 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KAUNENSIS ET ALIARUM*
DIOECESES KAIŠIADORENSIS AC PANEVEŽENSIS AB ECCLESIASTICA
PROVINCIA KAUNENSI SEIUNGUNTUR ET AD VILNENSEM AGGREGANTUR
Quo efficacius posthac curae pastorali Kaišiadorensis et Panevėžensis
dioecesium, quae partes Provinciae ecclesiasticae Kaunensis adhuc erant,
prospici possit, nihil miramur quod Venerabilis Frater Noster Vincentius S.R.E.
Cardinalis Sladkevičius, Archiepiscopus Kaunensis, audita Episcoporum Lituaniae
Conferentia, modo a Sancta hac Sede postulaverit, ut ambae dioeceses Provinciae
Vilnensi attribuantur. Quare Nos Ipsi, quam maxime Christifidelium ubicumque
degentium solliciti, neque dubitantes quin propositum consilium ad effectum sit
adducendum, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute haec
decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Ecclesias Kaišiadorensem et Panevėžensem
a Kaunensi Provincia ecclesiastica distrahimus Provinciaeque Vilnensi
adiungimus, ita ut Provincia Kaunensis ex cognomini archidioecesi Ecclesiisque
Telsensi et Vilkaviskensi iam constet. Quae autem hic statuimus, ea exsequenda
curet Venerabilis Frater Iustus Mullor García, Archiepiscopus titulo Emeritensis
Augustanus et in Lituania Nuntius Apostolicus, vel, si a sede is abfuerit,
negotiorum Sanctae Sedis in Lituania gestor, facultate etiam fatta, ut eiusmodi
officii exsecutio alii viro mandetur in ecclesiastica dignitate constituto,
addito utcumque onere videndi, ut quam primum ad Congregationem pro Episcopis
certum verumque rei peractae exemplum litterarum transmittatur. Has ipsas
Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri decimo
quarto.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcop. Praef.
|
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 4, pp. 274-275
© Copyright 1991
- Libreria Editrice Vaticana
|