 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAGHIOPOLITANUS*
IN
INSULIS PHILIPPINIS CONDITUR NOVUS VICARIATUS
APOSTOLICUS BAGHIOPOLITANUS
Quae maiori Christifidelium spirituali bono proficiunt, ea, pro gravissimo
Apostolico Nostro munere, sedula navitate praestare satagimus. Qua re libentes
accipiendam esse remur sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E.
Cardinalium et Praesulum Congregationi pro Gentium Evangelizatione
praepositorum, qui nuper re diu perpensa acceptoque praeterea consensu eorum
omnium quorum interest, censuerunt in Insulis Philippinis novum condendum esse
Vicariatum Apostolicum, detracto territorio Provinciae civilis vulgo Benguet a
Vicariatu Apostolico Montano a Decessore Nostro, fel. rec., Pio PP. XII die
decimo mensis Iunii anno millesimo nongentesimo quadragesimo ottavo constituto
per Apostolicas sub plumbo Litteras « Quo inter infideles ». Summa igitur Nostra
potestate a Vicariatu Apostolico Montano, quem proinde exstinguimus, distrahimus
territorium, quod diximus, et ex eo constituimus novum Vicariatum Apostolicum
Baghiopolitanum positum intra Provinciae Ecclesiasticae Novae Segobiae terminos;
cuius limites iidem erunt ac fines Provinciae civilis vulgo Benguet. Insuper
iubemus ut Episcopi Vicarii Apostolici Pro-Cathedra permaneat in templo
Immaculati Cordis Mariae, quod in urbe Baguio City exstat; cetera secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducat ad exitum Venerabilis
Frater Ioannes Vincentius Moreni, Archiepiscopus titulo Turrensis in Mauretania
atque in Insulis Philippinis Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos,
factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur
sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evanelizatione cito
mittantur. Has denique Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcelus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 11, pp. 1055-1056
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|