The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PIETERSBURGENSIS*

ABBATIA TERRITORIALIS PIETERSBURGENSIS
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR

 

Quae dicio ecclesiastica communitasque florens Catholica iam duodeoctoginta annos in Africa Australi laudabiliter missionale opus absolvit ac nuntiandi Evangelii efficienter munus, Pietersburgensis nomine, prius scilicet tamquam Praefectura Apostolica recentiusque ut Abbatia nullius et Abbatia Territorialis, Nobis eadem tantos effecisse videtur progressus plenam ad sui iuris prosperitatem firmitatemque ac tantos pietatis fidei religionis peperisse fructus ut inter dioeceses iam Catholicae Ecclesiae merito valeat debeatque recenseri, quo melius posteros in annos atque certius partes impleat ecclesialis circumscriptionis integra dignitate et canonica structura. Omnibus ideo hanc ad rem spectantibus rationibus diligenter ponderatis, accepto praeterea eorum quorum interest omnium consensu, audita denique ipsius Congregationis pro Gentium Evangelizatione propensa omnino et faventi sententia Nos pro apostolicae potestatis Nostrae amplitudine commemoratam Abbatiam territorialem Pietersburgensem ad gradum evehimus iuridicialemque dioecesis statum, iisdem nimirum servatis eius finibus qui adhuc fuerunt eodemque publico nomine. Huius insuper dioecesis, quam simul suffraganeam esse censemus Archidioecesi Metropolitanae Praetoriensi, cathedram episcopalem in templo collocari volumus Sacratissimo Cordi Iesu dicato ipsa in urbe vulgo Pietersburg. Quae vero singula ex sacrorum canonum normis servanda sunt de talis dioecesis gubernatione dispositione aedificatione ea videlicet ad amussim custodiri graviter iubemus. Has demum Apostolicas Litteras, quas adeo libenter edendas novae de huius dioecesis constitutione curaverimus, tam nunc quam deinceps ratas esse volumus suamque plenam exserere virtutem, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang
. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 6, pp. 720-721

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top