 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KOFORIDUANA*
DE DIOECESI ACCRAËNSI, CUIUS AMBITUS GANENSI REGIONE
CONTINETUR, CUI NOMEN «EASTERN», QUADAM PORTIONE DEDUCTA, NOVA DIOECESIS
CONDITUR NOMINE KOFORIDUANA
Quod iusta quidem de causa nuper ii, quorum interest, id petiverunt ab
Apostolica hac Sede, ut in Ganensi Regione, cui nomen vulgo est « Eastern »,
nova dioecesis institueretur, Nos, qui pro viribus spiritale omnium
Christifidelium bonum ubique inquirimus, eiusmodi postulationi libenter
concedimus. Quare, cum constet eandem rem etiam a Venerabili Fratre Abrahamo
Kattumana, Archiepiscopo titulo Cebaradesensi et in Gana Nuntio Apostolico,
comprobari atque foveri, ex sententia Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, quam ad Nos hodie relatam omnino confirmamus ratamque facimus,
vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute, fore sperantes ut
aeternae dominici gregis saluti ita faveamus, haec quae sequuntur decernimus
atque iubemus. Exceptis locis « Akwamufie » « Apeguso-Frankadua », « Boso » et «
Anuma » vulgo appellatis, quae ipsius civilis Regionis « Eastern » sunt partes,
a dioecesi Accraënsi ceteras partes, in eadem quam diximus Regione sitas,
distrahimus, iisdemque distractis locis novam Ecclesiam particularem condimus
nomine Koforiduanam, Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxiam.
Pariterque statuimus, ut nova Episcopalis Sedes in ipsa urbe Koforidua
collocetur ad cathedrale templum D.O.M. in honorem Sancti Georgii ibi exstans,
utque dioecesis nunc condita ipsi suffraganea sit dioecesi Accraënsi, quae hodie
altero Decreto ad gradum Metropolitanae Ecclesiae evehimus. Quae iubentes hic
decrevimus, ea curet exsequenda memoratus Venerabilis Frater Abrahamus
Kattumana, in Gana Nuntius Apostolicus, cui necessarias et opportunas facultates
facimus, data etiam potestate, si usus veniat, rei delegandae alii viro in
ecclesiastica dignitate constituto, addito utcumque onere curandi, ut ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione certum verumque peractae rei
litterarum exemplum prompte transmittatur. Quod reliquum est, Apostolicas has
Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 2, pp. 120-121
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|