The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE PONTIFICIA BASILICA DEO IN HONOREM SANCTI ANTONII
 PRESBYTERI ET ECCLESIAE DOCTORIS PATAVII DICATA*

 

Memorias Sanctorum, qui auxilio multiformis gratiae Dei beatificam iam adepti visionem, Deo in caelis laudem perfectam concinunt ac pro nobis intercedunt, per anni liturgici circulum celebrat Ecclesia. In ipsorum enim nataliciis proclamat paschale mysterium in Sanctis cum Christo compassis et conglorificatis, fidelibus eorum exempla proponit omnes per Christum ad Patrem trahentia, eorumque meritis Dei beneficia implorat (Cf. Conc. Oec. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 104: AAS 56 (1964), 125-126).

Pietas popularis, quae vivum exprimit sensum fidei, per Sanctorum cultum eique adnexas varias pietatis formas uti sunt dies festi, peregrinationes ad eorum sanctuaria et veneranda sepulcra, aliaeque pietatis significationes - altum quidem sensum ostendunt Dei proprietatum, praesertim paternitatis, providentiae, amantis et constantis praesentiae; eademque ad  imitationem, ad caritatis perfectionem simulque ad mutuam animorum coniunctionem christifideles impellit.

Peculiare autem momentum, ex more plura iam per saecula accepto, inter terrarum orbis sanctuaria habet Basilica Sancto Antonio Patavii dicata, quae, ut notum est, corpus servat magni Praedicatoris et Thaumaturgi, ad quod innumerae peregrinantur turbae ex Italia, ex Europa et ex omnibus terrae regionibus, quodque inde ab initio a Fratribus Minoribus Conventualibus amanter custoditur (Pius PP. XI, Const. ap. Iam annus elapsus (13 Iunii 19333), 2: AAS 25 (1933), 326).

Post reformationem liturgicam inductam a Concilio Vaticano II et promulgatum Codicem Iuris Canonici, qui de sanctuariis peculiares edidit normas (Cf. cann. 1230-1234 C.I.C.), ac postquam subinde accessit recognitio Pacti Conventi, inter Sanctam Sedem et Italiae Moderatores anno MCMXXIX initi, quod Concordatum appellant - a quo quidem originem duxit Constitutio Apostolica Decessoris Nostri Pii XI, v.m., Iam annus elapsus - Nobis necessarium visum est ad nostra tempora normas praedictae Constitutionis aptare ac renovare, quae mutuas necessitudines sustentant eorum, qui curam habent rectionis et administrationis insignis huius sanctuarii, quod soli Nostrae iurisdictioni subiacet.

Quapropter, re mature perpensa atque iis auditis quorum interest, de Apostolicae plenitudine potestatis, haec quae sequuntur, per Apostolicas has Litteras statuimus atque decernimus:

I

Basilicam Deo in honorem Sancti Antonii presbyteri et Ecclesiae Doctoris Patavii dicatam, cuius praecipuum momentum peregrinorum frequentia ostendit qui, singularis pietatis causa, iugiter ad eam undique confluunt, Sanctuarium Internationale declaramus et constituimus.

II

Quae Basilica et omnia adnexa aedificia, a iurisdictione Ordinarii Patavini exempta et ideo iurisdictioni soli Nostrae subiecta, per peculiarem Delegatum Pontificium ad normam iuris reguntur.

Haec universitas aedium - seu Basilica Sancti Antonii cum adnexis aedificiis - constat ipsa Basilica, domo religiosa cum continentibus claustris, Oratorio Deo in honorem Sancti Georgii dicato et Schola Sancti.

Huiusmodi aedificia ambitum territorii proprie constituunt, in quo iurisdictio Pontificii Delegati exercetur.

Ad Sanctam Sedem praeterea pertinent Bibliotheca Antoniana, Museum Sancti et Archivum Musicum Sancti.

