 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SOLIMÕES SUPERIORIS*
IN BRASILIA PRAELATURA
SOLIMÕES SUPERIORIS ATTOLLITUR AD GRADUM DIOECESIS EODEM SERVATO NOMINE
Constat praelaturam Solimões Superioris, positam in amplissimis finibus
Brasiliae, hisce praesertim temporibus missionariorum laboribus atque consociata
aliarum Ecclesiarum opera haud parva religiosa et civilia incrementa esse
consecutam. Qua re, cum Venerabiles Fratres Adalbertus Dominicus Marzi, olim
Administrator Apostolicus « sede vacante » atque Evangelista Alcimarus Caldas
Magalhães, Episcopus Praelatus electus eiusdem praelaturae, Conferentia
Episcoporum Brasiliensium audita, ab hac Apostolica Sede postulaverint ut eadem
Ecclesia ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur, Nos, probe scientes
eiusmodi optato assentiri Venerabilem Fratrem Carolum Furno, Archiepiscopum
titulo Abaritanum et in Brasilia Apostolicum Nuntium, de consilio Congregationis
pro Episcopis, admotis precibus libentes annuendum esse censemus, potissimum
rati quod est petitum animarum saluti illius dilectae catholicae communitatis
valde esse profuturum. Apostolica igitur Nostra potestate praelaturam, quam
diximus, attollimus ad gradum honoremque dioecesis, servatis et iisdem finibus,
quibus nunc ipsa terminatur, et eodem nomine Solimões Superioris. Insuper quae
sequuntur decernimus ac iubemus. Constitutae dioecesis sedes in urbe « Tabatinga
» erit, cathedra autem Episcopi in paroeciali templo ibi exstante, Deo in
honorem Beatae Mariae Virginis « do Perpétuo Socorro » dicato, quod ad gradum ac
dignitatem cathedralis aedis evehimus propriis cum iuribus, insignibus et
honoribus. Templum vero in urbe « São Paulo de Olivença » positum, hucusque
dignitate praelaticiae ecclesiae insignitum, titulo ac dignitate concathedralis
aedis decoramus. Dioecesis Solimões Superioris suffraganea quidem erit
metropolitanae Ecclesiae Manaënsi, cuius proinde Archiepiscopi iurisdictioni
metropoliticae Episcopum pro tempore Solimões Superioris subicimus, iisdem
iuribus, privilegiis honoribusque insignitum atque oneribus obligationibusque
adstrictum, quae Praesulum Ordinariorum locorum propria sunt. Insuper
consultorum Collegium ibidem constituatur, qui Episcopo valido sint auxilio.
Statuimus etiam ut congruae sustentationi Pastoris novae dioecesis provideatur
Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ceterisque bonis temporalibus, quae
hactenus ad eandem praelaturam pertinuerunt. In iis, quae ad Seminarii
aedificationem ac moderationem spectant, serventur iuris communis statuta,
ratione praesertim habita normarum regularumque Congregationis de Institutione
Catholica; suoque tempore selecti seminarii alumni philosophicis ac theologicis
imbuendi disciplinis necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam, ad
Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Quod autem attinet ad
dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani, sede
vacante, electionem, iura et onera fidelium aliaque id genus, quae sacri canones
praescribunt ad amussim observentur. Iubemus praeterea ut dioecesi rite
constitutae clerus praelaturae eo ipso adscriptus maneat. Insuper Venerabilem
Fratrem Evangelistam Alcimarum Caldas Magalhães, memoratae praelaturae
Ordinarium, ab ipso vinculo solutum, ipsius dioecesis Solimões Superioris
Episcopum ac Pastorem confirmamus. Haec, quae praescripsimus, committimus
perficienda Venerabili Fratri Carolo Furno, quem diximus, vel, absente eo, illi,
qui negotia curat Apostolicae Sedis in Brasilia; eisdem tribuentes necessarias
opportunasque facultates quemlibet alium delegandi virum, ad effectum de quo
agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad
Congregationem pro Episcopis sincerum peractae exsecutionis exemplar mittendi.
Has denique Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse firmasque volumus,
contrariis quibuslibet rebus haud quaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Augusti, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS card. SODANO |
BERNARDINUS card. GANTIN |
|
Secretarius Status |
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Proton. Apost. Franciscus
Chiaurri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 1, pp. 5-7
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|