The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARORENSIS*

IN VENETIOLA NOVA DIOECESIS
CONDITUR CARORENSIS NOMINE

 

Certiori christifidelium spirituali suorum bono in primis prospiciens Venerabilis Frater Tullius Emmanuel Chirivella Varela, Archiepiscopus ipse Barquisimetensis, audita prius Conferentia Episcopali Venetiolana, propter provinciae amplitudinem et multitudinem incolarum in dicione ecclesiastica sibi eredita degentium, ab hac vehementer petivit Sede Apostolica ut, detractis quibusdam eiusdem archidioecesis partibus, nova inde excitaretur ecclesialis communitas. Nos ideo ipsi, excepta sententia precibus memorati Praesulis favente a Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi et in civitate Venetiolae Apostolico Nuntio susceptisque pariter consiliis Congregationis pro Episcopis, censemus sic propositam rem hominum servandorum utilitati certe profuturam proindeque, ut infra exscribitur, ad effectum deduci iubemus. De plenitudine apostolicae potestatis Nostrae a finibus archidioecesis Barquisimetensis distrahimus integram regionem civilium locorum, vulgo Torres et Urdaneta nuncupatorum, intra fines Status civilis cui nomen Lara, ex quibus ita submotis locis novam dioecesim Carorensem in posterum appellandam constituimus, iisdem nimirum circumscriptam limitibus quibus commemorata civilia loca simul sumpta ex lege civili nunc ipsum terminantur. Episcopalem vero novensilis huius dioecesis sedem in urbe vulgo Carora statuimus ubi sacra aedes a populo Iglesia Matrix de Carora dictitata et Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae dicata volumus ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehatur, eique insignia privilegia et honores tribuantur quibus reliquae per orbem catholicum cathedrales aedes fruuntur. Carorensi Episcopo honores et insignia iura et privilegia tribuimus quem iisdem tamen oneribus et officiis obstringi censemus quibus ceteri locorum Ordinarii obligentur. Erectam sic ab integro dioecesim hanc novam suffraganeam subdimus Ecclesiae Metropolitanae Barquisimetensi eiusque Pastorem metropolitico iuri Archiepiscopi subicimus ipsius Barquisimetensis. Quo solidius iam ab initio Praesuli Carorensis communitatis adiutorium cotidiano in regimine praestetur, constituatur quam primum Collegium Consultorum ad iuris communis normam. Congruae sustentationi Episcopi novae dioecesis providebitur dote a civili Gubernio danda, Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obtingente ex divisione, secundum canonem 122 Codicis Iuris Canonici facienda bonorum quae adhuc ad patrimonium archidioecesis Barquisimetensis pertinuerunt.

De seminarii dioecesani constitutione necnon candidatorum ad sacerdotium institutione servabuntur praescripta iuris communis, ante oculos constitutis normis ac regulis a Congregatione de Institutione Catholica edictis. Cum licebit, electi seminarii dioecesani alumni philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi perinde ac sacerdotes ad studia ecclesiastica complenda mittantur Romam, ad Pontificium Collegium Latinum Americanum, vel iudicio Episcopi ad aliam ecclesiasticam domum. Quod spectat dein ad erectae dioecesis regimen, bonorum administrationem, nominationem dioecesani Administratoris sede vacante tum ad fidelium iura et onera aliaque id genus, examussim ea singula serventur quae canones sacri praestituunt. Simul ac Carorensis Ecclesiae particularis constitutio erit ad actum deducta, eo ipso sacerdotes dioecesi adscripti habebuntur in cuius finibus ecclesiasticum detinent officium; reliqui vero sacerdotes, clerici seminariique tirones dioecesi fili incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium.

Acta et documenta quae constitutam dioecesim eiusque clericos fideles et temporalia bona respiciunt a Curia Barquisimetensi ad Curiam Carorensem, cum primum licuerit, transvehantur. Quae tandem omnia ut rite perficiantur, superius dictum Venerabilem Fratrem Orianum Quilici destinamus vel gestorem actu Nuntiaturae Apostolicae Caracensis, necessariis et opportunis eis additis facultatibus, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio adiuncto ad Congregationem pro Episcopis primo quoque tempore germanum exemplar perferendi actus ipsius peractae exsecutionis. Contrariis quibusvis rebus nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 2, pp. 122-123

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top