conscientia quædam assumuntur onera, quorum momentum non modo in singulos, sed
etiam in illorum familias, immo in ipsum laboris communitatis ambitum recidit,
quem Sanctæ Sedis cooperatores efficiunt.
«Quærendum nobis est "cuius spiritus simus" (cfr. Lc
9, 55 Vulg.)»: ita Summus Pontifex in extrema Epistula scribit; ideo
singuli atque omnes, propriam qua hominum et qua christianorum sinceritatem
quærendo, tenentur ad illa promissa vinculaque fideliter servanda, quibus
libera voluntate obstricti sunt cum ad operam Sanctæ Sedi præstandam sunt
adlecti.
7. Quo præsentior consiliorum et normarum ratio habeatur, quæ Summus
Pontifex per memoratem Epistulam, ad Cardinalem a Publicis Ecclesiæ negotiis
missam, de laboris significatione Apostolicæ Sedi præbendi significavit,
ipsius integrum exemplum infra editur: ea enim fundamentum et signum habenda est
omnis illius necessitudinis, quæ intra laboris communitatis ambitum,
Apostolicæ Sedi adiutricem operam navantis, ad simul agendum atque ad
consensionem tuendam habeatur oportet.
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|