 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MEKIENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA MEKIENSIS AD GRADUM VICARIATUS
APOSTOLICI ATTOLLITUR NOMINE NIHIL MUTATO
Quam ipsimet Nos duodecim abhinc annos ecclesialem communitatem Mekiensem
constitui iure voluerimus Praefecturam Apostolicam, laetissimi quidem interea
tantis cernimus effloruisse catholicae pietatis navitatisque progressibus ut
nova eaque certiore et altiore collocatione inter Ecclesias locales novoque ideo
canonico gradu dignissima prorsus videatur. Neque conspicuam hanc firmitatem
fidei ac structurarum hanc vitae catholicae prosperitatem acceptam referre
dubitamus Praefecto ipsi Apostolico undecim inibi annos sedulo operanti, clero
dioecesano necnon Missionariis ex Instituto Missionum a Consolata indefatigabili
quodam animi apostolici studio adlaborantibus. Quo igitur luculentius iis
omnibus testimonium meritati laudis reddatur quoque magis ministri ibi cuncti ad
maiora pro Christo et Ecclesia suscipienda incitentur simulque tota eadem
communitas in posterum confirmetur, placet omnino quae sequuntur edicere
fierique iubere. Sententiam amplexati Venerabilium Fratrum Nostrorum, causas
quorum est Congregationis pro Gentium Evangelizatione moderari, Praefecturam
Apostolicam Mekiensem ad ordinem gradumque ipsum Vicariatus Apostolici evehentes
attollimus, cui singula iura ac privilegia id genus dicionum propria largiter
tribuimus ad sacros canones, quae videlicet eiusdem erit posthac nominis
eorundemque finium. Ecclesiam praeterea eam, duce scilicet Vicario ipso
Apostolico, peculiaribus credimus memorati Instituti Missionum a Consolata
curis, exoptantes profecto precantesque ut haec Matris Ecclesiae aestimatio et
Christi Vicarii constitutio plurimum deinceps aedificando carissimo Mekiensi
gregi proficiant et animis ibidem Catholicorum incitamentum verae religionis
validum iniciant. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 6, pp. 477-478
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|