III

1. Delegatus Pontificius a Nobis directo eligitur ac nominatur.

2. Ipse, charactere episcopali insignitus, potestate regiminis delegata praeditus est. Ei propterea, in rebus sive spiritalibus sive temporalibus ordinandis, omnes facultates ad eius munus exercendum necessariae competunt.

3. Ad eum pertinent regimen pastorale et onera administrationis Basilicae adnexorumque aedificiorum, quae superius enumeravimus.

4. In omnibus publicis negotiis Delegatus Pontificius personam gerit Basilicae adnexorumque aedificiorum, ad normam iuris.

5. Delegatus Pontificius, quotannis, certiores Nos reddit de iis quae fiunt in Basilica, idemque servari curat ordinationes et normas a Nobis datas, ut ministerium pro Deo et animarum salute diligenter ac fructuose expleatur.

6. In adnexis Basilicae aedificiis idonea loca Pontificio Delegato sunt reservanda in quibus, inter alia, Secretariae et Administrationis officia continentur.

IV

Eidem Basilicae sunt addicti Fratres Minores Conventuales, qui laudabili studio summaque in Patavinum Thaumaturgum religione, inibi nullo intermisso tempore fidelium pietati inserviunt.

V

1. Delegato Pontificio absente vel aliter impedito, Minister Provincialis — communi cum suo consilio quatenus ipsius locum tenet munera pastoralia exercet eumque in rebus temporalibus substituit.

2. Prae oculis habitis quae supra dicta sunt, Minister Provincialis, una cum Rectore, in iis quae ad servitium pastorale Basilicae spectant, curam habet Communitatis religiosae ad normam legum Ordinis.

3. Ipse terna candidatorum nomina, a Capitulo Provinciali proposita ad deligendum Basilicae Rectorem, Ministro Generali Ordinis transmittit, qui illa Delegato Pontificio tradit. Delegatus Pontificius autem terna nomina, una cum suo voto, Nostrae auctoritati subicit. Quoties tamen Capitulum Provinciale celebratum non est, terni candidati a Ministro Generali proponuntur et exhibentur.

VI

1. Rector Basilicae, a Nobis nominatus ad has normas, etiam Superioris Communitatis religiosae munere fungitur.

2. Ipse ad triennium nominatur, quod prorogari potest secundum ius particulare Ordinis, atque in munere adiuvatur a Rectoris vicem gerente, quem Communitas religiosa ad normam iuris proprii delegerit.

3. Ipse provehit et ordinat, sub auctoritate et cum approbatione Delegati Pontificii aut, eo absente, eius locum tenentis, omnia incepta pastoralia, quae in Sanctuario ineuntur. In iisdem vero promovendis auxiliatricem operam, pro necessitatibus, adhibebit quorundam laicorum, quos delegerit inter christifideles peculiari experientia praeditos itemque sensu Franciscali ditatos.

4. In iis quae ad vitam religiosam Communitatis attinent, Ministro Provinciali subicitur.

VII

Congrua congruis referendo, quae in iure de loci Ordinario statuuntur, Pontificio Delegato, quae vero de Parocho, Rectori Basilicae, attribuuntur, praesertim ad sacramentorum celebrationem et administrationem quod attinet.

VIII

Provincia religiosa Patavina Sancti Antonii, secundum normam quae a Delegato Pontificio cum Ministro Provinciali statuitur, Fratres numero necessitatibus Sanctuarii congruente suppeditat, ratione habita etiam celebrationis sacramenti Paenitentiae, ita ut fidelibus, qui hoc potissimum consilio ducti Patavium confluunt, opportunitas praebeatur ad confessionem singularem, horis in eorum commodum statutis, accedendi.

Qui sacerdotio sunt insigniti, ad facultatem confessionum excipiendarum obtinendam licentia indigent a Delegato Pontificio exaranda.

Ministerium sacrum ab ipsis peragetur sub moderamine Delegati Pontificii, eius locum tenentis et Basilicae Rectoris, secundum praesentia praescripta, firmo manente vigore constitutionum Ordinis quoad eorum vitam spiritalem.

