Iam pridem Decessor Noster Pius PP. XI,
ven. mem., ut apte provideretur curae pastorali fidelium Latini ritus degentium
in Mohiloviensi archidioecesi, cuius iurisdictio a Bielorussia usque ad Siberiam
extendebatur, Motu Proprio « Plenitudine potestatis » atque Decreto « Quo aptius
» diei X Martii MCMXXVI, nominavit in territorio memoratae Archidioecesis
quinque Apostolicos Administratores : Mohiloviae, Leninopoli, Moscuae,
Kharkoviae et Kazaniae-Samarae-Sinibirski. Nunc, septuaginta post plus annos
libertate religiosa restituta in Foederatis Civitatibus Sovieticis atque
hierarchia Latini ritus in Bielorussia nova ratione ordinata, Venerabilis Frater
Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus atque apud easdem
Foederatas Civitates Apostolicae Sedis Legatus, ad inchoandam ordinationem
canonicam catholicarum communitatum Latini ritus in Siberia, ab hac Apostolica
Sede petivit ut in illo territorio conderetur Administratio Apostolica
Novosibirskensis, cuius iurisdictio pro nunc proferretur etiam ad territorium
Vladivostokensis Dioecesis. Nos vero, faventibus eidem rei Venerabili Fratre
Angelo Sodano, Archiepiscopo titulo Novacaesariensi ac Prosecretario Status
atque Venerabili Fratre Ioanni Ludovico Tauran, Archiepiscopo titulo Theleptensi
et Pontificiae Commissionis pro Russia Praeside, quo melius pastorali curae
catholicarum communitatum ritus Latini, quas diximus, prospiciatur, oblatis
precibus benigne libenterque annuendum esse putamus. Summa igitur Nostra usi
potestate harumque Litterarum virtute quae sequuntur decernimus : Territorium
regionis Siberiae, quod olim ad Mohiloviensem Archidioecesim pertinebat, in
Administrationem Apostolicam erigimus Novosibirskensem Latinorum appellandam,
cuius sedem in urbe « Novosibirsk » ponimus, cuiusque iurisdictio, attamen,
iisdem circumscribetur finibus, quibus in praesens eadem Siberia terminatur.
Insuper Praelato Ordinario novae erectae Administrationis Apostolicae omnia
tribuimus iura, facultates et officia, quae Episcopis residentialibus, congrua
congruis referendo, ad normam Iuris Communis, competunt. Haec, quae
praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Francisco Colasuonno,
quem diximus, tribuentes eidem necessarias opportunasque facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Pontificiam Commissionem pro Russia
authenticum exemplar actus effectae exsecutionis remittendi. Has denique
Litteras Nostras firmas esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis Aprilis,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio
decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOANNES LUDOVICUS TAURAN Pont. Comm. pro Russia Praeses |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 544-545
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana