The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VILNENSIS*

ECCLESIASTICA PROVINCIA VILNENSIS COMPARATUR ET AMPLIFICATUR

 

Rerum profecto condiciones felicem cursum ingressas quibusdam in locis laetanter conspicientes, aptare Nos ecclesiastica instituta properamus, unde fidelibus cunctis quam maximum bonum eveniat et spiritalis prosperitas. Quapropter quandoquidem Venerabilis Frater Noster Vincentius S.R.E. Cardinalis Sladkevičius, Archiepiscopus Kaunensis, consentiente etiam Lituaniae Conferentia Episcoporum, efflagitavit propter incolarum multitudinem in circumscriptione ecclesiastica cibi demandata ut dioeceses Kaišiadorensis ac Panevėžensis a provincia Kaunensi seiunctae, provinciae ecclesiasticae Vilnensi adscriberentur, occurrendum esse existimavimus his precibus admotis. Itaque Apostolica Nostra auctoritate Nos innitentes, haec statuimus et decernimus. Sedes Kaišiadorensis aeque ac Panevėžensis coniungantur posthac ad provinciam ecclesiasticam Vilnensem. Ecclesiastica ideo provincia Vilnensis in posterum tempus ex propria dicione constituetur duabusque dioecesibus, quas supra memoravimus. Haec omnia ad exsequenda Venerabilem Fratrem Iustum Mullor García, Archiepiscopum titulo Emeritensem Augustanum in Lituania Apostolicum Nuntium, legamus, factis etiam facultatibus subdelegandi quemvis virum, modo sit ecclesiastica dignitate praeditus. Negotio tandem perfecto, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcop. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 4, pp. 274-275

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top