 IX

Quo abundantius in Antoniana Basilica fidelibus praebeantur media salutis, verbum Dei sedulo annuntietur in homiliis et aliis praedicationibus atque vita liturgica apte foveatur praesertim per celebrationem Eucharistiae et Liturgiae Horarum, necnon per probata pietatis popularis exercitia.

X

Quod attinet ad apostolicam actuositatem in Basilica promovendam, Delegatus Pontificius sedulo curabit ut arcta coniunctio servetur cum ratione pastorali ab Ordinario Patavino statuta, firmis manentibus eiusdem iuridicis consuetudinibus.

XI

Pastoralis et liturgica actuositas, quae in Basilica et in contiguo territorii promovetur (Congregatio de Cultu Divino et disciplina Sacramentorum, Decretum de titolo Basilicae Minoris Domus ecclesiae (9 Novembris 1989): AAS 82 (1990), 436-440), ordinetur, congrua congruis referendo, secundum a Conferentia Episcoporum Italiae determinatas, consideratis adiunctis propriis regionis Venetae.

XII

Delegatus Pontificius cum communitate Fratrum Minorum Conventualium rationes pro munere necessarias fovet, collatis consiliis cum Superioribus religiosis, attentis Ordinis constitutionibus.

XIII

I. Administratio bonorum et donationum quae ad Basilicam affluunt, Delegato Pontificio competit. Ipse a Consilio Administrationis adiuvatur, quod specialibus regitur normis a Sancta Sede approbatis. Eidem pariter Consilio negotia maioris momenti et expensas extraordinarias Delegatus Pontificius subiciet atque, si res fert, Nostram obtinebit approbationem.

2. In rebus temporalibus administrandis, in largitionibus colligendis et in rationariis conficiendis, Delegatus Pontificius opera utetur quorundam Religiosorum, ab ipso ex iis nominatorum, quos Minister Provincialis secundum Ordinis legislationem proposuerit.

3. Delegati Pontificii munus est curare, ut quotannis, statis temporibus, tum provisiones tum rationes accepti et expensi conficiantur atque Nostrae approbationi subiciantur.

4. Stipendium Religiosorum et laicorum, qui Basilicae inserviunt, statuitur ad normas a Sancta Sede impertitas, attento Codicis Iuris Canonici praescripto (Cf. can. 1286 C.I.C.). Laici sumuntur per legitimam de opere pactionem ab Administratione Pontificia, atque auctoritati Rectoris et directae Religiosi delegati curae subiciantur.

5. Basilicae aedificiis aliisque adnexis probe conservandis et in melius efficiendis cavere pergit Veneranda Arca Sancti Antonii, secundum propria statuta.

XIV

Basilica, spiritui Sancti Antonii obsecundans, fraternae caritatis se praebeat fautricem et instrumentum, praesertim per Opus a pauperum pane nuncupatum, et per auxilium peregrinis et egentibus liberaliter suppeditatum.

Rationem huius Operis in se recipit Delegatus Pontificius, cui in adimplendis muneribus, in peculiari Ordinatione a Sancta Sede approbata, de hac re definitis, adiutricem operam praestabit speciale Consilium, quod constare debet ex Ministro Provinciali, ex Basilicae Rectore, ex Religioso designato a Ministro Provinciali et nominato a Delegato Pontificio, et ex uno e laicis sodalibus pertinentibus ad coetum, qui Operi praeest cui nomen est Veneranda Arca Sancti Antonii.

Quaecumque autem his Litteris decreta continentur, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam speciali admodum mentione dignis, non obstantibus.

Earum vero exemplis aut excerptis, etiam impressis, notarii publici cuiusvis manu subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eandem volumus haberi fidem, quae haberetur praesentibus, si essent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XII mensis Iunii anno MCMXCIII, pridie diei festi S. Antonii Patavini.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 8, pp. 637-642

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top