 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BALASORENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA BALASORENSIS AD GRADUM DIOECESIS
EVEHITUR
Opportunum sane ducimus Nos, universae Catholicae Ecclesiae
Pastor et Pater, Ecclesiis locorum Nostram testificari aestimationem eas ad
superiorem gradum evehendo, si id iustae causae persuadeant, quales esse possunt
: Catholicorum incrementum, multa sacerdotum navitas, pastoralium inceptorum
copia, spes celeris progressus, et similes. Hoc enim modo ad meliora stimulantur
tum ecclesiastici viri tum laici, firmiorque fit Communitas quaeque ecclesialis.
Qua re, cum Praefectura Apostolica Balasorensis in iis versetur condicionibus,
quas nuper diximus, Nos, audita faventi sententia Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, pro certo habentes hoc Nostrum consilium in animarum bonum
esse cessurum, Praefecturam Apostolicam Balasorensem ad gradum extollimus
Dioecesis. Eam autem Metropolitanae Ecclesiae Cuttackensi-Bhubanesvarensi
subicimus, eiusque episcopalem sedem in urbe collocamus patrio sermone Balasore
appellata, et templum ibidem situm sub titolo Domini Nostri Christi Regis ad
dignitatem efferimus Ecclesiae Cathedralis. Statuimus insuper ut interea pro
Canonicorum Capitulo consultores diocesani ad normam iuris eligantur et
adhibeantur. Haec omnia perficienda delegamus Venerabili Fratri Angustino
Cacciavillan, Archiepiscopo titulo Amiternino atque in India Apostolico
Pro-Nuntio, vel cui ipse hoc officium dederit, modo sit hic in ecclesiastica
dignitate constitutus, necessariis factis facultatibus. Re denique ad effectum
deducta, iubemus documenta exarari horumque sincera exempla ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione mitti. Ad ultimum, quae his Litteris decrevimus, vim
habere et firma esse volumus nunc et in posteris, rebus contrariis quibuslibet
minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri
duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 6, pp. 539-540
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|